s-301
| quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. |
s-302
| si vincimus, omnia nobis tuta erunt: |
s-303
| si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, ne que locus ne que amicus quisquam teget quem arma non texerint. |
s-304
| praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: |
s-305
| nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; |
s-306
| illis supervacuaneum est pugnare pro potentia paucorum. |
s-307
| quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis. |
s-308
| licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: |
s-309
| quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. |
s-310
| nemo nisi victor pace bellum mutavit. |
s-311
| nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. |
s-312
| semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: |
s-313
| audacia pro muro habetur. |
s-314
| Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. |
s-315
| animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit. |
s-316
| nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. |
s-317
| Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. |
s-318
| dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. |
s-319
| ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. |
s-320
| ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. |
s-321
| at ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. |
s-322
| ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. |
s-323
| ea conmemorando militum animos accendebat. |
s-324
| Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; |
s-325
| idem facit hostium exercitus. |
s-326
| pila omittunt, gladiis res geritur. |
s-327
| veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: |
s-328
| maxuma vi certatur. |
s-329
| interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: |
s-330
| strenui militis et boni imperatoris officia simul exequebatur. |
s-331
| deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. |
s-332
| Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. |
s-333
| Catilina postquam fusas copias que se cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit que ibi pugnans confoditur. |
s-334
| nam fere quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. |
s-335
| nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. |
s-336
| ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur. |