Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 104 - 203 of 224 • previousnext

s-104 et possum alterius curas sanare recentis, nec levis in verbis est medicina meis.
s-105 non nihil egit Amor.
s-106 tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, neve superba loqui, neve tacere diu;
s-107 neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, neu tibi pro vano verba benigna cadant.
s-108 irritata venit, quando contemnitur illa, nec meminit iustas ponere laesa minas:
s-109 is poterit felix una remanere puella, qui numquam vacuo pectore liber erit.
s-110 Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes?
s-111 ecquis in extremo restat amore locus?
s-112 an te nescio quis simulatis ignibus hostis sustulit e nostris, Cynthia, carminibus?
s-113 ignosces igitur, si quid tibi triste libelli attulerint nostri:
s-114 tu modo quam primum corruptas desere Baias:
s-115 Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen, quod facias nobis, conscia Roma, moram?
s-116 nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.
s-117 olim gratus eram:
s-118 non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare fide.
s-119 non me deus obruit?
s-120 an quae lecta Prometheis dividit herba iugis?
s-121 non sum ego qui fueram:
s-122 mutat via longa puellas.
s-123 quantus in exiguo tempore fugit amor!
s-124 nunc primum longas solus cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse gravis.
s-125 Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.
s-126 at non ipse tuas imitabor, perfide, voces:
s-127 fallere te numquam, Galle, puella velit.
s-128 dum tibi deceptis augetur fama puellis, certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis pallescere curis incipis, et primo lapsus abire gradu.
s-129 haec erit illarum contempti poena doloris:
s-130 multarum miseras exiget una vices.
s-131 haec tibi vulgaris istos compescet amores, nec nova quaerendo semper amicus eris.
s-132 haec ego non rumore malo, non augure doctus;
s-133 vidi ego:
s-134 me quaeso teste negare potes?
s-135 vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
s-136 non ego complexus potui diducere vestros:
s-137 tantus erat demens inter utrosque furor.
s-138 non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus, nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben sensit in Oetaeis gaudia prima iugis.
s-139 una dies omnis potuit praecurrere amantis.
s-140 te tuus ardor aget.
s-141 illa sit Inachiis et blandior heroinis, illa suis verbis cogat amare Iovem.
s-142 non alio limine dignus eras.
s-143 quae tibi sit felix, quoniam novus incidit error;
s-144 Tu licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo vina bibas opere, et modo tam celeres mireris currere lintres et modo tam tardas funibus ire ratis;
s-145 non tamen ista meo valeant contendere amori:
s-146 nescit Amor magnis cedere divitiis.
s-147 tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
s-148 quae maneant, dum me fata perire volent!
s-149 nam quis divitiis adverso gaudet Amore?
s-150 illa neque Arabium metuit transcendere limen nec timet ostrino, Tulle, subire toro, et miserum toto iuvenem versare cubili:
s-151 quid relevant variis serica textilibus?
s-152 quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor regna vel Alcinoi munera despicere.
s-153 Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
s-154 aspice me quanto rapiat fortuna periclo!
s-155 tu tamen in nostro lenta timore venis;
s-156 et potes hesternos manibus componere crinis et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus variare lapillis, ut formosa novo quae parat ire viro.
s-157 at non sic Ithaci digressu mota Calypso desertis olim fleverat aequoribus:
s-158 Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio.
s-159 quarum nulla tuos potuit convertere mores, tu quoque uti fieres nobilis historia.
s-160 desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos;
s-161 audax a nimium, nostro dolitura periclo, si quid forte tibi durius inciderit!
s-162 nulla prius vasto labentur flumina ponto, annus et inversas duxerit ante vices, quam tua sub nostro mutetur pectore cura:
s-163 sis quodcumque voles, non aliena tamen.
s-164 quis te cogebat multos pallere colores et fletum invitis ducere luminibus?
s-165 cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus.
s-166 nec possum infamis dominae defendere noctes, nobilis obscenis tradita carminibus;
s-167 has inter gravibus cogor deflere querelis, supplicis a longis tristior excubiis.
s-168 ille meos numquam patitur requiescere postis, arguta referens carmina blanditia:
s-169 ' Ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus?
s-170 cur numquam reserata meos admittis amores, nescia furtivas reddere mota preces?
s-171 tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus.
s-172 o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas!
s-173 nunc iacet alterius felici nixa lacerto, at mea nocturno verba cadunt Zephyro.
s-174 te non ulla meae laesit petulantia linguae, quae solet irato dicere tota loco ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras?
s-175 sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis fletibus aeterna differor invidia.
s-176 Et merito, quoniam potui fugisse puellam, nunc ego desertas alloquor alcyonas.
s-177 quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti:
s-178 aspice, quam saevas increpat aura minas.
s-179 tu tamen in melius saevas converte querelas:
s-180 a pereat, quicumque ratis et vela paravit primus et invito gurgite fecit iter!
s-181 illa meum extremo clamasset pulvere nomen, ut mihi non ullo pondere terra foret.
s-182 si quando vestras labens Amor attigit undas, mansuetis socio parcite litoribus.
s-183 Haec certe deserta loca et taciturna querenti, et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
s-184 hic licet occultos proferre impune dolores si modo sola queant saxa tenere fidem.
s-185 unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
s-186 quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
s-187 qui modo felices inter numerabar amantis nunc in amore tuo cogor habere notam.
s-188 quid tantum merui?
s-189 quae te mihi carmina mutant?
s-190 sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes.
s-191 quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeva tamen venerit ira mea, ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis.
s-192 a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris Cynthia corticibus!
s-193 omnia consuevi timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri.
s-194 pro quo divini fontes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies;
s-195 et quodcumque meae possunt narrare querelae, cogor ad argutas dicere solus avis.
s-196 Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manis, nec moror extremo debita fata rogo;
s-197 non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, ut meus oblito pulvis amore vacet.
s-198 illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalus antiquam venerat umbra domum.
s-199 illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
s-200 traicit et fati litora magnus amor.
s-201 illic formosae veniant chorus heroinae, quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
s-202 quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma gratior, et ( Tellus hoc ita iusta sinat ) quamvis te longae remorentur fata senectae, cara tamen lacrimis ossa futura meis.
s-203 quae tu viva mea possis sentire favilla!

Text viewDownload CoNNL-U