Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 201 - 300 of 336 • previousnext

s-201 quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere:
s-202 rapi virgines, pueros;
s-203 divelli liberos a parentum conplexu;
s-204 matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent;
s-205 fana atque domos spoliari;
s-206 caedem, incendia fieri;
s-207 postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
s-208 scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet.
s-209 qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt;
s-210 qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere.
s-211 ne que studere ne que odisse, sed minume irasci decet;
s-212 equidem ego sic existumo, patres conscripti.
s-213 sed que pleri mortales postrema meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
s-214 eos mores que eam modestiam viri cognovi.
s-215 eam cuncta mortalium mala dissolvere;
s-216 sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur?
s-217 at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent.
s-218 quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos?
s-219 illis merito accidet quicquid evenerit;
s-220 ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate.
s-221 Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent.
s-222 ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare:
s-223 ea populus laetari et merito dicere fieri.
s-224 post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere:
s-225 ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit.
s-226 nostra memoria victor Sulla quom Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat?
s-227 homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
s-228 sed ea res magnae initium cladis fuit.
s-229 atque ego haec non in M. Tullio ne que his temporibus vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt.
s-230 ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
s-231 Maiores nostri, patres conscripti, ne que consili ne que audaciae umquam eguere;
s-232 ne que illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, mitarentur.
s-233 postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur:
s-234 imitari quam invidere bonis malebant.
s-235 profecto virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
s-236 Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae?
s-237 sed ita censeo:
s-238 neu quis de iis postea ad senatum referat neve cum populo agat;
s-239 qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum. '
s-240 Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur.
s-241 at M. Porcius Cato rogatus sententiam huiusce modi orationem habuit:
s-242 illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere;
s-243 res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare.
s-244 hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores:
s-245 capta urbe nihil fit reliqui victis.
s-246 non agitur de vectigalibus ne que de sociorum iniuriis:
s-247 qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
s-248 hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat.
s-249 iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus:
s-250 ne illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.
s-251 divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere.
s-252 quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit;
s-253 si in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere.
s-254 quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit;
s-255 si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
s-256 Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse.
s-257 pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
s-258 laudamus divitias, sequimur inertiam.
s-259 Sed ego haec omitto.
s-260 vos cunctamini etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?
s-261 misereamini censeo deliquere homines adulescentuli per ambitionem atque etiam armatos dimittatis:
s-262 ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat.
s-263 scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam.
s-264 sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere.
s-265 non votis ne que suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur;
s-266 vigilando, agundo, bene consulundo prospera omnia cedunt.
s-267 ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores:
s-268 irati que infesti sunt.
s-269 apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit;
s-270 vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini?
s-271 videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat.
s-272 ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit.
s-273 nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar?
s-274 Catilina cum exercitu faucibus urget;
s-275 ne que parari ne que consuli quicquam potest occulte:
s-276 quo magis properandum est.
s-277 Postquam Cato adsedit, consulares omnes que item senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
s-278 Cato clarus atque magnus habetur;
s-279 senati decretum fit, sicuti ille censuerat.
s-280 Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi que militiae, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
s-281 sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse;
s-282 postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare;
s-283 negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare quod dono dignum esset;
s-284 sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
s-285 ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit;
s-286 idem fit ceteris per praetores.
s-287 eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta.
s-288 ita ille patricius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus que factis suis exitium vitae invenit.
s-289 Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortis pro numero militum conplet.
s-290 deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quom initio non amplius duobus milibus habuisset.
s-291 sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent.
s-292 interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
s-293 reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
s-294 at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare.
s-295 ne que tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
s-296 itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:
s-297 quem ne que gloria ne que pericula excitant, nequiquam hortere:
s-298 timor animi auribus officit.
s-299 sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.
s-300 exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant;

Text viewDownload CoNNL-U