s-203
| signum + manus Tachiprandi filii bone memorie Tachiperti, testis. |
s-204
| signum + manus Rapperti filii bone memorie Achiperti, testis. |
s-205
| signum + manus Rodiperti filii bone memorie Petti, testis. |
s-206
| signum + manus Sisimundi filii bone memorie Rodimundi, testis. |
s-207
| + Ego Deusduna presbiter rogatus a Mingulo in hanc cartula me teste suscripsi. |
s-208
| ego Filippus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-209
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, quo coepit Langubardiam anno regni eius quarto, nono kalendas augustas, indictione quinta decimam. |
s-210
| manifestum est mihi Mariperto presbitero rector ecclesiae sancti Iusti sito in loco Padule, quia per consensu et licentia domni Peredei in Dei nomine episcopi dedit tibi Bingulo filio quondam Fridicausi in cambium casam ecclesiae nostre sancti Iusti, ubi modo tu residere videris, in loco Feruniano, una cum omnia et in omnibus rebus ad ipsa casa pertinente in integrum, mobilem vel inmobilem seu semoventibus, ut dixi, in integrum. |
s-211
| et recepi a te a parte iam dicte ecclesie in viganeum terra tua et vinea illa, quas tibi a memetipsum per conparatione obvenit; |
s-212
| qui tenente est ipsa terra unum caput in via publica et aliud caput et ambas latera in terra Iohanni diaconi; |
s-213
| et illa vinea est tenente unum caput in via et aliud caput in rivo et uno latere in vinea qui fuit quondam Pasquali et alio latere in terra et vinea supradicte ecclesie nostre, ipsa terra et vinea, qualiter circumdata est, una cum arboribus suis, in integrum. |
s-214
| et ipsa terra et vinea mihi pertenuit de iura parentum meorum; |
s-215
| et est ipsa terra et vinea in loco Padule. |
s-216
| unde spondeo ego qui supra Maripertus presbiter una cum successoribus meis tibi Bingulo et ad heredibus tuis ut, si ipsa casa vel res ad ea pertinente aliquando tempore quas tibi in viganeum dedi vobis intentionaverimus aut retragi quesierimus per quolibet ingenio et ab omni homine ea vobis defendere non potuerimus, promitto me cum successoribus meis conponere tibi et heredibus tuis ipsa casa et res ad ea pertinente, unde agitur, in duplo, meliorata, in ferquidem loco, cum quid aut qualis tunc fuerit. |
s-217
| et super hec cambiatione fuit Arnicausus presbiter missus iam dicti episcopi, qui previdit quod melioratum cambium recepi quam dedissem. |
s-218
| et duas inter nos cartulas cambiationis de parte mea pro confirmatione Filippum subdiaconum scribere rogavi. |
s-219
| actum in loco Valeriana. |
s-220
| + Ego Maripertus presbiter in hanc cartula cambiationis a me facta manus mea suscripsi. |
s-221
| + Ego Peredeus exiguus episcopus in hanc cartulam convenentiae subscripsi. |
s-222
| signum + manus Tachiprandi filii bone memorie Tachiperti, testis. |
s-223
| signum + manus Rapperti filii bone memorie Achiperti, testis. |
s-224
| signum + manus Rodiperti filii bone memorie Petti, testis. |
s-225
| signum + manus Sisimundi filii bone memorie Rodimundi, testis. |
s-226
| + Ego Deusduna presbiter rogatus a Maripertu presbiter in hanc cartula me teste suscripsi. |
s-227
| ego Filippus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-228
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, quo coepit Langubardiam anno regni eius quarto, septimo decimo kalendas aprilis, indictione prima. |
s-229
| manifestum est mihi Peredeo in Dei nomine episcopo, quia tractavi de omnibus rebus meis, que fuit de iura parentum meorum, iudicare ut post decessum meum non remaneat iniudicata et per presentem paginam sic instituo ut, dum advivere meruero, omnis res mea in mea sit potestate iterum iudicare, vindere adque donare et facere de ea quod voluero, similiter et de servos et de ancillas meas; |
s-230
| post decessu vero meo omnes liberi et a iuspatronati absoluti cunctis diebus debeant permanere, sicut illi homines [verb] qui de nubilibus Romanis procreati et nati esse inveniuntur; |
s-231
| simili modo servos vel ancillas, quas domna genetrix mea Sundruda, se vivens, liberos demisit, in eo ordine liberi permaneant, sicut supra institui. |
s-232
| et quidquid post meum decessu de rebus meis, omnia mobilia et inmobilia seu semoventibus a me iniudicata aut non venduta vel non data remanserit, omnia medietate sit in potestate ecclesiae sancti Michaelis archangeli, quam bone memorie domnus genitor meus Pertualdus construxit et ipsa ecclesia post eius decessu ego in alio loco mutavi, ita vero ut in propria mea portione de ipsa ecclesia sit ipsa res; |
s-233
| ita vero ut ordinationem per episcopum huius civitatis secundum Deum ibidem in ipsam meam portionem de suprascriptas ecclesias de presbiteros fieri debeat, qui pro meis facinoribus et pro parentibus meis Dominum deprecare debeant et officium et luminaria faciant; |
s-234
| et volo ut omni tempore per singulas ebdomadas in die dominico ex ipsis rebus meis duodecim pauperes et peregrinos in iam dicta ecclesia sancti Michaelis pascere debeat pleniter ad mensam. |
s-235
| et duas casas meas massaricias in loco Caina, una que regitur per filii Luccioli et alia que regitur per filium Tanifriduli, qualiter mihi a Sunderado nepote meo in divisione obvenerunt, volo ut sint in potestate ecclesiae monasterii nostri sancti Reguli in Vualdo, ubi sanctus corpus eius requiescit, ipsam iustitiam ibidem persolvendo quam mihi consuetudinem habuerunt persolvere, excepto boves quos mihi solebant reddere, quos ego ad ipsos homines redonavi, non reddant. |
s-236
| de ecclesia vero sancti Fridiani, quam ego a fundamentis construxi in loco Valeriana, in proprio territurio, de iura parentum meorum, que mihi a Sunderado nepote meo in sorte obvenit, sic instituo ut habeat illa medietate de rebus meis omnibus quas ego ecclesiae sancti Michahelis non dedi, in integrum, si a me iniudicata aut non venduta remanserit; |
s-237
| et ipsa ecclesia sancti Fridiani una cum omnia ipsa res sit in potestate ecclesiae sancti Colombani, sita a bone memorie domno Talesperiano episcopo et a me edificata prope muro huius civitatis, et de pontifice stius civitatis secundum Deum ordinando; |
s-238
| et de ipsa res mea una die per singulas ebdomadas in ipsa ecclesia sancti Colombani pascere debeant pauperes duodecim super illos quos a me ibi modo pascere videntur; |
s-239
| et dum Arnulus et Rospulus presbiteri advixerint, ipsa ecclesia sancti Fridiani, una cum omni re ad ea pertinente de illa parte Arno, in eorum sit potestate regendi et gubernandi in quantum usque modo inperaverunt et ad pontifice huius civitatis de ipsa ecclesia et re rationem facere debeant; |
s-240
| et tam ipsi quam et alii presbiteri, qui ibidem fuerint ordinati, susceptionem peregrinorum, sicut virtus fuerit, facere debeant in predicta ecclesia sancti Fridiani in ipso loco Valeriana, secundum Deum recto moderamine. |
s-241
| quidem et taliter instituo ut omnes massarii mei, qui residere videntur in casas meas massaricias et consueti fuerunt mihi reddere lavore et vinum vel alium redditum, volo ut nulla reddant ad ipsas ecclesias de ipsas casas et res, nisi tantum angaria qualiter consuetudinem habuerunt facere, ita faciant; |
s-242
| aldiones vero mei, si voluerint viam facere, faciant, et si non [verb], faciant angaria sicut et [verb] ipsi massarii; |
s-243
| nam amplius angaria ne c redditum ad suprascriptos homines non inponatur, excepto casa mea in rivo Nonniche ipsum redditum taliter reddant in ipsa ecclesia sancti Fridiani in Valeriana, sicut mihi consueti fuerunt reddere. |
s-244
| et quis de successoribus meis vel quislibet sacerdos, qui in ipsas ecclesias ordinatus fuerit et eisdem hominibus amplius inponere presumserit super ipsa angaria aut quemlibet ex ipsis de ipsas casas foras expellere quesierit sine adprovata culpa, conponat ei auri soledos nomero viginti; |
s-245
| et ipsa conpossio sit in potestate de predictis hominibus cui aliquid superinposuerit et sint absoluti cum ipsa conpossio, ut supra legitur, et non sit pertinens ipsa conpossio ad ipsas casas. |
s-246
| et Sunderadus nepus meus et heredes eius habeant ex omnibus rebus meis parte mea de cafagio nostro, quem de iura parentum nostrorum habere videmur in loco Rasiniano a fluvio qui vocitatur Fine, qualiter mihi ab ipso in sorte obvenit, in integrum, et in hoc sint sibi contemti ex aliis rebus meis omnibus. |
s-247
| et quis de successoribus meis neglectum fecerit de rebus meis ordinando sicut supra decrevi, dum cunctis inluxerit dies ille tremendus, iudicium mecum habeat ante omnium creatorem. |
s-248
| et quicumque de heredibus vel consortes mei contra hanc cartulam in aliquo agere aut causare vel intentionare seu disrumpere presumserit per quolibet ingenium, sit conponiturus in ipsa Dei ecclesia sancti Martini vel successoribus meis ipsa res aut persona hominis in triplo, meliorata res, in ferquidem loco, sub extimatione cum quid aut qualis tunc fuerit. |
s-249
| et dum ego advivere meruero, omnia et in omnibus rebus meis, sicut supra dixi, in mea sit postestate faciendi vel iudicandi quomodo aut qualiter voluero; |
s-250
| post vero meum decessu quidquid a me iniudicata aut non data remanserit de ipsa res mea, omnia et in omnibus mobilia et inmobilia seu semoventibus, ut supra decrevi, in eo ordine permaneat firmiter. |
s-251
| et pro confirmatione duas cartulas uno tenore Filippum subdiaconum nostrum scribere communuemus, actum in domo sanctae Lucensis ecclesiae, de quas una esse decrevimus in arcivo huius sanctae ecclesiae, alia vero dedimus suprascriptae ecclesiae sancti Fridiani in Valeriana. |
s-252
| + Ego Peredeus exiguus episcopus in hanc cartulam iudicati a me facta subscripsi. |
s-253
| + Ego Rachiprandus presbiter in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-254
| + Ego Deusduna presbiter in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-255
| + Ego Tassipertus presbiter in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-256
| + Ego Deusdedit diaconus in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-257
| + Ego Iacobus diaconus in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-258
| + Ego Sichiprandus notarius in hanc cartulam iudicati me teste subscripsi. |
s-259
| + Ego Chunimund filio bone memorie Cleffi in hanc cartula iudicati me testis subiscripsi. |
s-260
| ego Filippus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-261
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo viro excelentissimo rege Franchorum seo et Langubardorum, anno regni eius in Etalia quarto, mese martio, indictione prima, feliciter. |
s-262
| ideo ego Ursu clericus filius quondam Celloli de Paterno Dei misericordia conpulsus sum et pertractavi seculi huius brevitas, qualiter ab hanc die presenti offero adque cedo ad Deo omnipotente et ad ecclesia monasterio beati sancti Reguli marteris Christi, ubi corpus eius requiescit, sito Vualdo, uvi Lampert vir venerabilis presbitero custus preesse videtur, id est omnis rebus meas, sorte mea ex integrum, in loco qui dicitur Paterno Maiore vel ubicumque per singulas locas vel vocabulas tali et tale mihi pertinente de iure parentorum meorum, omnes rebus meas, sorte mea in integrum quod dixi ab hac die sit concenso et offerto ipsi suprascripti veneravilis locis, cum casis, fundamentis, curtificiis, campis, pratis, vineis, silvis, pascuis, olivetis, pumefferis, fructefferis, cultum vel incultum, movile et inmovile seo et semoventibus; |
s-263
| omnia et in omnibus rebus meas sorte mea ex integrum ab hac die siit concesso et offerto ad ipsa suprascripta ecclesie monasterio sancti Reguli vel ad eius custodes pro mercide et remedium anime maee quatenus amodo omnia suprascriptis rebus meas in potestate ipsius prefati ecclesie sancti Reguli vel de eius rectores, qui in ipsa Dei ecclesia sancti Reguli in tempore ordinatus fueret, firmiter haveas et possedeas, vindicetis et fruendi et regendi in vestra siit potestate; |
s-264
| et pro me qui supra Ursu clerico offertor cottidie orationes ad Deum omnipotente et beati sancti Reguli deprecare diveatis, sicut condicet Dei sacerdotes. |
s-265
| et insuper promitto me ego qui supra Ursu clericus offertor vel meis heredis ipsius ecclesie sancti Reguli vel ad eius custodes ipsius suprascriptis rebus, offerta mea ab omni homine defensare et, si defensare non potuerimus aut quecumque tempore per nos ipsi vel per somisso homine per qualecumque argumenti ingenio ipsis suprascriptis rebus, offerta mea da ipsa ecclesia resubtrahere aut distollere aut minuare quesierimus, tunc conponamus ad ipsa Dei ecclesia sancti Reguli vel ad eius rectores in dupplis tales res meliorata de quod agitur, sicut in die illa meliorata au anpliatas fuerit, in ferquidem loco; |
s-266
| et hanc cartula in sua permaneat firmitate, quia hec omnia suprascripta offerta mea pro mercide et remedium anime meae facere disposui, nam non pro logra secularia, et credo me aput Deum omnipotente pro peccatis meis recipere veniam et indulgentiam; |
s-267
| et insuper sic volo adque decerno, si quicumque homo aut heredes aut parentes insurrexerint contra hanc suprascripta mea offerta et ipsa sivi distollere quesierint, Dei omnipotentis incurrat iudicium et ante tribunal Christi siit condempnatus, sicut [verb] et alius peccatores, et ad fide catholica siit alienus, quia a me superius quod descissum est, semel nolle quo volui. |
s-268
| quam viro cartula offertionis meae facere disposui, Austripert clericum scrivere rogavi et testibus que obtulit rovorandum. |
s-269
| actum ad ipsa Dei ecclesia sancti Reguli in Vualdo, territorio Locense, die et tempore, regnum et indictione suprascripta, feliciter. |
s-270
| + Ego Ursu clericus in hanc cartula offertionis a me facta propria manus meam suscripsi. |
s-271
| signu + manus Ursoni viri venerabilis presbiteri, testis. |
s-272
| signum + manus Alifredi filio quondam Magnifredi, testis. |
s-273
| signum + manus Tanuli filio quondam Magnifredi Russi, testis. |
s-274
| signum + manus Saxoni filio quondam Barusi, testis. |
s-275
| signum + manus Achiperti germano Tanoli, testis. |
s-276
| ego qui supra Austripert clericus quam pos tradita conplevi et dedi. |
s-277
| + Exemplar. |
s-278
| in Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum, anno regni eius in Langobardia sexto, mense iunio, indictione secunda, feliciter. |
s-279
| consta me Falpulo clerico filio quondam Falculi qui a presente per hanc cartula vendedi tibi Staueli presbitero filio quondam Anserami, id est omnia et in omnibus rebus mei, tam casa avitationis me infra civitate Lucense cum fundamento, curte, orto, cum omnis fabricis vel edeficia sua, tam terris, vineis, olivetis, silvis, castanietis, pratis, pascui, cultum vel incultum, movilia vel inmovilia seo semoventibus; |
s-280
| omnia et in omnibus rebus mei in qualive locum avire visu sum mea portione quem tibi adcomuniavi et mihi date legibus contene, simul et parte mea de homenis qui mihi date in parte contige, res ipsa et homenis tibi trado in integrum, excepto conquisito meo que in mea reserbo esse potestate; |
s-281
| nam alia omnia res et homenis, sicut supra legitor, tibi trado in integrum; |
s-282
| unde a te pretium recepi pro ipsa suprascripta res et homenis in fenito et deliverato capitulo, auri soledos nomero centu octuaginta; |
s-283
| unde spondeo ego qui supra Falpulo clericus aut meis heredis ut si tibi Stavili presbitero vel ad tuis heredis intentionare aut subtragi quesierimus ipsa predicta res et homenis per qualibe ingenio et aduc vobis eas ab omne homine defensare non potuerimus spondimus vobis conponere ipsa suprascripta res et homenis in duplum ferquide et in ferquide cum suextimatione quales tunc fuere. |
s-284
| et Teudipert scrivere rogavi. |
s-285
| actum Luca. |
s-286
| signum + manus Falpuli clerici venditori et autori. |
s-287
| signum + manus Filichisi, testis. |
s-288
| signum + manus Austriperti filio bone memorie Gausperti, testis. |
s-289
| + Ego Ostrifuso clericus rogatus a Falpulo clerico me teste subscripsi. |
s-290
| signum + manus Aggiuli filio quondam Rapperti, testis. |
s-291
| signum + manus Alperti filio quondam Audoin, testis. |
s-292
| + Ego Teudipert pos traditam conplevi et dedi. |
s-293
| + Ego Gumpertus presbiter ex autentico fideliter exemplavi. |
s-294
| + Ego Ropprandus clericus ipsum autentico vidi et relegi et in hanc exempla manus mea subscripsi. |
s-295
| + Ego Saxo clericus ipsum autentico vidi et relegi et hanc exempla manus mea subscripsi. |
s-296
| + Ego Magniprandus clericus autentico ipso vidi et relegi unde hoc exemplar contenit et manus mea subscripsi. |
s-297
| + Ego Agiprandus clericus ipsum autenticho vidi et relegi unde exemplar iste relevata est et manu mea subscripsi. |
s-298
| + Ego Georgi clericus ipsu autenticu vidi et relegi et in unc exemplar manus mea subscripsi. |
s-299
| + Ego Richimondu ipsu autenticum vidi et relegit et in anc exempla manus mea subscripsit. |
s-300
| + Ego Valesinu clericus ipso autentico vidi et relegit et in anc exemplar manus mea subscripsi. |
s-301
| + Ego Raspert presbiter ipso autentico vidi et relegi et in an exepla manus mea supscripsi. |
s-302
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege, anno regni eius quo coepit Langubardiam sexto, mense decembrio indictione tertia, feliciter. |