s-202
| rapi virgines, pueros; |
s-203
| divelli liberos a parentum conplexu; |
s-204
| matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent; |
s-205
| fana atque domos spoliari; |
s-206
| caedem, incendia fieri; |
s-207
| postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri. |
s-208
| scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. |
s-209
| qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; |
s-210
| qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. |
s-211
| ne que studere ne que odisse, sed minume irasci decet; |
s-212
| equidem ego sic existumo, patres conscripti. |
s-213
| sed que pleri mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. |
s-214
| eos mores que eam modestiam viri cognovi. |
s-215
| eam cuncta mortalium mala dissolvere; |
s-216
| sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? |
s-217
| at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. |
s-218
| quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? |
s-219
| illis merito accidet quicquid evenerit; |
s-220
| ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. |
s-221
| Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent. |
s-222
| ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare: |
s-223
| ea populus laetari et merito dicere fieri. |
s-224
| post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: |
s-225
| ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. |
s-226
| nostra memoria victor Sulla quom Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? |
s-227
| homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant. |
s-228
| sed ea res magnae initium cladis fuit. |
s-229
| atque ego haec non in M. Tullio ne que his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. |
s-230
| ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? |
s-231
| Maiores nostri, patres conscripti, ne que consili ne que audaciae umquam eguere; |
s-232
| ne que illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, mitarentur. |
s-233
| postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: |
s-234
| imitari quam invidere bonis malebant. |
s-235
| profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. |
s-236
| Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? |
s-237
| sed ita censeo: |
s-238
| neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo agat; |
s-239
| qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum. ' |
s-240
| Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur. |
s-241
| at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit: |
s-242
| illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; |
s-243
| res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. |
s-244
| hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores: |
s-245
| capta urbe nihil fit reliqui victis. |
s-246
| non agitur de vectigalibus ne que de sociorum iniuriis: |
s-247
| qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam. |
s-248
| hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. |
s-249
| iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: |
s-250
| ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant. |
s-251
| divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. |
s-252
| quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; |
s-253
| si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. |
s-254
| quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; |
s-255
| si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt. |
s-256
| Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse. |
s-257
| pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam. |
s-258
| laudamus divitias, sequimur inertiam. |
s-259
| Sed ego haec omitto. |
s-260
| vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? |
s-261
| misereamini censeo deliquere homines adulescentuli per ambitionem atque etiam armatos dimittatis: |
s-262
| ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat. |
s-263
| scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. |
s-264
| sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere. |
s-265
| non votis ne que suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; |
s-266
| vigilando, agundo, bene consulundo prospera omnia cedunt. |
s-267
| ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: |
s-268
| irati que infesti sunt. |
s-269
| apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit; |
s-270
| vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? |
s-271
| videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. |
s-272
| ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. |
s-273
| nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? |
s-274
| Catilina cum exercitu faucibus urget; |
s-275
| ne que parari ne que consuli quicquam potest occulte: |
s-276
| quo magis properandum est. |
s-277
| Postquam Cato adsedit, consulares omnes que item senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant. |
s-278
| Cato clarus atque magnus habetur; |
s-279
| senati decretum fit, sicuti ille censuerat. |
s-280
| Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi que militiae, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. |
s-281
| sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse; |
s-282
| postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; |
s-283
| negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset; |
s-284
| sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. |
s-285
| ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; |
s-286
| idem fit ceteris per praetores. |
s-287
| eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta. |
s-288
| ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus que factis suis exitium vitae invenit. |
s-289
| Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet. |
s-290
| deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quom initio non amplius duobus milibus habuisset. |
s-291
| sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. |
s-292
| interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse. |
s-293
| reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. |
s-294
| at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare. |
s-295
| ne que tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur. |
s-296
| itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit: |
s-297
| quem ne que gloria ne que pericula excitant, nequiquam hortere: |
s-298
| timor animi auribus officit. |
s-299
| sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem. |
s-300
| exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; |
s-301
| quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. |