Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 3 - 102 of 233 • previousnext

s-3 Praedator intervenit partem postulans.
s-4 Darem inquit nisi soleres per te sumere:
s-5 Et improbum reiecit.
s-6 Et, quae debetur pars tuae modestiae, Audacter tolle.
s-7 Tunc diviso tergore Silvas petivit, homini ut accessum daret.
s-8 A feminis utcumque spoliari viros, Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
s-9 Aetatis mediae quendam mulier non rudis Tenebat annos celans elegantia, Animos que eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
s-10 Ambae, videri dum volunt illi pares, Capillos homini legere coepere invicem.
s-11 Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris.
s-12 Noli coram pluribus Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, Cum scierint esse tale culpae praemium.
s-13 Successus improborum plures allicit.
s-14 Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
s-15 Feles cavernam nancta in media pepererat;
s-16 Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
s-17 Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
s-18 Pernicies ait Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
s-19 Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
s-20 Terrore offuso et perturbatis sensibus Derepit ad cubile setosae suis:
s-21 Hunc quoque timore postquam complevit locum, Dolosa tuto condidit sese cavo.
s-22 Inde evagata noctu suspenso pede, Ubi esca se replevit et prolem suam, Pavorem simulans prospicit toto die.
s-23 Ruinam metuens aquila ramis desidet;
s-24 Aper rapinam vitans non prodit foras.
s-25 Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest.
s-26 Hanc emendare, si tamen possum, volo Vera fabella:
s-27 pretium est operae attendere.
s-28 Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
s-29 Agnoscit hominem Caesar rem que intellegit.
s-30 inquit dominus.
s-31 Ille enimvero assilit, Donationis alacer certae gaudio.
s-32 Non multum egisti et opera nequiquam perit:
s-33 Multo maioris alapae mecum veneunt.
s-34 Contra potentes nemo est munitus satis;
s-35 Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
s-36 Aquila in sublime sustulit testudinem.
s-37 Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
s-38 Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi, Gravi nequiquam te lassabit pondere.
s-39 Inducta verbis aquila, monitis paruit, Simul et magistrae large divisit dapem.
s-40 Muli gravati sarcinis ibant duo:
s-41 Ille onere dives celsa cervice eminens Clarum que collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu.
s-42 Subito latrones ex insidiis advolant Inter que caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
s-43 Equidem inquit alter me contemptum gaudeo;
s-44 Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
s-45 Magnae periclo sunt opes obnoxiae.
s-46 Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
s-47 Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominum que tecto spiritum commiseris?
s-48 Vos modo inquit parcite;
s-49 Occasione rursus erumpam data.
s-50 Spatium diei noctis excipiunt vices.
s-51 Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.
s-52 Eunt subinde et redeunt omnes rustici, Nemo animadvertit:
s-53 transit etiam vilicus, Nec ille quicquam sentit.
s-54 Tum gaudens ferus Bubus quietis agere coepit gratias, Hospitium adverso quod praestiterint tempore.
s-55 Respondit unus:
s-56 Salvum te cupimus quidem;
s-57 Haec inter ipse dominus a cena redit Et quia corruptos viderat nuper boves, Accedit ad praesepe:
s-58 Tollere haec aranea Quantum est laboris?
s-59 Dum scrutatur singula, Cervi quoque alta conspicatur cornua;
s-60 Quem convocata iubet occidi familia Praedam que tollit.
s-61 Haec significat fabula Dominum videre plurimum in rebus suis.
s-62 Aesopi ingenio statuam posuere Attici Servum que collocarunt aeterna in basi, Patere honoris scirent ut cuncti viam Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
s-63 Quoniam occuparat alter ne primus foret, Ne solus esset studui;
s-64 quod superfuit:
s-65 Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam.
s-66 Si nostrum studium ad aures pervenit tuas Et arte fictas animus sentit fabulas, Omnem querelam submovet felicitas.
s-67 Phaedri libellos legere si desideras, Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, Ut liber animus sentiat vim carminis.
s-68 Verum inquis tanti non est ingenium tuum, Momentum ut horae pereat officiis meis.
s-69 Non ergo causa est manibus id tangi tuis, Quod occupatis auribus non convenit.
s-70 Fortasse dices:
s-71 Aliquae venient feriae, Quae me soluto pectore ad studium vocent.
s-72 Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
s-73 Quid credis illi accidere, qui magnas opes Exaggerare quaerit omni vigilia, Docto labori dulce praeponens lucrum?
s-74 Quem si leges, laetabor;
s-75 Servitus obnoxia, Quia quae volebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniam que fictis elusit iocis.
s-76 Ego porro illius semita feci viam, Et cogitavi plura quam reliquerat, In calamitatem deligens quaedam meam.
s-77 Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam.
s-78 Huic excusatum me velim nihilominus:
s-79 Rem me professum dicet fors aliquis gravem.
s-80 Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, Cur somno inerti deseram patriae decus?
s-81 Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
s-82 Induxi te ad legendum;
s-83 sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto.
s-84 Anus iacere vidit epotam amphoram, Adhuc Falerna faece ex testa nobili Odorem quae iucundum late spargeret.
s-85 quale te dicam bonum Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?
s-86 Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit.
s-87 Solet a despectis par referri gratia.
s-88 Panthera imprudens olim in foveam decidit.
s-89 Videre agrestes:
s-90 alii fustes congerunt, Alii onerant saxis;
s-91 quidam contra miseriti Periturae quippe, quamvis nemo laederet, Misere panem ut sustineret spiritum.
s-92 abeunt securi domum, Quasi inventuri mortuam postridie.
s-93 Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
s-94 Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
s-95 Memini qui me saxo petierit, Qui panem dederit;
s-96 vos timere absistite;
s-97 Illis revertor hostis, qui me laeserunt.
s-98 Usu peritus hariolo vel doctior Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur, Notescet quae nunc primum fabella mea.
s-99 Habenti cuidam pecora pepererunt oves Agnos humano capite.
s-100 Monstro territus Ad consulendos currit maerens hariolos.
s-101 Variis dissident sententiis Hominis que curam cura maiore aggravant.
s-102 Si procurare vis ostentum, rustice, Uxores inquit da tuis pastoribus.

Text viewDownload CoNNL-U