s-2
| quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? |
s-3
| quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? |
s-4
| patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? |
s-5
| senatus haec intellegit, consul videt; |
s-6
| hic tamen vivit. |
s-7
| vivit? |
s-8
| ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris. |
s-9
| Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? |
s-10
| habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: |
s-11
| nos, nos, dico aperte, consules desumus. |
s-12
| decrevit quondam senatus uti L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: |
s-13
| nox nulla intercessit: |
s-14
| at vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. |
s-15
| vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. |
s-16
| Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. |
s-17
| teneris undique; |
s-18
| luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. |
s-19
| num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te esse dicebas? |
s-20
| recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; |
s-21
| num negare audes? |
s-22
| quid taces? |
s-23
| convincam, si negas. |
s-24
| quam rem publicam habemus? |
s-25
| in qua urbe vivimus? |
s-26
| hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! |
s-27
| haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; |
s-28
| egredere aliquando ex urbe; |
s-29
| patent portae; |
s-30
| proficiscere. |
s-31
| nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. |
s-32
| purga urbem. |
s-33
| Magno me metu liberaveris, modo inter me atque te murus intersit. |
s-34
| nobiscum versari iam diutius non potes; |
s-35
| non feram, non patiar, non sinam. |
s-36
| non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. |
s-37
| Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; |
s-38
| nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas. |
s-39
| nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; |
s-40
| sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. |
s-41
| num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? |
s-42
| exire ex urbe iubet consul hostem. |
s-43
| non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. |
s-44
| quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama? |
s-45
| nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? |
s-46
| praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere senties: |
s-47
| quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! |
s-48
| nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis. |
s-49
| nunc vero quae tua est ista vita? |
s-50
| venisti paulo ante in senatum. |
s-51
| quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? |
s-52
| et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: |
s-53
| nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare: |
s-54
| huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces? |
s-55
| quae tecum , Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: |
s-56
| superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; |
s-57
| quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; |
s-58
| haec si tecum , ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? |
s-59
| sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse iam dignum custodia iudicarit? |
s-60
| refer ' inquis ' ad senatum; |
s-61
| egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. |
s-62
| ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? |
s-63
| patiuntur, tacent. |
s-64
| quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? |
s-65
| quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur. |
s-66
| quamquam quid loquor? |
s-67
| Vtinam tibi istam mentem di immortales duint! |
s-68
| tametsi video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. |
s-69
| sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. |
s-70
| quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exsilium; |
s-71
| vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis iveris, sustinebo. |
s-72
| ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; |
s-73
| Neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. |
s-74
| ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. |
s-75
| numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. |
s-76
| M. Tulli, quid agis? |
s-77
| nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? |
s-78
| quid tandem te impedit? |
s-79
| at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. |
s-80
| at numquam in hac urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. |
s-81
| an invidiam posteritatis times? |
s-82
| an, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum? |
s-83
| his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. |
s-84
| quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. |
s-85
| hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. |
s-86
| desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; |
s-87
| abiit, excessit, evasit, erupit. |
s-88
| nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. |
s-89
| atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. |
s-90
| non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. |
s-91
| palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustum geremus. |
s-92
| ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem. |
s-93
| Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! |
s-94
| reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis! |
s-95
| hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: |
s-96
| patefeci in senatu hesterno die; |
s-97
| Catilina ipse pertimuit, profugit: |
s-98
| hi quid exspectant? |
s-99
| ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. |
s-100
| severitatem res ipsa flagitat. |
s-101
| unum etiam nunc concedam: |