s-2
| Super iuvencum stabat deiectum leo. |
s-3
| Praedator intervenit partem postulans. |
s-4
| Darem inquit nisi soleres per te sumere: |
s-5
| Et improbum reiecit. |
s-6
| Et, quae debetur pars tuae modestiae, Audacter tolle. |
s-7
| Tunc diviso tergore Silvas petivit, homini ut accessum daret. |
s-8
| A feminis utcumque spoliari viros, Ament, amentur, nempe exemplis discimus. |
s-9
| Aetatis mediae quendam mulier non rudis Tenebat annos celans elegantia, Animos que eiusdem pulchra iuvenis ceperat. |
s-10
| Ambae, videri dum volunt illi pares, Capillos homini legere coepere invicem. |
s-11
| Laceratus quidam morsu vehementis canis Tinctum cruore panem misit malefico, Audierat esse quod remedium vulneris. |
s-12
| Noli coram pluribus Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent, Cum scierint esse tale culpae praemium. |
s-13
| Successus improborum plures allicit. |
s-14
| Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; |
s-15
| Feles cavernam nancta in media pepererat; |
s-16
| Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. |
s-17
| Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia. |
s-18
| Pernicies ait Tibi paratur, forsan et miserae mihi; |
s-19
| Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat. |
s-20
| Terrore offuso et perturbatis sensibus Derepit ad cubile setosae suis: |
s-21
| Hunc quoque timore postquam complevit locum, Dolosa tuto condidit sese cavo. |
s-22
| Inde evagata noctu suspenso pede, Ubi esca se replevit et prolem suam, Pavorem simulans prospicit toto die. |
s-23
| Ruinam metuens aquila ramis desidet; |
s-24
| Aper rapinam vitans non prodit foras. |
s-25
| Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, Documentum habere stulta credulitas potest. |
s-26
| Hanc emendare, si tamen possum, volo Vera fabella: |
s-27
| pretium est operae attendere. |
s-28
| Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem. |
s-29
| Agnoscit hominem Caesar rem que intellegit. |
s-30
| inquit dominus. |
s-31
| Ille enimvero assilit, Donationis alacer certae gaudio. |
s-32
| Non multum egisti et opera nequiquam perit: |
s-33
| Multo maioris alapae mecum veneunt. |
s-34
| Contra potentes nemo est munitus satis; |
s-35
| Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. |
s-36
| Aquila in sublime sustulit testudinem. |
s-37
| Opimam sane praedam rapuisti unguibus; |
s-38
| Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi, Gravi nequiquam te lassabit pondere. |
s-39
| Inducta verbis aquila, monitis paruit, Simul et magistrae large divisit dapem. |
s-40
| Muli gravati sarcinis ibant duo: |
s-41
| Ille onere dives celsa cervice eminens Clarum que collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu. |
s-42
| Subito latrones ex insidiis advolant Inter que caedem ferro mulum sauciant, Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum. |
s-43
| Equidem inquit alter me contemptum gaudeo; |
s-44
| Hoc argumento tuta est hominum tenuitas; |
s-45
| Magnae periclo sunt opes obnoxiae. |
s-46
| Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit. |
s-47
| Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominum que tecto spiritum commiseris? |
s-48
| Vos modo inquit parcite; |
s-49
| Occasione rursus erumpam data. |
s-50
| Spatium diei noctis excipiunt vices. |
s-51
| Frondem bubulcus affert, nil ideo videt. |
s-52
| Eunt subinde et redeunt omnes rustici, Nemo animadvertit: |
s-53
| transit etiam vilicus, Nec ille quicquam sentit. |
s-54
| Tum gaudens ferus Bubus quietis agere coepit gratias, Hospitium adverso quod praestiterint tempore. |
s-55
| Respondit unus: |
s-56
| Salvum te cupimus quidem; |
s-57
| Haec inter ipse dominus a cena redit Et quia corruptos viderat nuper boves, Accedit ad praesepe: |
s-58
| Tollere haec aranea Quantum est laboris? |
s-59
| Dum scrutatur singula, Cervi quoque alta conspicatur cornua; |
s-60
| Quem convocata iubet occidi familia Praedam que tollit. |
s-61
| Haec significat fabula Dominum videre plurimum in rebus suis. |
s-62
| Aesopi ingenio statuam posuere Attici Servum que collocarunt aeterna in basi, Patere honoris scirent ut cuncti viam Nec generi tribui, sed virtuti gloriam. |
s-63
| Quoniam occuparat alter ne primus foret, Ne solus esset studui; |
s-64
| quod superfuit: |
s-65
| Si livor obtrectare curam voluerit, Non tamen eripiet laudis conscientiam. |
s-66
| Si nostrum studium ad aures pervenit tuas Et arte fictas animus sentit fabulas, Omnem querelam submovet felicitas. |
s-67
| Phaedri libellos legere si desideras, Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, Ut liber animus sentiat vim carminis. |
s-68
| Verum inquis tanti non est ingenium tuum, Momentum ut horae pereat officiis meis. |
s-69
| Non ergo causa est manibus id tangi tuis, Quod occupatis auribus non convenit. |
s-70
| Fortasse dices: |
s-71
| Aliquae venient feriae, Quae me soluto pectore ad studium vocent. |
s-72
| Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem? |
s-73
| Quid credis illi accidere, qui magnas opes Exaggerare quaerit omni vigilia, Docto labori dulce praeponens lucrum? |
s-74
| Quem si leges, laetabor; |
s-75
| Servitus obnoxia, Quia quae volebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit Calumniam que fictis elusit iocis. |
s-76
| Ego porro illius semita feci viam, Et cogitavi plura quam reliquerat, In calamitatem deligens quaedam meam. |
s-77
| Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam. |
s-78
| Huic excusatum me velim nihilominus: |
s-79
| Rem me professum dicet fors aliquis gravem. |
s-80
| Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, Cur somno inerti deseram patriae decus? |
s-81
| Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, Quoniam mihi sollemnis debetur gloria. |
s-82
| Induxi te ad legendum; |
s-83
| sincerum mihi Candore noto reddas iudicium peto. |
s-84
| Anus iacere vidit epotam amphoram, Adhuc Falerna faece ex testa nobili Odorem quae iucundum late spargeret. |
s-85
| quale te dicam bonum Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae? |
s-86
| Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit. |
s-87
| Solet a despectis par referri gratia. |
s-88
| Panthera imprudens olim in foveam decidit. |
s-89
| Videre agrestes: |
s-90
| alii fustes congerunt, Alii onerant saxis; |
s-91
| quidam contra miseriti Periturae quippe, quamvis nemo laederet, Misere panem ut sustineret spiritum. |
s-92
| abeunt securi domum, Quasi inventuri mortuam postridie. |
s-93
| Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu. |
s-94
| Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant. |
s-95
| Memini qui me saxo petierit, Qui panem dederit; |
s-96
| vos timere absistite; |
s-97
| Illis revertor hostis, qui me laeserunt. |
s-98
| Usu peritus hariolo vel doctior Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur, Notescet quae nunc primum fabella mea. |
s-99
| Habenti cuidam pecora pepererunt oves Agnos humano capite. |
s-100
| Monstro territus Ad consulendos currit maerens hariolos. |
s-101
| Variis dissident sententiis Hominis que curam cura maiore aggravant. |