s-101
| quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a vestro potui secedere lusu: |
s-102
| tantus in alternis vocibus ardor erat. |
s-103
| possum ego diversos iterum coniungere amantis, et dominae tardas possum aperire fores; |
s-104
| et possum alterius curas sanare recentis, nec levis in verbis est medicina meis. |
s-105
| non nihil egit Amor. |
s-106
| tu cave ne tristi cupias pugnare puellae, neve superba loqui, neve tacere diu; |
s-107
| neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris, neu tibi pro vano verba benigna cadant. |
s-108
| irritata venit, quando contemnitur illa, nec meminit iustas ponere laesa minas: |
s-109
| is poterit felix una remanere puella, qui numquam vacuo pectore liber erit. |
s-110
| Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes? |
s-111
| ecquis in extremo restat amore locus? |
s-112
| an te nescio quis simulatis ignibus hostis sustulit e nostris, Cynthia, carminibus? |
s-113
| ignosces igitur, si quid tibi triste libelli attulerint nostri: |
s-114
| tu modo quam primum corruptas desere Baias: |
s-115
| Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen, quod facias nobis, conscia Roma, moram? |
s-116
| nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. |
s-117
| olim gratus eram: |
s-118
| non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare fide. |
s-119
| non me deus obruit? |
s-120
| an quae lecta Prometheis dividit herba iugis? |
s-121
| non sum ego qui fueram: |
s-122
| mutat via longa puellas. |
s-123
| quantus in exiguo tempore fugit amor! |
s-124
| nunc primum longas solus cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse gravis. |
s-125
| Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit. |
s-126
| at non ipse tuas imitabor, perfide, voces: |
s-127
| fallere te numquam, Galle, puella velit. |
s-128
| dum tibi deceptis augetur fama puellis, certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis pallescere curis incipis, et primo lapsus abire gradu. |
s-129
| haec erit illarum contempti poena doloris: |
s-130
| multarum miseras exiget una vices. |
s-131
| haec tibi vulgaris istos compescet amores, nec nova quaerendo semper amicus eris. |
s-132
| haec ego non rumore malo, non augure doctus; |
s-133
| vidi ego: |
s-134
| me quaeso teste negare potes? |
s-135
| vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor. |
s-136
| non ego complexus potui diducere vestros: |
s-137
| tantus erat demens inter utrosque furor. |
s-138
| non sic Haemonio Salmonida mixtus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus, nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben sensit in Oetaeis gaudia prima iugis. |
s-139
| una dies omnis potuit praecurrere amantis. |
s-140
| te tuus ardor aget. |
s-141
| illa sit Inachiis et blandior heroinis, illa suis verbis cogat amare Iovem. |
s-142
| non alio limine dignus eras. |
s-143
| quae tibi sit felix, quoniam novus incidit error; |
s-144
| Tu licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo vina bibas opere, et modo tam celeres mireris currere lintres et modo tam tardas funibus ire ratis; |
s-145
| non tamen ista meo valeant contendere amori: |
s-146
| nescit Amor magnis cedere divitiis. |
s-147
| tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: |
s-148
| quae maneant, dum me fata perire volent! |
s-149
| nam quis divitiis adverso gaudet Amore? |
s-150
| illa neque Arabium metuit transcendere limen nec timet ostrino, Tulle, subire toro, et miserum toto iuvenem versare cubili: |
s-151
| quid relevant variis serica textilibus? |
s-152
| quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor regna vel Alcinoi munera despicere. |
s-153
| Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. |
s-154
| aspice me quanto rapiat fortuna periclo! |
s-155
| tu tamen in nostro lenta timore venis; |
s-156
| et potes hesternos manibus componere crinis et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus variare lapillis, ut formosa novo quae parat ire viro. |
s-157
| at non sic Ithaci digressu mota Calypso desertis olim fleverat aequoribus: |
s-158
| Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio tabuit hospitio. |
s-159
| quarum nulla tuos potuit convertere mores, tu quoque uti fieres nobilis historia. |
s-160
| desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos; |
s-161
| audax a nimium, nostro dolitura periclo, si quid forte tibi durius inciderit! |
s-162
| nulla prius vasto labentur flumina ponto, annus et inversas duxerit ante vices, quam tua sub nostro mutetur pectore cura: |
s-163
| sis quodcumque voles, non aliena tamen. |
s-164
| quis te cogebat multos pallere colores et fletum invitis ducere luminibus? |
s-165
| cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus. |
s-166
| nec possum infamis dominae defendere noctes, nobilis obscenis tradita carminibus; |
s-167
| has inter gravibus cogor deflere querelis, supplicis a longis tristior excubiis. |
s-168
| ille meos numquam patitur requiescere postis, arguta referens carmina blanditia: |
s-169
| ' Ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus? |
s-170
| cur numquam reserata meos admittis amores, nescia furtivas reddere mota preces? |
s-171
| tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus. |
s-172
| o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas! |
s-173
| nunc iacet alterius felici nixa lacerto, at mea nocturno verba cadunt Zephyro. |
s-174
| te non ulla meae laesit petulantia linguae, quae solet irato dicere tota loco ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras? |
s-175
| sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis fletibus aeterna differor invidia. |
s-176
| Et merito, quoniam potui fugisse puellam, nunc ego desertas alloquor alcyonas. |
s-177
| quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti: |
s-178
| aspice, quam saevas increpat aura minas. |
s-179
| tu tamen in melius saevas converte querelas: |
s-180
| a pereat, quicumque ratis et vela paravit primus et invito gurgite fecit iter! |
s-181
| illa meum extremo clamasset pulvere nomen, ut mihi non ullo pondere terra foret. |
s-182
| si quando vestras labens Amor attigit undas, mansuetis socio parcite litoribus. |
s-183
| Haec certe deserta loca et taciturna querenti, et vacuum Zephyri possidet aura nemus. |
s-184
| hic licet occultos proferre impune dolores si modo sola queant saxa tenere fidem. |
s-185
| unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? |
s-186
| quod mihi das flendi, Cynthia, principium? |
s-187
| qui modo felices inter numerabar amantis nunc in amore tuo cogor habere notam. |
s-188
| quid tantum merui? |
s-189
| quae te mihi carmina mutant? |
s-190
| sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes. |
s-191
| quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, non ita saeva tamen venerit ira mea, ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis. |
s-192
| a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris Cynthia corticibus! |
s-193
| omnia consuevi timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri. |
s-194
| pro quo divini fontes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies; |
s-195
| et quodcumque meae possunt narrare querelae, cogor ad argutas dicere solus avis. |
s-196
| Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manis, nec moror extremo debita fata rogo; |
s-197
| non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, ut meus oblito pulvis amore vacet. |
s-198
| illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalus antiquam venerat umbra domum. |
s-199
| illic quidquid ero, semper tua dicar imago: |
s-200
| traicit et fati litora magnus amor. |