s-408
| + Ego Vilipertu clericus rogatus ab Ermiprandu e Ghisiprandu germanis me teste supscripsi. |
s-409
| + Ego Ilmipertus clericus rogatus ad Ermiprandu et Ghisiprandu germanis me teste supiscripsi. |
s-410
| + Ego Liusprando presbiter rogatus ad Ermiprandu et Ghisprando germanis me teste subscribsi. |
s-411
| + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-412
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum quod cepit Langubardia et filio eius domno nostro Pipino rex, anno regni eorum decimo et tertio, sexto idus octubri, indictione septima, feliciter. |
s-413
| manifestum est nobis Teudipertum filium bone memorie Gaireperti et Asperta coniuge eius, quia a fondamentis construximus ecclesia in onore domini nostri Iesu Christi et beati Petri apostoli seo et sancti Gregori infra hanc Lucanam civitatem in proprio fundamento de iure parentum meorum qui supra Asperta et pro remedium animarum nostrarum per hanc cartula offerimus Deo et tivi predicte ecclesie sancti Petri et sancti Gregori in primis ego qui supra Teudipertus ex meis rebus offero Deo et tibi iam dicte ecclesie unam casam meam massariciam in loco Capelle una cum omni re ad eam pertinentem in integrum simul et portionem meam de fundamento [--] vel omni re quam aveo in loco Buviti prope Piscia, quantum mihi a consortibus meis conpetit in integrum, sive et vuachas meas quantas aveo in Cappiano in prefinito; |
s-414
| ideo ego iam dicta Asperta offero pro remedio anime mee tivi iam dicte ecclesie et monasterio sancti Petri et sancti Gregorii una cum licentia suprascripti viri mei ex meis rebus in primis casa avitationis que est solario iuxta ipsa ecclesia, una cum fundamento, curte, puteo seo et fenile seo et balneo in integrum, una cum fundamento et via que est post ipsam casa sive puteo, meam portionem, simul et tertiam portionem ex omnibus rebus meis ubique mihi ex iure parentum meorum conpetit, cultum vel incultum sive casas massaricias cum fundamentis, ut dixi, tertiam portionem, in integrum, similiter et quinque homines meos, id est Causipertulum, Bonishomolum germani, Fridipertulum, Rodipertulum et ancillulam cum infantuli sui in prefinito; |
s-415
| taliter volum ut dum ego qui supra Teudipertus in hanc civitate advixero ipsum monasterium in mea volo ut sit potestate in omnibus regendi et gubernandi et si ego de hoc seculo recessero vel in monasterio introiero, volo ut ipsum monasterium in omnibus suprascripti rebus et hominibus sit in potestatem iam predicte Asperte coniugi me avendi, regendi, gubernandi, usufructuandi et licentia aveat ivi ordinationem faciendi et illam quam ipsam ordinaverit post eius decesso firmiter permaneat caste et recto ordine vivendi; |
s-416
| et si filiis nostris filias abuerit et Deo servire voluerint in ipso monasterio sub sagro velamine licentia aveant intrandi et Domino serviendi secundum Deum recto moderamine et caste vivendi; |
s-417
| et si Domino placuerit et ivi congrecatio ancellarum Dei acta fuerit et filia filii nostri talis fuerit quem Deo caste et recto ordine secundum sancta regulam vivere cupiat, ipsa elegatur abbatissa; |
s-418
| et si ipsa talis non fuerit, que sic quera vivere, ut diximus, ipsa congrecatio ancellarum Dei potestatem aveat inter se sivi abbatissa elegendi cum heridibus nostri, qualem duas partes munacharum meliorem de inter se congnoverit, ut ipsa sit ordinata abbatissa secundum Deum et sancta regulam vivendi et ipsam tertiam pars nullatenus ei contradicere possa; |
s-419
| et volo ut si filii et heredes nostri secundum Deum ipsum monasterium a pravis hominibus defensare voluerit in eorum sit defensionem tantum, nam non aveat licentia ivi nulla invasionem ne c inperationem faciendi; |
s-420
| et si quiscumque de suprascripti heredibus contra hanc cartula dotalium nostris in alico agere aut causare vel intentionare seo disrumpere quesierit per quodlibet ingenium aut per qualibet invasionem in ipso monasterio facere presumserit sit conponiturus heredes nostris cum heredibus suis in ipso sancto monasterio vel qui ivi tunc ordinata fuerit aut cui hanc cartula ad exigendum dederit auri solidos nomero ducentos et omnem suprascripta res et homines in duplo in ferquidem loco sub extimationem quales tunc fueret; |
s-421
| et si quiscumque persona que ivi ordinata est aut fuerit vel heredes nostri ipsum monasterium venundare vel sub alio monasterio dare aut per quolibet ingenium alienare presumserit, volumus ut episcopus uius Lucane ecclesie potestatem aveat ipsum monasterium cui datum fuerit retollendi et in pristino statum reducendi, sicut nos supra decrevimus; |
s-422
| nam alia nulla inperationem aut invasionem ivi facere presumat, set sicut supra diximus presenti et futuris temporibus in prefato ordine firmiter valeat persistere. |
s-423
| et pro confirmationem Magnolfus scrivere rogavimus duo cartule uno tenure. |
s-424
| actum Luca. |
s-425
| + Ego Teudipert in anc cartula dotalia a novis facta manus mea subiscripsi. |
s-426
| signum + manus Asperte coniugi eius qui hanc cartula fieri rogavi. |
s-427
| + Ego Alipertus presbiter rogatus a Teudipert et Asperta me teste subscripsi. |
s-428
| + Ego Cunimund rogatus ad Teudipert et ad Asperta me testis subiscripsi. |
s-429
| signum + manus Tachiperti filium bone memorie Rotperti, testis. |
s-430
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Teudiperto et Asperta me teste subscripsi. |
s-431
| signum + manus [Propn] filium bone memorie Rachiperti, testis. |
s-432
| + Ego Magnolfus post tradita conplevi et dedi. |
s-433
| + In Dei nomine regnantes domni nostri Carulo et Pipino filio eius viris excellentissimi reges Francorum seo et Langubardorum, anno regni eorum in Ethalia decimo et tertio, mense genuario, indictio septima. |
s-434
| ideo ego Ermiperto vir venerabilis presbitero deserviens ecclesia monasterio sancti Reguli qui fundatum est in loco qui dicitur Gualdo qualiter hac die firmasse et firmo te Meringule filio Magnentiuli in casa et rebus mea qui est posita in loco qui dicitur Paterno Maiore ubi tu ipsi resedi et per hanc cartula offersionis data sancti Reguli habvitet; |
s-435
| nam non alia scuficia vel censum vobis non superponatur et si amplius vobis superponere quesierimus aut de ipsa suprascripta casa au rebus foris vos expellere aut minare quesierimus, tunc componamus vobis Meringule vel ad vestros heredes ego Ermipertu presbiter vel meus posteriores que suscessores auris pina, soledos vigenti et hanc cartula in sua permaneat firmitatem; |
s-436
| iterum similiter repromitto me ego qui supra Meringulo vel meis heredis tivi suprascripto Ermipertu presbitero vel ad tuos posteriores que suscessores qui in tempore in ipsa ecclesia ordinatus fuerit si nos ipso suprascripto reddito per singulis annis vobis facere vel perixolvere nelixerimus, qualiter superius legitur, aut de ipsa suprascripta casa aut rebus ubi tu nos firmasti aut si de ipsa casa aut rebus foris exire quesierimus aut demiserimus, tunc conponamus vobis similis pina, auri soledos vigenti et hanc cartula in sua permaneat firmitatem. |
s-437
| unde et pro confirmationem inter nos Aupert presbiter duas cartula uno tinore scrivere rogavimus et textibus que optullimus rovorandum. |
s-438
| actum est Paterno Maiore, in curtes Tanifridi territorio civitatis Lucense, die et tempore, regnum et indictio suprascripta, feliciter. |
s-439
| signum + manus Ermiperti presbiteri qui hanc cartula firmitatis fierit rogavit. |
s-440
| signum + manus Meringuli repromissoris qui hanc cartula fierit rogavit. |
s-441
| signum + manus Tanifredi filii quondam Magnifredi Rossi viri devoti, testis. |
s-442
| signum + manus Brunoni clerici filii quondam Autoni viri devoti, testis. |
s-443
| signum + manus Geiduli filii quondam Dommoli viri devoti, testis. |
s-444
| signum + manus Nandiperti filii quondam Altissimi viri devoti, testis. |
s-445
| signum + manus Lupoli filii quondam Aufredi viri devoti, testis. |
s-446
| + Ego qui supra Aupert presbiter quam post tradita conplevit et dedi et eis relectam est. |
s-447
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit duodecimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto, quinto kalendas septembris, indictione octava. |
s-448
| manifestum est mihi Teudiperto presbitero filio quondam Mauri, quia per hanc cartulam in viganium dare prevideo tibi domino meo Iohanni episcopo ad partem ecclesie sancti Martini casam abitationis meae cum fundamento et curte et omni edificio suo quam iam ante hos dies tibi tradidi, que est prope ipsa ecclesia sancti Martini, qualiter a me posessa fuit, in integrum. |
s-449
| et recepi ad te pro ea in viganium unam casellam ivi prope cum fundamento suo et curticella ante se, que est ecclesie vestre sancti Martini, quod ibi quondam Domniperta offeruit, ut dixit, ipsam casellam com fundamento suo et curticella ante se in integrum. |
s-450
| et super hec vigania direxisti Austrifonso diacono missum tuum, qui previdi qualiter melioratum cambium ad parte ipsius ecclesie receptum est. |
s-451
| unde repromitto ego qui supra Teudipertus presbiter, una cum meis heredibus tibi domino meo Iohanni episcopo et successoribus tuis, ut si nos vobis ipsam suprascriptam casam cum fundamento suo vel curte quam tibi ut supra [verb] in viganium dedi intentionaverimus aut retraxerimus per quotlibet ingenio, et eam vobis ab omni hominem defendere non potuerimus, spondeo cum meis heredibus tibi et successoribus tuis conponere ipsam predictam rem quam tibi in viganium dedi in duplo, in ferquidem loco sub extimationem cum qui aut qualis tunc fuerint, excepto a filiis Clarissimi ipsam medietatem, vos eam vobis per vos ipsos defendere debeatis qualiter melius potueritis; |
s-452
| unde qualiter inter nos convenit duas cartolas prope uno tenore conscriptas Gumpertum subdiaconum scribere rogavimus. |
s-453
| actum Luca. |
s-454
| + Ego Teudipertus presbiter in hanc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-455
| + Ego Grasolfus presbiter rogatus a Teudiperto presbitero me teste subscripsi. |
s-456
| + Ego Ilprandu clericus manu mea suscripsi. |
s-457
| + Ego Petrus diaconus rogatus a Teudiperto presbitero me teste subscripsi. |
s-458
| + Ego Sinderadu clericus me teste subscripsi. |
s-459
| + Ego David clericus rogatus a Teudipertu presbitero me testes subcripsi. |
s-460
| + Ego Rachiprandus presbiter subscripsi. |
s-461
| + Ego Appo clericus rogatus a Teudpertu presbitero me teste subscripsi. |
s-462
| + Ego Sesifusus diaconus sicut superius legitur interfuit et manu mea subscripsi. |
s-463
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-464
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit duodecimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto, quartum nonas ianuarias, indictione nona. |
s-465
| manifestum est mihi Auniperto presbitero filio bone memorie Autchis, abitatori in Rotta, quia suprascriptus genitor meus construcxit monasterium in honore beati sancti Quirici Christi martyris in loco Quarto ad Rotta et in ipso sancto monasterio et in omnibus rebus ad eum pertenentibus me per dotis titulum custodem et gubernatorem atque abbatem elegit et firmavit qualiter Domino adiuvante [--] et monasterium ipsum regendum, guvernandum et ordinandum et officium Dei peragendum in omnibus in mea esset potestate, et per ipsa dotem taliter in me decrevit et potestatem dedit ut, qualiter in vita mea ipsum monasterium guvernare et ordinare volerem, in omnibus abere licentiam. |
s-466
| nunc itaque per hanc cartulam secundum textum de ipsa dote te Autchis clericum nepotem meum, filium bone memorie Austriperti clerici germani mei, in ipso predicto monasterio sancti Quirici et in omnibus rebus ad eum pertenentibus rectorem et guvernatorem atque abbatem elegi et confirmavi. |
s-467
| sic tamen volo ut post meum decessum sic in ipso monasterio permaneas firmiter ordinatus, sicut ego ab ipso genitore meo ibi modo ordinatus permaneo, ita ut ad sacerdotii gradum pervenias et pro me et parentibus nostris in ipso monasterium, ut virtus fuerit, elemosinam facias et missarum precum pro animabus nostris remedio ibi cotidie Domino deferatur et officium Dei et luminaria die noctu que recto ordine facias. |
s-468
| et licentiam abeas post meum ovitum in vita tua quando volueris in ipso monasterio secundum textum ipsius dotis de nepotibus meis qui dignus fuerit ordinationem facere, et quem ibi sacerdotem elegeris, ipse sit in loco firmiter ordinatus. |
s-469
| et dum ego qui supra Aunipertus presbiter advixero, ipsum monasterio cum re sua in mea sit potestate regendum, guvernandum, inperandum et usumfructuandum tantum. |
s-470
| post meum vero decessum tu qui supra Autchis clericus nepus meus una cum portionem de re tua in ipso monasterio et in omni re ad eum pertenente domnus et guvernator et firmiter ordinatus permaneas, in omnibus secundum Deum ibi costo et recto moderamine Domino serviendo et officium Dei peragendum et pro animabus nostris Dominum deprecandum. |
s-471
| et dum vita mea fuerit, tu me guvernare et adiuvare et ad pravis hominibus defendere debeas. |
s-472
| et nulli liceat nolle quod semel volui et pro confirmatione Gumpertum subdiaconum scribere rogavi. |
s-473
| actum Luca. |
s-474
| + Ego Aunipertus presbiteru in ac cartula a me facta manus mea subscripsi. |
s-475
| + Ego Godiprandus presbiter rogatus a Auniperto presbitero me teste subscripsi. |
s-476
| + Ego Rocperctu clericus in ac cartula me consentiente subscripsi. |
s-477
| + Ego Alpertu rogatus ad Auniperto presbitero me teste suscripsi. |
s-478
| + Ego Rospintus clericus in anc cartula me consentiente suscripsi. |
s-479
| + Ego Desidero clerico rogatus ad Auniperto presbitero me testes suscripsi. |
s-480
| signum + manus Insari clerici filii quondam Ciculi, testis. |
s-481
| signum + manus Gumpuli filii quondam Infantuli, testis. |
s-482
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-483
| + Ego Iacobus clericus in anc cartula me consentiente subscripsi. |
s-484
| + Ego Rachiprandus presbiter subscripsi. |
s-485
| + Ego Atripaldu presbitero in ac ordinatio consensi. |
s-486
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit duodecimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius quinto, tertio kalendas februarias per indictione nona. |
s-487
| manifestum est mihi Deusdona presbitero monasterii sancti Angeli, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesie sancti Martini hic Luca, ubi es domus episcoporum, dotem illam quam quondam Teudoraci presbiter et Alitruda, Audosia et Teutperga religiosae Dei ancillae de rebus suis emiserunt in suprascripto monasterio sancti Angeli, quod ipsi a fundamento construxerunt, seu et cartulam illam per quam me ipse Teudoraci et suprascripte Dei ancillae in ipso monasterium confirmaverunt et ordinaverunt. |
s-488
| simul et cartulam illam quam Deusdedit presbiter in me emisit de adquisito suo, ipsam suprascriptam dotem et cartulas, una cum omnibus rebus quae in eis leguntur, Deo et tibi predicte ecclesie sancti Martini offero in integrum tali ordine, ut dum ego advivere meruero ipsum suprascriptum monasterium sancti Angeli, una cum omnibus rebus suis, in mea sit potestate usufructuandi, regendi et gubernandi, et res mobiles et notrimina licentiam abeam pro animam mea dandi et dispensandi tantum; |
s-489
| post meum vero decessum ipsa suprascripta monimina et monasterium, una cum omnibus rebus suis, permaneat in potestate ipsius ecclesie sancti Martini in prefinito. |
s-490
| et nulli liceat nolle quod semel volui et Ermimari clericum scribere rogavi. |
s-491
| actum Luca. |
s-492
| + Ego Deusdona presbiter in hanc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-493
| + Ego Verbonus presbiter in anc cartula consentiens manu mea subscripsi. |
s-494
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi. |
s-495
| + Ego [Propn] presbiter rogatus a Deusdona presbiter me teste subscripsi. |
s-496
| + Ego Alprandus presbiterum rogatus ad Deusdona presbiterus me teste subscripsi. |
s-497
| + Ego Gumpertus subdiaconus rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsit. |
s-498
| + Ego Ermiprandus clericus rogatus a Deusdona presbitero me testes subscripsit. |
s-499
| + Ego Ermimari clericus pos tradita conplevi et dedi. |
s-500
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum, quod cepit Langubardia anno regni eius duodecimo, et filio eius domno nostro Pipino rex, anno regni eius quinto, mense ianuario, indictione nona, feliciter. |
s-501
| manifestum est mihi Deusdona vir veneravilis presbitero, filium bone memorie Filicausi, quia pro Dei amore et remedium anime per hanc cartula presenti die in Dei nomine offro Deo et tivi ecclesie monasterii beati sancti Silvestri, ubi modo Deusdede arcidiaconus rector esse videtur, id est ecclesia monasterii mei sancti Angeli, qui est recta Scragio, prope muro de hanc civitatem, et ipsam ecclesiam editam est a quondam Teuderaci presbitero barbano meo. |
s-502
| ipsam predicta ecclesia offerre videor, una cum fundamentis, casis, fabricis, cum curte, orto vel aliis casis sundrialis vel massariciis, cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis, silvis, olivetis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis. |
s-503
| omnia et in omnibus rebus, quiquid ad ipsam suprascripta ecclesia sancti Angeli est pertinentem, vel modo mihi est pertinentem una cum ipsa predicta ecclesia sancti Angeli, tivi Deo et ecclesie sancti Silvestris trado et offero in integrum et in prefinito, in eo ordine ut, dum ego qui supra Deusdona presbitero in oc seculo advivere meruero, ipse prenominata ecclesia sancti Angeli in mea sit potestatem ad avitandum et inivi officium faciendum et Deum deprecandum pro facinoris meis. |
s-504
| et omnia suprascripta casa et res qui ad ipsam ecclesiam sancti Angeli est pertinentem ad usumfructuandum et ipsi usumfructum in integrum sit potestatem, et omnem schirpas meas, pannos, usitilia lignea vel ferrea, ramentea, auricalca, aurum, argentos sit in mea potestatem pro anima mea dandi vel faciendi exinde quod voluero, ut dixit, dum vixero. |
s-505
| et aveas ad usumfructuandum post meum decessum Bonipertulo et Achiprandulo pro servitio suo, quas in me inpensi sunt, unam casa qui est Interachule, qui est pertenente de suprascripta ecclesia sancti Angeli; |
s-506
| ipsa casa cum curte, orto et tris scaffiliorum de vinea in ipso loco Interachule et terra illa trans fluvio Ausare, ubi dicitur Niriano, isto aveas ipsi Bonipertulo et Achiprandulo, dum vixere post meum decessum, tantum ad usumfructuandum. |
s-507
| et, ut iam supra ego memoravi, in ipsam ecclesiam vel in res omnes ad ea pertenentem, dum vixero ego, inivi avitare diveas tantum usumfructuandi, regendi, gubernandi, nam non in alia ecclesia faciendi aut in alio homine transmigrandi, nisi post meum decessum ipse prenominata ecclesia sancti Angeli vel omnem suprascripta res ad ea pertinentem per hanc mea offersionis cartula sit in potestatem beati sancti Silvestris vel de rectoris eius in prefinito omni tempore. |