s-101
| lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. |
s-102
| luxuria atque inopia praeceps abierat. |
s-103
| posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; |
s-104
| prorsus multae facetiae que multus lepos inerat. |
s-105
| His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. |
s-106
| ne que illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. |
s-107
| que nam a principio ' consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; |
s-108
| circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. |
s-109
| postquam dies comitiorum venit et Catilinae ne que petitio ne que insidiae quas consulibus in campo fecerat prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte temptaverat aspera que foeda evenerant. |
s-110
| interea Romae multa simul moliri: |
s-111
| consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; |
s-112
| eum suis consiliis multum officere. |
s-113
| Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. |
s-114
| ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. |
s-115
| itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet. |
s-116
| ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: |
s-117
| exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi que militiae imperium atque iudicium summum habere; |
s-118
| Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat. |
s-119
| postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. |
s-120
| tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. |
s-121
| ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; |
s-122
| deinde se ex curia domum proripuit. |
s-123
| sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. |
s-124
| Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi: |
s-125
| ne que quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti ne que amisso patrimonio liberum corpus habere: |
s-126
| tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. |
s-127
| saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. |
s-128
| te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus. ' |
s-129
| ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. |
s-130
| earum exemplum infra scriptum est. |
s-131
| Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. |
s-132
| quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: |
s-133
| nunc Orestillam commendo que tuae fidei trado; |
s-134
| eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. |
s-135
| Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. |
s-136
| id adeo more suo videbatur facere. |
s-137
| nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. |
s-138
| sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. |
s-139
| praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. |
s-140
| eos atque alios omnis malum publicum alebat. |
s-141
| id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat. |
s-142
| contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. |
s-143
| utrique victoriam crudeliter exercebant. |
s-144
| ii magistratus, provincias que alia omnia tenere; |
s-145
| ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere que ceteros iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. |
s-146
| igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat que eos, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice que privatim aere alieno oppresses, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. |
s-147
| itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. |
s-148
| haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: |
s-149
| ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat ne que aliena consili propter Semproniam; |
s-150
| nam tum Brutus ab Roma aberat. |
s-151
| praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. |
s-152
| deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit. |
s-153
| sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. |
s-154
| haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. |
s-155
| itaque Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. |
s-156
| que nam illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. |
s-157
| At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis que belli gravissumi invidiam optumo consuli inponeret: |
s-158
| sed ea divisa hoc modo dicebantur: |
s-159
| Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem que ceteros, quibus insidiae parabantur, fieret; |
s-160
| Cethegus Ciceronis ianuam obsideret que eum vi aggrederetur; |
s-161
| simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. |
s-162
| inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: |
s-163
| illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; |
s-164
| Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. |
s-165
| ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant: |
s-166
| aliter haud facile eos ad tantum negotium inpelli posse. |
s-167
| consideres, quid tuae rationes postulent. |
s-168
| Ad hoc mandata verbis dat: |
s-169
| ne cunctetur ipse propius adcedere. |
s-170
| his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant. |
s-171
| rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur; |
s-172
| Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. |
s-173
| at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. |
s-174
| porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: |
s-175
| igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium que item Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. |
s-176
| ceteri sine mora veniunt; |
s-177
| Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. |
s-178
| consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. |
s-179
| eo senatum advocat que magna frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet. |
s-180
| Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; |
s-181
| ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; |
s-182
| praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. |
s-183
| igitur perlectis litteris, quom prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus que item ceteri in liberis custodiis habeantur. |
s-184
| Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: |
s-185
| praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus que alii ex coniuratione deprehensi terrerent, que eo magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. |
s-186
| alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. |
s-187
| ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam. |
s-188
| Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. |
s-189
| res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. |
s-190
| sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. |
s-191
| que is postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat. |
s-192
| ' Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. |
s-193
| haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, ne que quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. |
s-194
| ubi intenderis ingenium, valet; |
s-195
| si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. |
s-196
| magna mihi copia est memorandi, patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male consuluerint. |
s-197
| sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere. |
s-198
| bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit. |
s-199
| item bellis Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: |
s-200
| magis quid se dignum foret, quam quid in illos iure fieri posset, quaerebant. |