s-802
| + Ego Vito clericus interfui. |
s-803
| + Ego Firmo interfui. |
s-804
| + Ego Tassilo interfui. |
s-805
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio decimo, septimo kalendas martias, indictione secunda. |
s-806
| manifestum est mihi Arniperto, filius quondam Silvini, cives Pistoriense, quia Ilaro, filio quondam Crispinuli, emise in me et heredes meus cartulam securitatis de omnia res illa, quanta ipse quondam Crispinulo per due cartule dede in bone memorie Silvino genitore meo, seu et de ipse memorate cartule in eo tenore ut, si ipse Ilaro vel heredes eius mihi vel heredes meus aut ille homo, cui ipse Ilaru res ipsa dedisse aut venundasse, intentionare aut agere presumsere et re ipsa cum ipse suprascripte monimina nobis menime defendere potuere, ut componere nobis res ipsa in duplo. |
s-807
| unde ego qui supra Arniperto pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie beati sancti Martini hic Luca, ubi domus episcoporum esse videtur, ipsam memoratam cartulam, que in me ipse iam dicto Ilaro emise, una cum omnia et in omnibus rebus illis quanta in cartula illa contenere videtur; |
s-808
| in tua Dei ecclesia sancti Martini vel tuis rectoribus sit potestatem ut exinde de iam memorata cartulam et iam dicta res mihi heredes esse debeas, quia in omnibus de hec que superius legitur te sanctam Dei ecclesiam vel tuis rectoribus heredes esse constituo ut omnia et in omnibus tam ipse memoratam cartulam quam et suprascripta res, quem in cartula illa commemorata esse videtur, in vestra sit potestatem in prefinito avendum, possedendum, faciendum, iudicandum exinde quod volueritis; |
s-809
| sicut alios heredes meos qui de meo germine procreatum fuisset post meum decessum facere potuit, sic in vestra sit omnia potestatem. |
s-810
| et hec cartulam omni tempore in predicto ordinem firmam et stabilem permaneat. |
s-811
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-812
| actum Luca. |
s-813
| + Ego Arnipertu in ac cartula a me facta manus mea suscripsi. |
s-814
| + Ego Georgius, rogatus at Arnipert, me testi subscripsi. |
s-815
| + Ego Silvester clericus, rogatus at Arniperto, me teste subcripsi. |
s-816
| + Ego Ghiselpert notarius, rogatus ab Arnipertu, me teste subscripsi. |
s-817
| signum + manus Natali, filii quondam Gudiscalci, testis. |
s-818
| + Ego Perio, rogatus ab Arnipertu, me teste subscripsi. |
s-819
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-820
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo primo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quarto decimo, octavo kalendas aprilis, indictione tertia. |
s-821
| manifestum est mihi Garimundo presbitero, filio bone memorie Cheifridi clerici, de loco Brancalo, quia propter hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesiae beati sancti Martini hic Luca, ubi est domus episcoporum, ubi corpus beati Reguli humatum quiescit, omnia et in omnibus rebus meis illis, quas mihi per comparationis cartulam obvenit a quondam Amicauso de Saltucclo, tam casis cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis, silvis, virgareis, castanietis, olivetis, pratis, pascuis, cultis rebus atque incultis, tam in predicto loco Saltucclo quam et in Quaratiana seu et in Rasiniano, tam casis sundrialibus et massariciis vel aldionariciis cum omnibus ad se pertenentibus vel ubique mihi pertenentem qualibet res de ipsa res, quas mihi per comparationis cartulam ab ipso quondam Amicauso obvinet; |
s-822
| omnia et in omnibus Deo et tibi predicte ecclesie offero in prefinito, excepto res moviles et notriminas et homines, servos vel ancillas, aldiones vel aldianas, quas in mea reservo esse potestatem pro anima dispensandum vel libertandum. |
s-823
| nam alia omnia et in omnibus rebus, ut dixi, quas mihi ab ipso Amicauso obvinet, Deo et tibi prefate ecclesie offero in integrum, nisi tantum volo ut, dum advivere meruero, omnia ipsa res in mea sit potestatem laborandi, gubernandi, usumfructuandi tantum, excepto ipsa res de Rasiniano quas in prefinito ab hodierna die abeat predicta Dei ecclesia; |
s-824
| nam non sit in mea potestatem usumfructuandi, sicut [verb] ille alia res. |
s-825
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-826
| actum Luca. |
s-827
| + Ego Garimundu presbitero in ac cartula a me facta manus mea subcripssi. |
s-828
| signum + manus Tespuli, filii quondam Nasi, testis. |
s-829
| signum + manus Altuccioli, filii quondam Chuniperti, testis. |
s-830
| + Ego Alprand, rogatus ab Garimund presbitero, me teste subscripsi. |
s-831
| + Ego Bellisari clericus, rogatus ab Garimundu presbitere, me teste subscripsi. |
s-832
| + Ego Amilungu clericus, rogatus ab Garimundu presbitere, me teste subscripsi. |
s-833
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-834
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo secundo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto decimo, octavo idus decembris, indictione quarta. |
s-835
| manifestum est mihi Toto, filio bone memorie Aripaldi, habitatori in loco Vitorio finibus Carfaniense, quia in proprio territorio meo a fundamentis, fabricis construxi ecclesiam in prefato loco Vitorio in honore Dei et domini nostri Iesu Christi et beate Mariae semper virginis et beati Petri apostoli, ubi domnus et vir beatissimus Iohannes, in Dei nomine episcopus, ad dedicandam ipsam bassilicam deduxi. |
s-836
| ubi odie, in Dei nomine, per hanc mea dotalis paginam dare et offerre prevideo in ipso sancto loco in primis fundamentum ipsum, ubi super ipsam ecclesiam positam est, una cum terra vacua circa ipsa ecclesia in integrum. |
s-837
| et offerre prevideo Deo et tibi predicte ecclesie sancti Petri una casam meam massaricias in loco Matallione, casa ipsa, ubi Bonusulo resede, una cum terris et vineis, silvis, virgareis, cultum vel incultum, omnia ad ipsa casa pertenentem in integrum. |
s-838
| similiter et offerre prevideo duos petiis de vineis meis in loco Novellito, qui una ex ipsis vineis uno capo et uno lato tene in vinea Matii et ille alia petia uno capo tene in vinea Rapperti, ambas ipsas petias in integrum. |
s-839
| et offerre prevideo in suprascripta ecclesia res mea omnia quantas abere visus sum in loco Bacciani, terris, vineis, silvis, virgareis, castanietis, culta vel inculta, res omnia in integrum, similiter et terra mea quam abeo ad Fao, qui est ad Pira Paulina. |
s-840
| simul et offerre prevideo res mea illa omnes quam abeo in Cabbili, omnia ipsa res in integrum. |
s-841
| hec omnia suprascripta casa et res Deo et tibi ecclesie beati Petri apostoli pro remedio animae meae dare et offerre prevideo in integrum. |
s-842
| et, si aliquis de filiis meis vel filiorum meorum presbiteri honorem abuerit, ipse bassilica vel res ad ea pertenentem in eius sit potestatem usumfructuandi tantum; |
s-843
| nam, si ex filiis meis ad honorem presbiteri non pervenerit, ut supra dixi, a filiis meis canonico ordinem presbiterum ordinetur qui pro nostris facinoribus Dominum deprecare debeas. |
s-844
| et, si quiscumque de heredibus meis contra hanc meae dotalis paginam in aliquo agere aut causare quesierit per quolibet ingenium et non permiserit omnia permanere sicut supra a me constitutum est aut vel aliquit de ipsa res da ipsa bassilica subtragi quesierit, sit componiturus ipse heres meus in ipso sancto loco vel ad ipso presbitero, qui inivi cannonico ordinem ordinatus fuerit, penam, auri soledos numero ducentos; |
s-845
| unde due dotalis paginam Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-846
| actum in suprascripto loco Viturio. |
s-847
| unde una detuli in arcivo sanctae ecclesie domus episcopalis, alia vero detuli in suprascripta Dei ecclesia sancti Petri, ambas vero prope uno tenore conscriptas. |
s-848
| + Ego Toto in anc cartulam a me facta manu mea suscripsi. |
s-849
| signum + manus Tachiperti, filii quondam Silviperti, testis. |
s-850
| + Ego Rosfredi clericus, in ac cartula rogatus ad Toto, me teste subscripsi. |
s-851
| + Ego Vualcari, rogatus ad Toto, me testi suscripsi. |
s-852
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-853
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo tertio, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto decimo, idus augustas, indictione quarta. |
s-854
| manifestum est mihi Lamperto vir venerabilis presbitero, filio bone memorie Guntifridi, quia in proprio territurio meo, quas mihi per comparationis cartulam obvenit ab Alperto, filio quondam Audoini, homo Lucense, construxi ecclesiam in honore domini Salvatoris, ubi ad dedicandum deduxi domno et viro beatissimo Iohanni, in Dei nomine episcopo; |
s-855
| ubi nunc propter hanc cartulam pro remedio animae meae dare et offerre prevideo ad ipsum sanctum locum fundamentum ipsum, ubi super ipsa ecclesia constructa est, una cum ipsa casa qui prope ipsa ecclesia est cum aliis edificiis, cum fundamentis suis, cum curte, ortis, terris, vineis, omnia et in omnibus quantum abere visu sum in Bibiano, ubi suprascripta ecclesia constructa esse videtur; |
s-856
| unde hanc dotalis paginam Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-857
| actum in loco Bibiano. |
s-858
| + Ego Lanpertus presbiter in ah dotalis pagina a me facta manu mea subscripsi. |
s-859
| + Ego Raspert presbiter, rogatus a Lampert presbiter, me teste supscripsi. |
s-860
| + Ego Petrus diaconus, rogatus a Lampert presbitero, me teste subscripsi. |
s-861
| + Ego Lilitufunsus presbiter, rogatus a Lampert presbitero, me teste subscripsi. |
s-862
| + Ego Aeleutieri subdiaconus, rogatus a Lampert presbitero, me teste subscripsi. |
s-863
| + Ego David clericus, rogatus a Lampertu presbitero, me teste subcripsi. |
s-864
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum quo coepit Langubardiam et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eorum vigisimo tertio et sexto decimo, mense augusto, indictione quarta. |
s-865
| manifestum sum ego Fillari, abitator in castello Novense, in loco qui dicitur Campulo, filio quondam Aufridi, quia pro Dei timore et remedio anime me per hanc cartula offero Deo et tibi ecclesie beatissimi sancti Casciani, qui est fundatum in loco ubi dicitur Bassilica, ubi Domnipertu presbitero rector esse videtur, me et persona mea et omnia res mea, tam casa abitationis me cum fundamento, curte, orto, una cum terris, vineis, olivis, silvis, vergareis, pratis, pascuis, cum culto et inculto, movilia vel inmovilia seo qui semoventibus; |
s-866
| et pro confermationem Perio notarium scrivere rogavi. |
s-867
| actum Luca. |
s-868
| signum + manus Fillari, qui hanc cartula fieri rogave. |
s-869
| + Ego Saripertu presbiter, rogatus a Fillari, me teste subscripsi. |
s-870
| signum + manus Vuilleradi, filio bone memorie Gausfridi clerici, testis. |
s-871
| + Ego Sichiprandus, presbiter, rogatus a Fillari, me teste subscripsi. |
s-872
| + Ego Osprandus presbiter, rogatus a Fillari, me teste subscripsi. |
s-873
| + Ego Paulu, rogatus at Fillari, me teste subscripsi. |
s-874
| + Ego Perio notarius post tradita conplevi et dedi. |
s-875
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo tertio, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto decimo, septimo idus septembris, indictione quinta. |
s-876
| simul et venundare tibi videor portionem meam de gahagias meas quas abeo in Cornino, omnia quantum inivi abere videor tibi dare et venundare videor in integrum. |
s-877
| et nihil mihi pertenentes in suprascriptas locas Pastorales vel Cornino reservo, sed omnia et in omnibus tibi trado in integrum. |
s-878
| et recepi ad te pretium pro suprascripta mea venditio, auri soledos numero quatroginta et quinque in prefinito et deliverato capitulo, ita vero de mea exii dominio et in tua trado esse potestatem. |
s-879
| unde repromitto ego qui supra Vualfonsus clericus una cum meis heredibus tibi Iohanni, in Dei nomine episcopo, et successoribus tuis ut, si nos vobis in aliquo quas tibi supra venundavi intentionaverimus aut retragi quesierimus per quolibet ingenium et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum heredibus meis tibi et successoribus tuis componere prefatas casas et res in duplo res melioratas, in ferquidem loco, sub extimationem quales tunc fuerint. |
s-880
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-881
| actum Luca. |
s-882
| + Ego Vualfonsus clericus in anc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-883
| + Ego Suinprandus, rogatus at Vualfonsu clerico, manu me subscripsi. |
s-884
| signum + manus Suavuli munitarii, testis. |
s-885
| + Ego Tampertus presbiter, rogatus a Valfonsus clericus, me teste subscripsi. |
s-886
| + Ego Danihel presbiter, rogatus a Vualifonsus clericus, me teste subscripsi. |
s-887
| + Ego Ilmerandus presbiter, rogatus a Vulfonsus clericus, me teste subscripsi. |
s-888
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-889
| In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo tertio, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius sexto decimo, quinto decimo kalendas aprilis, indictione quinta. |
s-890
| manifestum est mihi Causualdo presbitero filio bone memorie Possualdi de loco Asilacto, vico qui dicitur Massio, quia propter hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie beati sancti Martini hic Luca, ubi est domus episcopalis, monasterio meo que est constructo in honore beate sanctae Mariae in suprascripto loco Massio, monasterium ipsum una cum fundamento et omnibus fabricis, cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis seu casis cum omnibus rebus, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus adque incultis, movilia vel inmovilia seu semoventibus; |
s-891
| omnia et in omnibus ad ipsum monasterium pertinentibus, una cum ipso suprascripto monasterium, Deo et tibi predicte ecclesie offero in prefinito. |
s-892
| et nihil mihi de ipso monasterio et res pertinentes reservo, sed omnia Deo et tibi ecclesie trado in integrum, nisi tantum volo ut, dum advivere meruero, resedendi, regendi et usumfructuandi in mea sit potestate tantum. |
s-893
| et omnem malitiam vel violentia que in ipso monasterio et rebus ad eum pertenentibus vel mihi facta est, volo ut omnia sit in potestate viri beatissimi domni Iohannis episcopi et successorum eius requirendi et exigendi per se aut per suam ordinationem qualiter melius previderint, tam que facta est quam et que ibi vel mihi in antea facta fuerit, in omnibus abeant potestatem requirendi. |
s-894
| nam post meum decessum omnia predicto monasterio cum rebus suis in prefinito permaneat in potestate iam dicte ecclesie sancti Martini, vel de pontifice qui ibi est vel fuerit. |
s-895
| et nulli liceat nolle quod semel volui et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-896
| actum Luca. |
s-897
| + Ego Causualdus presbiter in ach cartula ad me facta manus mea subscripsi. |
s-898
| + Ego Liliaufunsus presbiter rogatus a Causualdus presbiter me teste subscripsi. |
s-899
| + Ego Ardiprandus presbiter rogatus a Causualdus presbiter me teste subscripsi. |
s-900
| + Ego Airualdu presbiter rogatus ad Causualdu presbiter me teste subscripsi. |
s-901
| + Ego Teudiprandus presbiter rogatus ad Causualdu presbiter me teste suscripsi. |