Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 102 - 201 of 336 • previousnext

s-102 luxuria atque inopia praeceps abierat.
s-103 posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci;
s-104 prorsus multae facetiae que multus lepos inerat.
s-105 His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum.
s-106 ne que illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant.
s-107 que nam a principio ' consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet;
s-108 circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
s-109 postquam dies comitiorum venit et Catilinae ne que petitio ne que insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera que foeda evenerant.
s-110 interea Romae multa simul moliri:
s-111 consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere;
s-112 eum suis consiliis multum officere.
s-113 Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat.
s-114 ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant.
s-115 itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet.
s-116 ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur:
s-117 exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi que militiae imperium atque iudicium summum habere;
s-118 Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
s-119 postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
s-120 tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
s-121 ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet;
s-122 deinde se ex curia domum proripuit.
s-123 sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.
s-124 Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
s-125 ne que quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti ne que amisso patrimonio liberum corpus habere:
s-126 tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
s-127 saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit.
s-128 te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus. '
s-129 ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat.
s-130 earum exemplum infra scriptum est.
s-131 Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
s-132 quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare:
s-133 nunc Orestillam commendo que tuae fidei trado;
s-134 eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus.
s-135 Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
s-136 id adeo more suo videbatur facere.
s-137 nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
s-138 sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis.
s-139 praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
s-140 eos atque alios omnis malum publicum alebat.
s-141 id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat.
s-142 contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine.
s-143 utrique victoriam crudeliter exercebant.
s-144 ii magistratus, provincias que alia omnia tenere;
s-145 ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere que ceteros iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
s-146 igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat que eos, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice que privatim aere alieno oppresses, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
s-147 itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
s-148 haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur:
s-149 ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat ne que aliena consili propter Semproniam;
s-150 nam tum Brutus ab Roma aberat.
s-151 praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset.
s-152 deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
s-153 sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent.
s-154 haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae.
s-155 itaque Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt.
s-156 que nam illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant.
s-157 At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis que belli gravissumi invidiam optumo consuli inponeret:
s-158 sed ea divisa hoc modo dicebantur:
s-159 Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem que ceteros, quibus insidiae parabantur, fieret;
s-160 Cethegus Ciceronis ianuam obsideret que eum vi aggrederetur;
s-161 simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
s-162 inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum:
s-163 illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere;
s-164 Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt.
s-165 ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant:
s-166 aliter haud facile eos ad tantum negotium inpelli posse.
s-167 consideres, quid tuae rationes postulent.
s-168 Ad hoc mandata verbis dat:
s-169 ne cunctetur ipse propius adcedere.
s-170 his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant.
s-171 rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur;
s-172 Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
s-173 at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere.
s-174 porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset:
s-175 igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium que item Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat.
s-176 ceteri sine mora veniunt;
s-177 Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat.
s-178 consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet.
s-179 eo senatum advocat que magna frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet.
s-180 Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione;
s-181 ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi;
s-182 praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore.
s-183 igitur perlectis litteris, quom prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus que item ceteri in liberis custodiis habeantur.
s-184 Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere:
s-185 praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus que alii ex coniuratione deprehensi terrerent, que eo magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.
s-186 alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
s-187 ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.
s-188 Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
s-189 res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat.
s-190 sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse.
s-191 que is postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat.
s-192 ' Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet.
s-193 haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, ne que quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
s-194 ubi intenderis ingenium, valet;
s-195 si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
s-196 magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint.
s-197 sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
s-198 bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
s-199 item bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere:
s-200 magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant.
s-201 quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere:

Text viewDownload CoNNL-U