s-613
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quarto decimo, et filio eius idem domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, septimo decimo kalendas aprilis, indictione decima. |
s-614
| manifestum est mihi Ermiperto presbitero, per constitutione domno meo Iohanni episcopo rector ecclesie beati sancti Reguli, quia tu Sichiperte bona tua voluntate absque omni malignitate offeruisti temetipsum, una cum omnibus rebus tuis, per cartulam in ecclesia beati sancti Reguli in Vualdo. |
s-615
| unde cognoscens possibilitatem tuam, quia parva est, una cum licentia suprascripti domni mei Iohanni episcopi, vel pro salute anime eius, hanc cartulam tibi facere prevideo, ut nihil aliud tibi inponatur nisi tremisse oleo in ipsa ecclesia pro luminaria tantum per singulos annos, et si forsitan in opere tuo in aliquo pro animae tue remedio adiuvare volueris. |
s-616
| et si quis de successoribus meis vel quiscumque homo vobis aliquid superinponere voluerit, aut in aliqua molestia generare voluerit contra rationis ordine, ex nostra parte simus conponituri vobis omnia triplicia quidquid vobis imponere quesierimus. |
s-617
| et haec cartula omni in tempore vobis firma et stabilis permaneat. |
s-618
| et Deusdedit presbiterum scribere rogavi. |
s-619
| actum in Cornino ad sanctum Vitum. |
s-620
| + Ego Ermipertu presbiter in anc cartula a me facta manu mea subscribsi. |
s-621
| + Ego [Propn] rogatus a Ermipertu presbitero me teste subscripsi. |
s-622
| + Ego Petrus clericus rogatus ab Ermiperto presbitero me teste subscripsi. |
s-623
| signum + manus Rachimundi filio Rattelmi presbiteri de Piscia, testis. |
s-624
| + Ego Deusdedit presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-625
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulu rex Francorum et Langobardorum, annos regni eius in gente Langobardorum quartu decimo, et domno Pipino filio eius, annos octabo, mense magio, indictione undecima. |
s-626
| manifestus sum ego Mauru filio quondam Aliperti avitator Capannule qui vendedit et tradedit tibi Barucci filio quondam Guiti uno petio de terrula mea in Capannule. |
s-627
| et ipsa suprascripta terra uno capo tenent in vinea Gastalduli, alio capo in via publica, et lato in vinea mea qui supra Mauri et alio lato in tua terra ipsius Barucci, plus aut minus sistarioru tres. |
s-628
| hec suprascripta terrula per dissignata loca tibi in integro venundavit. |
s-629
| unde ad te pretio petibi et de presente accepit auri soledus uno, sicut novis in placito bono animo convinet, consta me in omnibus esse suppletum. |
s-630
| unde amodo de meo qui supra Mauri exivet dominio et in tua suprascripti Barucci vel de heredes tuos tradedit esse potestate avendi, possedendi, iudicandi, qualiter volueritis in vestra sit potestate. |
s-631
| unde repromitto me ego Mauru, una cum meis heredes, tibi Barucci aut tuos heredes, si quacumque tempore hec suprascripta terrula quem tibi venundare visus sum suptrahere aut tollere quesierimus per qualive ingenio, aut ab omni homine defensare non potuerimus, conponam ego Mauru aut meus heredes tibi Barucci vel ad tuos heredes in dupla tale tanta terra, in ferquide loco sup estimatione quale tunc fueri. |
s-632
| unde hanc cartula ad me facta Australdu subdiaconum iscrevere rogavi. |
s-633
| actum Capannule ad ecclesia sancti Petri, regnum et indictione suprascripta, feliciter. |
s-634
| signum + manus Mauri qui hanc cartula venditionis fieri rogavi. |
s-635
| signum + manus Prandi quondam Rotpaldi viri devoti testes. |
s-636
| signum + manus Gumprandi filio quondam Sindi viri devoti testes. |
s-637
| signum + manus Auriprandi germani Gumprandi viri devoti testes. |
s-638
| + Ego Australdu subdiaconus post tradita conplevit et dedi. |
s-639
| + Notitia brevis. |
s-640
| dum venissem ego Iohannes in Christi nomine episcopus in ecclesia sancti Quirici in Monticello in die festivitatis eiusdem beati Quirici, abebant inter se intentionem de offerta Rosselmi et Auselmi clerici germani, filii quondam Barbenti presbiteri, cum Teudiperto clerico, filio quondam Teutperti clerici, consobrino suo. |
s-641
| dicevat ipse Teudipertus clericus: |
s-642
| ego portionem debeo habere de hac ecclesia et rebus eius, quia pater meus et Barbenti presbiter pater istorum fratres fuerunt. |
s-643
| proinde ego in ea partem abere debeo sicut [verb] et isti. |
s-644
| nos autem eis diximus: |
s-645
| non faciat Deus ut hec ecclesia aliquando vestra fuisset vel de vestris parentibus, ne c per hereditatem patrum vestrorum aliquid exinde tollere debeatis, sed semper fuit et est pertenens beate ecclesie sancti Martini domus episcopalis. |
s-646
| et ecce breve scriptum quem dictavit Barbenti presbiter de casis et substantia et hominibus sancti Quirici, quam Osprandus diaconus scripsit per eius dictatum temporibus Desiderii et Adelchis regum, anno regni eorum undecimo et octavo, undecimo kalendas iulias, indictione quinta. |
s-647
| quam relecta coram ipsis clericis et sacerdotibus et omni clero [--], quorum nomina subter adscripta sunt, interrogavimus eosdem clericos si aberent quod aliquid adversus nos de ipsa ecclesia sancti Quirici contendere. |
s-648
| in primis ipsi filii Barbenti manifestaverunt dicentes: |
s-649
| vere, domine, sicut ista brevis continere videtur, quam pater noster fecit, omnia sic est huic ecclesie pertenentes, et ista ecclesia cum omnibus rebus suis semper fuit et est pertenens ecclesie sancti Martini et eius episcoporum, et nos nihil exinde abere potemus nisi quantum vobis placet. |
s-650
| similiter interrogavimus suprascriptum Teudipertum clericum, si et ipse aberet quod contra nos de iam dicta ecclesia sancti Quirici ageret. |
s-651
| qui ante nos et ipso clero manifestavit dicens: |
s-652
| certe nullam abeo quod contra vos de hac ecclesia sancti Quirici dicere vel agere debeam, quia propria est cum rebus suis sancti Martini, et omnia sicut ista brevis continet, sic est ecclesie sancti Quirici omniam pertenentes. |
s-653
| hoc actum est in presentia Deusdedi arcidiaconi, Austrifonsi diaconi, Alpertus presbitero, Alprandus presbitero, Raspertus presbitero, Godiprandus presbitero, Celsus clericus, Ilmipertus clericus, Sinderadus clericus, Sichelmus subdiaconus, Teutpaldus clericus, Danihel clericus, David clericus, Defensor clericus, Silvester clericus, Liliodorus filius Arnichis, Rosselmi filius quondam Gumprandi, Peredeus clericus, Teudiprandus clericus, Airualdus clericus, Aripaldus clericus et alii plures. |
s-654
| et ego Gumpertus subdiaconus hanc notitiam brevis scripsi et interfui. |
s-655
| actum est hoc anno dominorum nostrorum Caruli et Pipini regum quinto decimo et octavo, septimo decimo kalendas augustas, indictione undecima. |
s-656
| + Ego Deusdedit arcidiaconus interfui. |
s-657
| + Ego Diprandus presbiter interfui. |
s-658
| + Ego Ostrifusus diaconus interfui. |
s-659
| + Ego Sinderadu clericus interfuit. |
s-660
| + Ego Alpertus presbiter interfui. |
s-661
| + Ego Alprandus presbiter interfui. |
s-662
| + Ego Sichelmus subdiaconus interfui. |
s-663
| + Ego Silvester clericus interfuit. |
s-664
| + Ego Rosselmi interfui. |
s-665
| + Ego Danihel clericus interfui. |
s-666
| + Ego Aidualdu clericus interfuit. |
s-667
| + Ego David clericus interfuit. |
s-668
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quinto decimo et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius octavo, quinto decimo kalendas septembris, indictione undecima. |
s-669
| constat nos Gherilinda coniux Uffiperti et Gheriosa coniux Filicausi, seu et Rappergha Dei ancilla, sorores, filie quondam Imiti de Faugnana, quia una cum consensum et licentiam de suprascripti mariti nostri, seu et adstante nobiscum propinquiores parentes nostro, quorum nomina subter leguntur, qui [verb] videntes nos nulla passa esse violentia, sed nostros bono animo et benigna volontatem per hanc cartulam vendere et tradere previdemus tibi domno Iohannes in Dei nomine episcopo huius Lucane civitatis, id est omnia et in omnibus rebus nostris ubique abere vise sumus, tam casis cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus adque incultis, movilia adque inmovilia; |
s-670
| ut diximus omnia et in omnibus rebus nostris, tam que in ipso loco Faugnano abemus quam, ut diximus, in quolibet locas nobis est pertenentes, omnia tibi tradimus in integrum. |
s-671
| simul et damus tibi ipsa cartulas quas Uffulo emisit in suprascripto genitore nostro de suprascripta res. |
s-672
| et recepimus ad te pretio pro suprascripta nostra venditio, auri soledos numero triginta in prefinito. |
s-673
| unde repromittimus nos que supra Gherilinda, Gheriosa, una cum tributa licentiam de suprascripti mariti nostri, una cum nostris heredibus, et ego que supra Rapperga Dei ancilla similiter repromitto, una cum heredibus meis, tibi Iohannes in Dei nomine episcopo et successoribus tuis, ut si nos, aut ille homo cui nos in aliquo de ipsa res dedissemus aut dederimus, vobis intentionaverimus aut retraxerimus per quolibet ingenio in aliquo de ipsa nostra venditio, spondimus nos cum heredibus nostris tibi et successoribus tuis conponere ipsa re in duplo, in ferquidem loco sub extimatione. |
s-674
| et Gumpertum subdiaconum scribere rogavimus. |
s-675
| actum Luca. |
s-676
| signum + manus Gherilinde qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-677
| signum + manus Gheriose qui hanc cartulam item fieri rogavit. |
s-678
| signum + manus Rapperghe Dei ancille qui similiter fieri rogavit. |
s-679
| signum + manus Uffiperti marito suprascripte Gherilinde qui licentiam dedi fieri. |
s-680
| signum + manus Filichausi marito ipsei Gheriose qui similiter licentiam dedi fieri. |
s-681
| + Ego Gaifred presbiter sicut supra legitor parente eorum interfuit et manus mea suscripsi. |
s-682
| + Ego Aupermo presbiter sicut supra legitor parentes eorum interfuit et manu mea subscripsi. |
s-683
| + Ego Angelus clericus rogatus a Gherilinda, Gheriose et Radperghe Dei ancilla sorori me teste subscripsi. |
s-684
| + Ego Alprandus presbiterus rogatus ad Gherilinda, Gheriose et Radperghe Dei ancilla sorori me teste subscripsi. |
s-685
| + Ego Petrus dicaonus rogatus ad Gherilinda, Gheriose et Radperghe Dei ancilla sorori teste subscripsi. |
s-686
| + Ego Autchis clericus rogatus ad Gerilinda, Gherosia et Rapperga Dei ancilla sorores me teste supscripsi. |
s-687
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-688
| In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quinto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius octavo, septimo decimo kalendas ianuarias, indictione duodecima. |
s-689
| constat me Aruchis filio bone memorie Auselmi presenti diae per hanc cartulam vindere et tradere prevideo tibi Iohanni in Dei nomine episcopo curtem meam sundrialem, quam abeo in loco Ruchi, cum fundamento, curte, orto, fenile et cholombario vel omnibus edificiis, cum terris et vineis, silvis, virgariis, olivetis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, movilia vel inmovilia, cum casis massariciis que regere videntur, una per Teudipertulo, alia per Rigulo, tertia per Amanteulo et quarta per Cospulo, et qualem portionem mihi conpetit de casa et res Gaifriduli de monte Casside, una cum omnibus rebus ad suprascriptas casas pertenentibus, cultas res vel incultas, moviles adque inmoviles seu semoventes; |
s-690
| omnia et in omnibus quidquid in predicto loco mihi est pertenentem, sicut usque actenus a me possessa est, qualiter mihi a nepotibus meis in divisionem obvenit, seu et queque ibi indivisum cum consortibus meis abeo, una cum ipsa vinea sundriale quam abeo in Policciano, tibi trado in integrum, excepto casa ubi resede Paldulo et casa ubi resede Arnipertulo cum rebus suis et petia de vinea quam dedi in monasterio nostro sancti Salvatoris. |
s-691
| nam alia omnia et in omnibus, sicut superius legitur, tibi tradidit in prefinito, excepto homines. |
s-692
| et recepi ad te pro suprascripta curte et omnibus prefatis rebus ad ipsam curtem pertenentibus, qualiter superius adnexum est, pretium placitum in prefinito et deliverato capitulo, auri soledos numero tricentos quinquaginta, ut amodo in tua sit potestatem in omnibus. |
s-693
| unde repromitto ego qui supra Aruchis, una cum meis heredibus, tibi Iohanni in Dei nomine episcopo et successoribus tuis, ut si nos vobis ipsam prefatam curtem vel aliquid de suprascriptis casis et rebus intentionaverimus aut retraxerimus per quolibet ingenio, et eas vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo ego Aruchis cum meis heredibus tibi Iohanne episcopo et successoribus tuis conponere ipsam predictam curtem cum omnibus prefatis rebus et casis in duplo, in ferquidem loco sub extimationem cum quibus aut quales tunc fuerint unde agitur. |
s-694
| et pro confirmationem Gumpertum subdiaconum scribere rogavi. |
s-695
| actum Luca. |
s-696
| signum + manus Aruchis qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-697
| signum + manus Insi filii quondam Ursiperti, testis. |
s-698
| signum + manus Ghisolfi germano ipsius Insi, testis. |
s-699
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus ab Aruchis me teste subscripsi. |
s-700
| + Ego Ghisprand rogatus ad Aruchisi me testis subscripsi. |
s-701
| + Ego Perisundu rogatus at Arochisi me teste subscripsit. |
s-702
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-703
| In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit sexto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius nono, nono calendas iulias, indictione duodecima. |
s-704
| manifestum est mihi Celso clerico filio bone memorie Ghisperti, quia per hanc cartulam elegere prevideo vos venerabilem viro Gunfridum abbate monasterii sancti Petri de Monte Viride et Godiprandum presbitero, seo et Rachiprandum presbiterum et Sicualdum clericum, ut post meum decessum potestatem abeatis vos, vel ille homo cui hanc cartulam ad exigendum dederitis pro remedium anime me, venundare et dispensare omnes res meas sundriales et massaricias adque aldiaricias, casas omnes cum fundamentis, curtis, ortis, terri, vineis, olivetis, pratis, pascuis, silvis, virgareis, cultis rebus vel incultis, movilia adque inmovilia, seo semoventia, notrimina omnia maiora et minora, quecumque ad me iniudicata vel nundata remanserit, vos venundare debeatis et ipsum pretium pro anima meam dispensare qualiter secundum Deum melius previderitis. |
s-705
| et homines meos omnes, masculos et feminas, pro anima meam liberos dimittere debeatis circa sacrum altare et per absolutionis cartulas a iuspatronatus absoluti. |
s-706
| nisi tantum volo ut portionem meam de casa avitationis infra hanc civitatem cum fundamento, curte, orto, granario, fenile sive puteo et arboribus sint in potestatem nepotum meorum Rumualdi, Gundualdi et Peredei clerici filiorum quondam Chiserami germani mei in prefinito. |
s-707
| similiter et portionem meam de monasterio sancti Iusti cum rebus ad eum pertenentibus sint in potestatem de suprascripti nepotibus meis post meum decessum in prefinito. |
s-708
| et que de predictis casis vel rebus meis venundare non potueritis, vos ea pro anima meam per loca venerabilia per cartulas offerre debeatis, ubi vobis pro redentione me anime melius apparuerit. |
s-709
| et volo et curte meam in loco Arsicciole cum casis massaricies et omnibus rebus ad ea pertenentibus, movilibus vel inmovilibus, una cum portione meam de monasteriis sancte Marie et sancti Angeli cum rebus suis, pro anima meam sint in potestatem monasterii sancti Thome apostoli, sito in territurio Pistoriense, ubi Vualperga abbatissa esse videtur, in prefinito avendum, possidendum et ordinandum qualiter eius rectoribus placuerit. |
s-710
| et taliter volo, ut quis de vobis dispensatoribus meis plus celeriter pro anima meam dispensare potueverit et hoc decretum pre manibus abuerit, licentiam abeat, et qualiter dispensaverit istavili ordinem permaneat. |
s-711
| et dum Deo prestantem ego advixero, omni suprascripta res vel monasteria, sive homines et notrimina, in mea sit potestate vendendi, donandi et iterum iudicandi qualiter voluero. |
s-712
| et quis de meis heredibus contra hanc cartulam decretionis me agere aut causare vel intentionare seo disrumpere quesierit per quolibet ingenio, sit conponiturus ipse meus heres vobis suprascripti dispensatoribus meis, vel in ipsa monasteria vel cui vos hanc cartulam ad exigendum dederitis, omnes suprascripta res et monasteria, sive homines et notrimina, in triplo meliorata, in ferquidem loco sub extimationem cum quibus aut quales tunc fuerit. |