s-107
| Fortis indigne tuli Mihi insultare: |
s-108
| te, naturae dedecus, Quod ferre certe cogor bis videor mori. |
s-109
| Parce, quaeso inquit mihi, Quae tibi molestis muribus purgo domum. |
s-110
| Respondit ille: |
s-111
| Faceres si causa mea, Gratum esset et dedissem veniam supplici. |
s-112
| Atque ita locutus improbam leto dedit. |
s-113
| Heus inquit linguam vis meam praecludere, Ne latrem pro re domini? |
s-114
| Multum falleris. |
s-115
| Namque ista subita me iubet benignitas Vigilare, facias ne mea culpa lucrum. |
s-116
| In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem: |
s-117
| tum natos suos Interrogavit, an bove esset latior. |
s-118
| Illi negarunt. |
s-119
| Rursus intendit cutem Maiore nisu et simili quaesivit modo, Quis maior esset. |
s-120
| Novissime indignata dum vult validius Inflare sese, rupto iacuit corpore. |
s-121
| Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter. |
s-122
| Quamlibet lambe otio; |
s-123
| Noli vereri. |
s-124
| Facerem mehercule, Nisi esse scirem carnis te cupidum meae. |
s-125
| Nulli nocendum: |
s-126
| Vulpes ad cenam dicitur ciconiam Prior invitasse et illi in patina liquidam Posuisse sorbitionem, quam nullo modo Gustare esuriens potuerit ciconia. |
s-127
| Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo Plenam lagonam posuit: |
s-128
| huic rostrum inserens Satiatur ipsa et torquet convivam fame. |
s-129
| Quae cum lagonae collum frustra lamberet, Peregrinam sic locutam volucrem accepimus: |
s-130
| Sua quisque exempla debet aequo animo pati. |
s-131
| Haec res avaris esse conveniens potest Et qui humiles nati dici locupletes student. |
s-132
| quem stans vulturius super Fertur locutus: |
s-133
| O canis, merito iaces, Qui concupisti subito regales opes, Trivio conceptus, educatus stercore. |
s-134
| Quamvis sublimes debent humiles metuere, Vindicta docili quia patet sollertiae. |
s-135
| Vulpinos catulos aquila quondam sustulit Nido que posuit pullis, escam ut carperent. |
s-136
| Hanc persecuta mater orare incipit, Ne tantum miserae luctum importaret sibi. |
s-137
| Vulpes ab ara rapuit ardentem facem Totam que flammis arborem circumdedit, Hosti dolorem damno miscens sanguinis. |
s-138
| Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit. |
s-139
| Plerumque stulti risum dum captant levem, Gravi destringunt alios contumelia Et sibi nocivum concitant periculum. |
s-140
| Salve inquit frater. |
s-141
| Ille indignans repudiat Officium et quaerit, cur sic mentiri velit. |
s-142
| Similem si negas Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo. |
s-143
| Facilis vindicta est mihi, Sed inquinari nolo ignavo sanguine. |
s-144
| Humiles laborant ubi potentes dissident. |
s-145
| Heu quanta nobis instat pernicies! |
s-146
| ait. |
s-147
| Expulsus regno nemoris qui profugerit, Paludis in secreta veniet latibula Et proculcatas obteret duro pede. |
s-148
| Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet. |
s-149
| Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit. |
s-150
| Quare sollicitum potius aevum ducitis, Quam regem me creatis icto foedere, Qui vos ab omni tutas praestem iniuria? |
s-151
| Illae credentes tradunt sese miluo; |
s-152
| Qui regnum adeptus coepit vesci singulas Et exercere imperium saevis unguibus. |
s-153
| Merito plectimur. |
s-154
| Exemplis continetur Aesopi genus; |
s-155
| Equidem omni cura morem servabo senis; |
s-156
| Sed si libuerit aliquid interponere, Dictorum sensus ut delectet varietas, Bonas in partes, lector, accipias velim, Ita si rependet illi brevitas gratiam. |