Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 3 - 102 of 336 • previousnext

s-3 etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur;
s-4 ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
s-5 Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent.
s-6 sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti que inculti vitam sicuti peregrinantes transiere;
s-7 eorum ego vitam que mortem iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur.
s-8 verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
s-9 Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
s-10 pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est;
s-11 vel pace vel bello clarum fieri licet;
s-12 et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
s-13 ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:
s-14 quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur;
s-15 Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam;
s-16 nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
s-17 L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis sed ingenio malo que pravo.
s-18 huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere, que ibi iuventutem suam exercuit.
s-19 vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.
s-20 ne que id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
s-21 agitabatur magis que magis in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.
s-22 incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
s-23 hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint:
s-24 igitur reges que populi finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse:
s-25 nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
s-26 post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, que magis dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
s-27 hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
s-28 post ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam que dominationem se convortit, inmutato more annua imperia que binos imperatores sibi fecere:
s-29 eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
s-30 Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere que magis ingenium in promptu habere.
s-31 sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit:
s-32 tanta cupido gloriae incesserat.
s-33 iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, que magis in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
s-34 virtus omnia domuerat.
s-35 se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat.
s-36 laudis avidi, pecuniae liberales erant;
s-37 gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
s-38 memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
s-39 Sed profecto fortuna in omni re dominatur;
s-40 ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat que obscurat.
s-41 sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
s-42 ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
s-43 Igitur domi que militiae boni mores colebantur;
s-44 duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, que se que rem publicam curabant.
s-45 ea quasi materies omnium malorum fuere.
s-46 pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
s-47 haec primo paulatim crescere, interdum vindicari;
s-48 post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele que intolerandum factum.
s-49 sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
s-50 avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit:
s-51 ea quasi venenis malis inbuta corpus que animum virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, ne que copia ne que inopia minuitur.
s-52 huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose que nimis liberaliter habuerat.
s-53 quippe secundae res sapientium animos fatigant:
s-54 igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
s-55 at hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant:
s-56 proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.
s-57 quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae:
s-58 quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant.
s-59 viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
s-60 non famem aut sitim, ne que frigus ne que lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere.
s-61 haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant:
s-62 animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
s-63 sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat:
s-64 eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur.
s-65 postremo ne que sumptui ne que modestiae suae parcere, dum illos obnoxios que fidos sibi faceret.
s-66 Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius que fas.
s-67 postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
s-68 quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi.
s-69 ita conscientia mentem excitam vastabat.
s-70 prorsus in facie que voltu vecordia inerat.
s-71 Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat.
s-72 ex illis testis que signatores falsos commodare;
s-73 post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat.
s-74 scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
s-75 His amicis que sociis confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod que pleri Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
s-76 opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere.
s-77 quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat;
s-78 quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, quoiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.
s-79 de qua quam verissume potero dicam.
s-80 cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere.
s-81 ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant.
s-82 quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.
s-83 numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos.
s-84 nos eam rem in medio relinquemus.
s-85 de superiore coniuratione satis dictum.
s-86 Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis.
s-87 ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quom considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
s-88 contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.
s-89 denique quid reliqui habemus praeter miseram animam?
s-90 Quin igitur expergiscimini?
s-91 fortuna omnia ea victoribus praemia posuit.
s-92 ne que animus ne que corpus a vobis aberit.
s-93 tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert;
s-94 petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
s-95 cum eo se consulem initium agundi facturum.
s-96 igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
s-97 quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
s-98 per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
s-99 sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
s-100 pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres;
s-101 lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
s-102 luxuria atque inopia praeceps abierat.

Text viewDownload CoNNL-U