Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttrain
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 501 - 600 of 7289 • previousnext

s-501 manifestum est mihi Deusdona vir veneravilis presbitero, filium bone memorie Filicausi, quia pro Dei amore et remedium anime per hanc cartula presenti die in Dei nomine offro Deo et tivi ecclesie monasterii beati sancti Silvestri, ubi modo Deusdede arcidiaconus rector esse videtur, id est ecclesia monasterii mei sancti Angeli, qui est recta Scragio, prope muro de hanc civitatem, et ipsam ecclesiam editam est a quondam Teuderaci presbitero barbano meo.
s-502 ipsam predicta ecclesia offerre videor, una cum fundamentis, casis, fabricis, cum curte, orto vel aliis casis sundrialis vel massariciis, cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis, silvis, olivetis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis.
s-503 omnia et in omnibus rebus, quiquid ad ipsam suprascripta ecclesia sancti Angeli est pertinentem, vel modo mihi est pertinentem una cum ipsa predicta ecclesia sancti Angeli, tivi Deo et ecclesie sancti Silvestris trado et offero in integrum et in prefinito, in eo ordine ut, dum ego qui supra Deusdona presbitero in oc seculo advivere meruero, ipse prenominata ecclesia sancti Angeli in mea sit potestatem ad avitandum et inivi officium faciendum et Deum deprecandum pro facinoris meis.
s-504 et omnia suprascripta casa et res qui ad ipsam ecclesiam sancti Angeli est pertinentem ad usumfructuandum et ipsi usumfructum in integrum sit potestatem, et omnem schirpas meas, pannos, usitilia lignea vel ferrea, ramentea, auricalca, aurum, argentos sit in mea potestatem pro anima mea dandi vel faciendi exinde quod voluero, ut dixit, dum vixero.
s-505 et aveas ad usumfructuandum post meum decessum Bonipertulo et Achiprandulo pro servitio suo, quas in me inpensi sunt, unam casa qui est Interachule, qui est pertenente de suprascripta ecclesia sancti Angeli;
s-506 ipsa casa cum curte, orto et tris scaffiliorum de vinea in ipso loco Interachule et terra illa trans fluvio Ausare, ubi dicitur Niriano, isto aveas ipsi Bonipertulo et Achiprandulo, dum vixere post meum decessum, tantum ad usumfructuandum.
s-507 et, ut iam supra ego memoravi, in ipsam ecclesiam vel in res omnes ad ea pertenentem, dum vixero ego, inivi avitare diveas tantum usumfructuandi, regendi, gubernandi, nam non in alia ecclesia faciendi aut in alio homine transmigrandi, nisi post meum decessum ipse prenominata ecclesia sancti Angeli vel omnem suprascripta res ad ea pertinentem per hanc mea offersionis cartula sit in potestatem beati sancti Silvestris vel de rectoris eius in prefinito omni tempore.
s-508 et ipsa suprascripta casa et res que ad suprascripti Achiprandi et Boniperti deputavit avire ad usumfructuandi, post eorum decessum revertatur et sit in potestatem ecclesie sancti Silvestris in prefinito.
s-509 et numquam ego ne c meus herides nullo tempore hanc cartula offersionis me possamus disrumpere, set omni in tempore in predicto ordinem firmum et stavilitum permaneat.
s-510 quam viro hanc cartula offersionis seo decretionis me tali ordine mihi conplacuit, et nonnulli licea nolle quod semel volui et Magnolfus notarius scrivere rogavi.
s-511 actum Luca.
s-512 + Ego Deusduna presbiter in anc cartula a me facta manu mea subscripsi.
s-513 signum + manus Ermiperti negudianti, testis.
s-514 signum + manus Andree filium bone memorie Rutperti de Vuamo, testis.
s-515 + Ego Autpertus clericus et medicus rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi.
s-516 + Ego Teufridi rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi.
s-517 + Ego Verbonus presbitero in anc cartula consensi et manus mea subcripsi.
s-518 + Ego Aruchisi clericus rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi.
s-519 + Ego Magnolfus pos tradita conplevi et dedi.
s-520 Exemplar.
s-521 in Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, quo Langobardiam coepit anno regni eius tertio decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius sexto, tertio decimo kalendas septembris, indictione nonam.
s-522 manifestum est mihi Aliseo clerico filio bone memorie Ursi, quia in proprio territurio meo a fundamentis construxi ecclesiam in honore Dei et Domini Salvatoris et beatissimi sancti Simplicis.
s-523 nunc vero propter hanc cartulam offero Deo et in suprascripta ecclesia ipsum porticalem qui ad ipsa ecclesiam advembratum esse videtur, una cum ipsa caminata et cum fundamenta sua, in integrum, seu et ipsum ortum meum qui super iam dicta ecclesia videtur esse in integrum.
s-524 similiter offero ibidem in ipsa eclesia portionem meam de casa illa que dicitur da Ursulum, seu et portionem meam de omnia et in omnibus quod ad ipsa casa est pertinente in integrum, simul que et portionem meam de terris et vineis illis qui fuerunt pertinentes ad casam illam, ubi quondam Petrulus massarius habitavit et postea fuit possessa a quondam Iohanne clerico, meam portionem de ipsis nominatis terris et vineis quatenus mihi a germanos meos in sorte obvenit in integrum.
s-525 quidem et offero Deo et tibi supra nominata Dei ecclesia vinea mea illa, quem ego a Prandulo clerico filio quondam Auderami conparavi, in integrum, una cum terra et vinea mea illa que mihi obvenit a bone memorie Sindiprando presbitero et a Iohanne clerico, seu et a quondam Ursulum, ipsa suprascripta terra et vinea, qualiter est advembrata, in integrum.
s-526 similiter et casas meas illas in Iustiniana, qui mihi a Iohanne clerico et a quondam Soldulo ex conparatione obvenerunt, una cum omnia et in omnibus ad ipsas casas pertinentes, in integrum, seu et una petia de terra mea in Pisanica, qui mihi ex conparatione obvenit a quondam Cuniperto barbano meo, in integrum.
s-527 hec omnia quod supra legitur sic esse constituo, ut per hanc offersionis meae cartulam sint et permaneant in potestate sepe dicte Dei ecclesia vel de eius rectoribus in integrum in prefinito.
s-528 quam vero dotalis seu offersionis meae hanc cartulam pro confirmatione Filippum presbiterum scribere rogavi.
s-529 actum Luca.
s-530 + Ego Aliseus clericus in hanc cartulam offersionis a mee facta manu mea subscripsi.
s-531 signum + manus Virualdi filii bone memorie Radualdi, testis.
s-532 signum + manus Auriperti filii Alperti de Placule, testis.
s-533 signum + manus Auriprandi filii quondam Pilli, testis.
s-534 + Ego Toto filio bone memorie Aurili rogatus [--] ab Aliseu clerico in anc cartulam me teste suscripsi.
s-535 + Ego Diesbonu clericus rogatus ad Alliseu clerico in anc cartula me teste subscripsi.
s-536 ego Filippus presbiter post traditam conplevi et dedi.
s-537 ego idem ipse Filippus presbiter ex autentico fideliter exemplavi.
s-538 + In Dei nomine regnantes domnis nostris Carulo et Pipino filio eius viris excellentissimis regis Francorum seo et Langubardorum, anno regni eorum in Dei nomine quod Langubardia cepit in Ethalia tertio decimo et sexto, pridie kalendas septembris, indictione nona, feliciter.
s-539 monastirio sancti Riguli, qui fundatum est in loco qui vocitatur Vualdo, ubi Ermulo vir venerabilis presbitero esse videtur, ego Tachipertu clericus filius quondam Tanicausi [verb] manifeste, quia omnipotens Deus homine livero arbitrio condidit, pro quibus oportet nobis cogitare quale pro nostra facinora agere devemus et de rebus nostris in loca sanctorum dispensare deveamus.
s-540 ideo ego qui supra Tachipertu clericus ad presentem die trado et offeruit in suprascripto monastirio sancti Riguli omnem rebus substantie mee quem abere visu sum in loco qui vocitatur Viginia, omnia et in omnibus quantum mihi ibidem da germani mei ligibus contegit, tam coltum quam et desertum, campis, silvis, olivetis, pomeferis vel fructeferis, vergariis vel pascuit, ut super diximus;
s-541 omnia et in omnibus quantum ibidem mea est partionem in suprascripto monastirio sancti Riguli offeruit et per hanc cartula confirmare rogavimus, ut ab odierna die habeas et teneas et adque firmiter possedeas ipsi suprascripto loco sancto Dei vel sacerdus qui ibidem ordinatus fuerit, ut exinde mihi omnipotens Deus et eius que beato sancto Regulus meas iubeas relaxare peccata et vita concidere sempiterna dignetur.
s-542 et si ego qui supra Tachipertu clericus vel meus heredes vel qualivet homo ipsa suprascripta mea offersione per qualivet ingenio de suprascripto monasterio sancti Reguli subtrahere quesieret vel minuare, sit Dei omnipotentis maledictionem, sciat super eum et beati sancti Petri apostulus Christi et sancti Reguli et Dei omnipotenti insuper eum incurrat periculum et ante tribunal Christi sit condamnatus.
s-543 et hanc suprascripta mea offersione suprascripto monastirio vel eius custudes firmiter omni tempore possedeat quale offeruit.
s-544 quam viro cartula offersioni Aupertu presbiterus scrivere rogavi et testibus que optulimus rovorandum.
s-545 actum est ad suprascripto monasterio sancti Reguli territorio civitatis Lucensis, die et tempore, regnum et indictio suprascripta, feliciter.
s-546 + Ego Tachiperto clericus in anc cartula offersionis ad me facta probria manus mea subscripsit.
s-547 signum + manus Vuinisildi viri devoti filii quondam Vuinicheldi, testis.
s-548 signum + manus Aufredi filii quondam Tachiperti viri devoti, testis.
s-549 signum + manus Ramingo filio Radualdi, testis.
s-550 signum + manus Ansualdi viri devoti filii quondam Furualdi, testis.
s-551 ego qui supra Aupert presbiter quam post tradita conplevi et dedi et eis relectum est.
s-552 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit tertio decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, pridie kalendas magias, indictione decima.
s-553 manifestum est nobis Agiprando presbitero et Amico presbitero, seu et Ropperto clerico, quia quondam Deusdedit presbiter per cartulam decrevit casam et rem suam in nostra potestatem, ut nos eam pro illius animae remedio dispensare deverimus.
s-554 propterea per hanc cartulam pro remedio animae iam dicti Deusdedi presbiteri offerre previdemus Deo et tibi ecclesie beati sancti Nazarii site infra hanc civitatem, ubi ipse deservivi, casam abitationis ipsius Deusdedi presbiteri que est prope ipsam Dei ecclesiam cum fundamento suo, curte et fenile, sicut ab ipso Deusdede presbitero possessa fuit, una cum omni edificio suo et petris que in edificio misse non sunt.
s-555 et [--] ecclesie offerrimus in integrum.
s-556 et ut nos ipsam predictam casam in eodem veneravilem loco [--] offerre deverimus, dedit nobis Iohannes in Dei nomine episcopus unam libram de argento ad dispensandum pro anima ipsius Deusdedit presbiteri, ita vero ut ab hac presenti die ipsa prefata casa cum fundamento suo, curte, fenile et petre, sive cum omni edificio suo permaneat in potestatem prefate Dei ecclesie in prefinito, excepto buttes, chapitella, arcas, ferramenta, sive alia usitilia vel scherfa que in ipsa casa est, que novis reservamus ad dispensandum.
s-557 et ab alio homine rectores ipsius ecclesie ipsam casam, una cum cartula ista et cum exemplar de ipso iudicato sibi defendat.
s-558 et si utilitas fuerit et nobis adsapere fecerit, ipsum iudicatum in iudicio ad finiendum adducere debeamus;
s-559 nam nos defensores ne que restauratores esse non deveamus.
s-560 et Gumpertum subdiaconum scribere rogavimus.
s-561 actum Luca.
s-562 + Ego Agiprandu presbiter in anc cartula ad nus facta manus mea subscripsi.
s-563 + Ego Amicus presbiter in anc cartula ans nos facta manus mea subscripsi.
s-564 + Ego Roppertu clericus in ah cartula at nos facta manus mea subscripsi.
s-565 + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi.
s-566 + Ego Silvester clericus rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi.
s-567 + Ego Alprandus presbiterum rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi.
s-568 + Ego Alais clericus rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi.
s-569 + Ego Teutpald clericus rogatus a superscriptis dispensatoribus me teste subscripsi.
s-570 + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi.
s-571 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quarto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, quinto decimo kalendas septembris, indictione decima.
s-572 manifestum est mihi Vuiliperto presbitero abitatori in Asulari, filio quondam Filiperti, quia propter hanc cartulam pro anime me remedium offero Deo et tibi ecclesie sancti Martini hic Luca, ubi est domus episcoporum, portionem meam de monasterio sancti Petri sito in suprascripto loco Asulari, una cum portionem meam de res ad ipsum monasterium pertinente in integrum, in tali vero tinore, ut usque dum ego qui supra Vuilipertus presbiter advixero, ut ipsam suprascripta mea portione de iam dicto monasterio et res in mea sit potestate usufructuandi tantum.
s-573 et post meum decessum sit in potestate filiorum meorum usufructuandi tantum.
s-574 et ipsi filiis meis pro ipso usufructu dare debeant in suprascripta ecclesia sancti Martini per singulos annos soledos duo.
s-575 et ipsum suprascriptum monasterium et res in omnibus bene laborare et gubernare debeant.
s-576 et si ipsos soledos per singulos annos ipsis filiis meis in predicta ecclesia sancti Martini dare neclexerint et ipsa res bene non laboraverint, nani et vacui exeant de prefato monasterio et res.
s-577 et post decessum filiorum meorum ipsam meam portionem de ipso monasterio et res revertar in potestate iam dicte Dei ecclesie sancti Martini et episcoporum eius qui pro tempore ibi ordinatus fuerit, ordinandi et faciendi qualiter ipse [--] previderint.
s-578 et nulli liceat nolle quod semel volui et Ermimari clericum scribere rogavi.
s-579 actum Luca.
s-580 + Ego Vuilipertu presbiter in hanc cartula a me facta manu mea subscripsi.
s-581 + Ego Deusdona presbiter hanc cartulam licentia dedi fieri et manu mea subscripsi.
s-582 + Ego Ostrifusus diaconus rogatus ab Gvuilipertu presbiter me teste subscripsi.
s-583 + Ego Saripertu presbiter rogatus ab Vuilipertu presbiter me teste subscripsi.
s-584 + Ego Alateu clericus notarius rogatus ad Vuilipertu presbiter me testem subscripsi.
s-585 + Ego Silvester clericus rogatus ad Vuilipertus presbiter me teste subscripsi.
s-586 + Ego Arald vir clarissimus rogatu a Vuilipertus presbiter me teste subscripsi.
s-587 + Ego Ermimari clericus post traditam conplevi et dedi.
s-588 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quarto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, undecimo kalendas ianuarias, indictione undecima.
s-589 manifestum est mihi Gheriprando presbitero filio Ghisiprandi presbiteri, quia petivi et rogavi te dominum meum Iohannem in Dei nomine episcopo, ut me pro tua misericordia ad honorem presbiteri pervenire et in ecclesia vestra babtismale sancti Yppoliti, seo et in ecclesia vestra sanctae Mariae in Monte, rectorem et gubernatorem me ordinare iuberis, et tu me pro tua mercide ita exaudire et ordinare dignatus es.
s-590 propterea per hanc cartulam, una cum licentia suprascripti genitoris mei, repromittere prevideo tibi et successoribus tuis ut ipsas ecclesias et omnes res ad eas pertenentes in omnibus bene laborare et meliorare debeam, et officium Dei et luminaria die noctu que recto moderamine ipsas ecclesias facere debeam.
s-591 et ego in omnibus vobis obediens et omnem volontatem vestram facere promitto.
s-592 et si ego vel mei heredes in omnibus qualiter superius promisi non adimpleverimus, et in aliquo a nobis disruptum fuerit, spondeo ego qui supra Gheriprando presbiter, una cum meis heredibus, tibi domino meo Iohanni episcopo et successoribus tuis conponere penam, auri soledos numero quingentos, et post datam conpositionem hec mea promissio in predicto ordinem firmiter permaneat, quia meae sic placuit volontati.
s-593 et Gumpertum subdiaconum scribere rogavi.
s-594 actum Luca.
s-595 + Ego Gheriprando presbitero in anc cartula a me facta manum mea subscripsi.
s-596 + Ego Ghisiprandu presbiter consentiens subscripsi.
s-597 + Ego Sicualdus clericus rogatus ad Gheriprandu presbitero me teste subscripsi.
s-598 + Ego Centi clericus rogatus a Gheriprandu presbitero me teste subscripsi.
s-599 + Ego Roppertu clericus lecto seu rogatus ab Geriprandu presbitero me teste subscripsi.
s-600 + Ego Ropprandus clericus rogatus a Gheriprandu presbitero me testes subscripsi.

Text viewDownload CoNNL-U