Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 4 - 103 of 224 • previousnext

s-4 Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos.
s-5 nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille videre feras;
s-6 ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
s-7 ergo velocem potuit domuisse puellam:
s-8 tantum in amore preces et bene facta valent.
s-9 in me tardus Amor non ullas cogitat artis, nec meminit notas, ut prius, ire vias.
s-10 tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus.
s-11 et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia.
s-12 ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter.
s-13 vos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares.
s-14 in me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo vacuus tempore defit Amor.
s-15 Hoc, moneo, vitate malum:
s-16 quod si quis monitis tardas adverterit auris, heu referet quanto verba dolore mea!
s-17 nudus Amor formae non amat artificem.
s-18 aspice quos summittat humus formosa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
s-19 litora nativis praefulgent picta lapillis, et volucres nulla dulcius arte canunt.
s-20 nec Phrygium falso traxit candore maritum avecta externis Hippodamia rotis:
s-21 non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:
s-22 uni si qua placet, culta puella sat est;
s-23 his tu semper eris nostrae gratissima vitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae.
s-24 talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri.
s-25 hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro;
s-26 et modo gaudebam lapsos formare capillos;
s-27 nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
s-28 sic ait in molli fixa toro cubitum:
s-29 ' tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus?
s-30 namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, languidus exactis, ei mihi, sideribus?
s-31 o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes!
s-32 interdum leviter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras:
s-33 illa fuit lacrimis ultima cura meis. '
s-34 Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea?
s-35 quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio?
s-36 Cynthia non illas nomen habere sinat:
s-37 haec sed forma mei pars est extrema furoris;
s-38 non impune feres:
s-39 sciet haec insana puella et tibi non tacitis vocibus hostis erit;
s-40 nec tibi me post haec committet Cynthia nec te quaeret;
s-41 erit tanti criminis illa memor, et te circum omnis alias irata puellas differet:
s-42 heu nullo limine carus eris.
s-43 quid tibi vis, insane?
s-44 infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos vestigia ferre per ignis, et bibere e tota toxica Thessalia.
s-45 non est illa vagis similis collata puellis:
s-46 molliter irasci non solet illa tibi.
s-47 quod si forte tuis non est contraria votis, at tibi curarum milia quanta dabit!
s-48 illa feros animis alligat una viros.
s-49 tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum;
s-50 nec iam pallorem totiens mirabere nostrum, aut cur sim toto corpore nullus ego.
s-51 nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
s-52 nescit Amor priscis cedere imaginibus.
s-53 quod si parva tuae dederis vestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor eris!
s-54 quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, quaerere:
s-55 non impune illa rogata venit.
s-56 his ego non horam possum durare querelis:
s-57 a pereat, si quis lentus amare potest!
s-58 tu patrui meritas conare anteire securis, et vetera oblitis iura refer sociis.
s-59 et tibi non umquam nostros puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis!
s-60 me sine, quem semper voluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae.
s-61 multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat.
s-62 hanc me militiam fata subire volunt.
s-63 tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, vivere me duro sidere certus eris.
s-64 nec tantum ingenio quantum servire dolori cogor et aetatis tempora dura queri.
s-65 hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei.
s-66 me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
s-67 me legat assidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala.
s-68 et frustra cupies mollem componere versum, nec tibi subiciet carmina serus Amor.
s-69 nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro ' Ardoris nostri magne poeta, iaces. '
s-70 tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu:
s-71 saepe venit magno faenore tardus Amor.
s-72 sed quocumque modo de me, periura, mereris, sit Galatea tuae non aliena viae, ut te, felici praevecta Ceraunia remo, accipiat placidis Oricos aequoribus.
s-73 nam me non ullae poterunt corrumpere, de te quin ego, vita, tuo limine verba querar;
s-74 hic iurata manet!
s-75 rumpantur iniqui!
s-76 vicimus:
s-77 assiduas non tulit illa preces.
s-78 falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
s-79 destitit ire novas Cynthia nostra vias.
s-80 quamvis magna daret, quamvis maiora daturus, non tamen illa meos fugit avara sinus.
s-81 Cynthia rara mea est!
s-82 nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
s-83 nec mihi rivalis certos subducet amores:
s-84 ista meam norit gloria canitiem.
s-85 Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, nec tibi perpetuo libera verba fore:
s-86 non me Chaoniae vincant in amore columbae dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
s-87 me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
s-88 atque utinam posito dicar amore rudis!
s-89 quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae?
s-90 plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
s-91 carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
s-92 i quaeso et tristis istos compone libellos, et cane quod quaevis nosse puella velit!
s-93 nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam.
s-94 necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
s-95 haec est venturi prima favilla mali.
s-96 tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae vincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae.
s-97 nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu.
s-98 qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
s-99 quisquis es, assiduas a fuge blanditias!
s-100 dicere quo pereas saepe in amore levat.
s-101 quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a vestro potui secedere lusu:
s-102 tantus in alternis vocibus ardor erat.
s-103 possum ego diversos iterum coniungere amantis, et dominae tardas possum aperire fores;

Text viewDownload CoNNL-U