s-102
| exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. |
s-103
| demonstrabo iter: |
s-104
| si accelerare volent, ad vesperam consequentur. |
s-105
| uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica videtur. |
s-106
| quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? |
s-107
| quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? |
s-108
| nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! |
s-109
| nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. |
s-110
| patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; |
s-111
| quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: |
s-112
| qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. |
s-113
| quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. |
s-114
| huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; |
s-115
| suscipio inimicitias hominum perditorum; |
s-116
| quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere. |
s-117
| proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent. |
s-118
| quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. |
s-119
| homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; |
s-120
| quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? |
s-121
| quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt. |
s-122
| cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: |
s-123
| quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. |
s-124
| nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. |
s-125
| ille autem, si mehercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. |
s-126
| exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; |
s-127
| quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; |
s-128
| hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. |
s-129
| quos ego a Catilina non revoco; |
s-130
| nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. |
s-131
| quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. |
s-132
| verum tamen quid sibi isti miseri volunt? |
s-133
| quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? |
s-134
| quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? |
s-135
| deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. |
s-136
| iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. |
s-137
| neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. |