s-115
| et ipsa suprascripta eclesia posita esse videtur prope civitate Lucense et fluo qui vocatur Serclo; |
s-116
| sic hanimo meo conplacuit ut tam curtis domnicate vel case massaricies seo et aldiaricies, huna cum hortas, vineis, terris, pratis, pascuis, silvis, cultum vel incultum, ut dixsi, homnia et in omnibus ad ipse curtis vel ad ipse case pertenire videtur, sive et holivetas, edeficiis cum homnia pertenentiia suas, in integro ad predicta eclesia sancti Petri, huvi Randruda amitana mea deservire videtur, homnia et in omnibus ipsa suprascripta res meas, qualiter superius legitur, dare et hofferire videtur in ipsa ia dicta eclesia pro anima mea ut ipse beatus apostolo Dei ante creatore de peccatis meis propitiius esse digneris; |
s-117
| sic volo ut genetrice mea nomine Agatiana cum sorore mea Randoilda advisseri, homnia ipsa ris superius nominata in integro avire diveas in sua potestate usufructuandi; |
s-118
| sic tamen si in ipsa suprascripta eclesia sancti Petri deservire voluere mundio eorum ad ipsa suprascripta eclesia dare et hofferire viso sunt pro anima mea; |
s-119
| et homnes homenis meis seo et ris movile in mea reserbo potestate dandi pro anima mea, nam, dum advixsero, homnia et in omnibus in me reserbo potesta dandi vel aliter iudicandi comodo aut qualiter voluero; |
s-120
| nam si de ista infirmitate de hoc seculus migratus fuero homnia et in omnibus in edem deliveratiionem permaneat, qualiter superius decrevi. |
s-121
| unde qualiter meo conplacuit animo Dominicus notarius iscrivere rogavi. |
s-122
| hacto in loco Veccliano, per indictione suprascripta, feliciter. |
s-123
| nam, quod minime recorda fuimus, si ipsa suprascripta genetrice mea aut ipsa sorore mea ad marito ambolavere aut in alias locas havitare voluere, sic hexea de homnia ipsa ris superius nominata vacoe et inani, et sic devenia homnia in potestate de ipsa suprascripta eclesia, homnia havendi in sua potestate. |
s-124
| et si quis de heredis, proeridis meis anc mea hoffersionis disrunpere quesiere, homnia in duplo conponere diveas de quid intentiionare vel suptrae quesieri ad ipsa suprascripta eclesia. |
s-125
| signum + mano Gairipaldo qui hanc cartulam fiere rogavet. |
s-126
| signum + mano Raghifridi filio quondam Ansprandi, testis. |
s-127
| signum + mano Aldoli filio quondam Arnolfi, testis. |
s-128
| signum + mano Ursoli filio quondam Pettuli, testis. |
s-129
| signum + mano Immi clerici filio quondam Britti, testis. |
s-130
| signum + mano Ilmerando fili quondam ipsius Britti, testis. |
s-131
| + Ego Dominicus notarius, pos testibus rovorata et in presentiia eorum relecta, pos tradita conplevi et dedi. |
s-132
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum, anno regni eius Deo propitio quot Langubardia cepi tertio, mense december, indictione quinta decima, feliciter. |
s-133
| Gheripaldu vir devotus filio quondam Iohanni, havitature in loco qui dicitur Monaciaticho, coniugi sue nomine Ermilinda [verb], perpetualiter. |
s-134
| in pagina edicti insertum est et sancte memoria Aistolfi rex ut si quis decedens oxori sue aliquis de rebus suis aliquis usumfructuandi dare volueris, potestatem eis permanirit in eo ordinem sicut anixero. |
s-135
| unde ego qui supra Gheripaldu volo et per hanc pagina esset inistituo ut si Deo fueris iossionem et tu iam nominata Ermilinda coniuge meam pos meum hovitum remanseris et me fedis maritalis lectum meum costodieris, haveas potestatem in medietatem casa meam havitandi et omnia ris meam in colivet locum havire visum sum medietatem usumfructuandi et inperandi et una ancilla meam nomine Gaviusa tibi deservire diveas; |
s-136
| dum tu advivere merueris et me fedis maritalis lectum meum costodieris, ut supra dixit, havea potestatem in medietatem casa meam havitandi et omnis ris meam medietatem usumfructuandi, guvernandi, regendi et inperandi, tam movile quam et inmovile seo et setmoventibus, omnia et in omnibus, et suprascripta ancilla tibi deservire diveas, ut iam dixit, dum vita tua fueret et lectum meum costodieris; |
s-137
| et post viro decesso adque transito tuo suprascripta casa et ris, omnia et in omnibus volo ut sit in potestatem et offertam adque tradita propter Dei omnipotenti timore et animem nostre adquirendi remedium in eclesia beate sancte Agathe, ubi Auripert presbitero videtur esset, sito in loco Tempaniano, excepto suprascripta ancilla ipsi Auripertu presbitero vel posterus eius pos decesso tuo pro facinoribus nostris liveram emittere diveas et cartula apsolutionis absque omnis condicionis eis emittere diveas; |
s-138
| nam suprascripta casa et ris pos decesso tuo, ut supra dixi, omnia et in omnibus sit in potestatem de predicta Dei eclesia vel de sacerdos qui ividem orditatus fueret et suprascripta ris cugtis diebus virtus ipsa Dei secura possedeas et suo iure meum defenda, pos tuo viro decesso. |
s-139
| et si de me, ut dectum est, tu iam nominata coniuge meam fedis maritalis lectum costodieris et quicumquem de heredis meis contra te de ipsi rebus molestia generare presumserit per colivet ingenio aut substrahere quesiere, conpona tibi aut cui tu han pagina ad exigendum dederit omnia doplicia quem aversus te exinde molestare quesieret, ferquidem et in ferquidem locum, quales tunc fueret; |
s-140
| au tibi ipsa ancilla nomine Gaviusa aliquis de heredis meis retollere quesieret per colivet ingenio, similiter vobis dupliciter conpona duos persone, quales tunc illa fueret; |
s-141
| et si forsitans quicumquem de heredis meis pos viro decesso tuo de suprascripta ris da predicta Dei eclesia substraheret quesieret per colive genium, haveas retributore Deum patrem omnipotente et cum ipso haveas portionem qui tradide Salvatore. |
s-142
| et hec cartula Gunprandu fieris rogavit. |
s-143
| actum Monaciatico. |
s-144
| signum + manus Gheripaldi qui hec cartula fieris rogavit. |
s-145
| signum + manus Dunduli filio quondam Vuanduli teste. |
s-146
| signum + manus Pranduli filio quondam Casosuli teste. |
s-147
| signum + manus Ermiteo filio quondam Rottari teste. |
s-148
| signum + manus Suavoli filio quondam Teupertuli testes. |
s-149
| + Ego Gunprandu pos tradita conplevi et dedi. |
s-150
| + In Dei nomine, hec exempla, regnante domno nostro Carulo rege, anno regni eius in Langubardia tertio, mense ianuario, indictione quinta decima, feliciter. |
s-151
| manifestum est mihi Alateo filio quondam Ermitei de Interacchule, quia ausiliante Christo eclesia ad fundamento construere visu fuit in onure Domini et beati Mihaeli arcangeli in propio territurio meo in suprascripto loco Interacchule; |
s-152
| propterea per hanc dotalium me pagina offero Deo et in ipsa eclesia id est tertia portione ex omnibus rebus meis, tam casa havitationi me cum fundamento, curte, granario, fenile, ortalias, una cum tertia portione de case massaricias cum omnia tertia portione de res ad ipse case pertinente, tertia portione ex omnibus rebus meis in quacumque loco havire visu sum, in integrum, exepto homeni et res movile vel notriminas, que in meo reservo dominio; |
s-153
| nam de alias omnia suprascriptas res mea, sicut supra dixi, tertia portione in integrum offero Deo et tibi suprascripte eclesia sancti Mihaeli pro remissione anime me, ut ab hodierna die ipsa tertia portione rebus mei avea predicta Dei eclesia. |
s-154
| et numqua ego vel herides meus contra hanc meum dotalium pagina ispondimus esse venturis, set qualiter ad me in ipsa Dei eclesia offertum est omni in tempore firmu et istavile permanea. |
s-155
| et pro confermatione Rachipert iscrivere rogavi. |
s-156
| actum Luca. |
s-157
| signum + manus Alatei qui hanc dote fieri rogavit. |
s-158
| signum + manus Ricciuli filio quondam Asperti, testis. |
s-159
| ego Georgius rogatus ad Alateo me testi suscripsi. |
s-160
| ego Adelpert medicus rogatus at Alateo in anc dotalia me testis subscripsi. |
s-161
| ego Chiserat rogatus ad Alateulo me teste subscripsi. |
s-162
| ego Alpert rogatus ad Alateo me testi suscripsi. |
s-163
| + Ego Rachipert de autentico quem ego ipsi iscripsi hec exempla relevavi in quantu cognuscere potuit per rogato ipsius Alatei sine fraude vel dolo et ipso autentico ei salvo restituit. |
s-164
| + In nomine Domini regnante domno nostro Carolus, anno regni eius quo Langobardia cepit anno tertio, mense martio, indictione quinta decima, feliciter. |
s-165
| constat me Filicissimo filio quondam Lopicini, habitator in loco Cotiano, vinditor, vindedisse et vindedit, tradedisse et tradedi a presenti die tibi Peritei episcopi ad parte ecclesie sancti Martini hic Luca omnes res meas, quam habere visu sum in loco Cotiano finibus Contronense, casis, curte, orto, terris, vineis, silvis, virgariis, pratis, pascuis, castanietis, cultum, incultum, omnia in integro; |
s-166
| et recepi a te Periteo episcopo pretio pro ipsas res, auro solidos viginti tantum. |
s-167
| et repromitto ego Filicissimo una cum meos heredes ipsa res defensare ab omni homine, et si defendere non potuero, promitto conponere ipsa suprascripta res in dupplo, in ferquidem loco, sub extimatione. |
s-168
| et Prandulfus notarius scrivere rogavi. |
s-169
| actum Luca. |
s-170
| signum + manus Filicissimi vinditori qui hac cartola fieri rogavit. |
s-171
| signum + manus Perteradi clerici filio Petri, testis. |
s-172
| signum + manus Rapperti filio quondam Fusci de Asulari, testis. |
s-173
| + Ego David filio [Propn] rogatus [--]. |
s-174
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, quo coepit Langubardiam anno regni eius tertio, sexto decimo kalendas iunias, indictione quinta decimam. |
s-175
| manifestum est nobis Corbulo et Mauriscio et Vuinichildo germanis filiis quondam Leonti ne c non et nobis Martino et Alateo germanis filiis quondam Ursoni, quia ad residendum posuisti nos tu vir beatissime Peredeae in Dei nomine episcope in casam ecclesie vestre sancti Martini, in loco Lusciano prope Tuciano, ad residendum ubi quondam Rumualdus habitabit, tali tenure, ut tam nos quam et heredibus nostris in ipsa casa habitare debeamus et ea vel omnia res ad ipsa casa pertinente cum duas petias de vinea, quem Pilvuciolus ad manu sua habuit, bene laborare et gubernare adque meliorare debeamus; |
s-176
| et per singulo anno iustitia vobis persolvere debeamus, id est una anfora vino et uno porco et uno animale annotino; |
s-177
| et angaria ad curtem vestram in ipso loco Lusciano facere debeamus, quinque dies, cum boves et maniviles qualiter nobis per actorem de ipsa curte inperatum fuerit; |
s-178
| et usque ad Roselle animalia et porcos menare debeamus. |
s-179
| unde spondimus nos supradictis germanis una cum nostris heredibus tibi domno Peredeo in Dei nomine episcopo et ad successoribus vestris ut, si hec omnia suprascripta capitula tam de reddito quam et de angaria a nos vobis non fuerint adinpletum vel conservatum aut de ipsa casa foris exire presumserimus in alio loco ad habitandum, promittimus nos cum heredibus nostris conponere tibi et successoribus tuis auri soledos nomero viginti; |
s-180
| et presens cartulam in sua maneat firmitate. |
s-181
| et duas cartulas prope uno tenore de partem nostram Filippum subdiaconum scribere rogavimus. |
s-182
| actum in vico Lusciano. |
s-183
| signum + manus Corbuli qui hec cartulam fieri rogavet. |
s-184
| signum + manus Maurisci qui item scribere rogavet. |
s-185
| signum + manus Martini qui similiter hec cartulam fieri rogavet. |
s-186
| signum + manus Alatei qui similiter hec cartulam scribere rogavet. |
s-187
| + Ego Deusduna presbiter in hanc cartula convenentie me teste suscribsi. |
s-188
| signum + manus Rachiprandi clerici filii Serbuli, testis. |
s-189
| signum + manus Causeradi clerici filii quondam Fleudiperti, testis. |
s-190
| + Ego Deusdedit diaconus in hanc cartulam convenentie me teste subscripsi. |
s-191
| + Ego Burro clericus rogitus ad suprascripti germanis in hanc cartula conbenentiae me teste subscripsi. |
s-192
| ego Filippus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-193
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, quo coepit Langubardiam anno regni eius quarto, nono kalendas augustas, indictione quinta decimam. |
s-194
| manifestum est mihi Bingulo filio quondam Fridicausi, quia dedi tibi Mariperto presbitero rector ecclesiae sancti Iusti sito in loco Padule in cambium ad partem ecclesiae ipsius sancti Iusti terra et vinea mea illa quem habere visus sum in ipso loco Padule et a te ipso mihi ex conparatione obvenit et de iura parentum tuorum tibi pertenui; |
s-195
| et est ipsa terra tenente unum caput in via publica et aliud caput et ambas latera in terra Iohannis diaconi; |
s-196
| et illa vinea est tenente unum caput in via et aliud caput in rivo et uno latere in vinea qui fuit quondam Pasquali et alio latere in terra et vinea supradicte ecclesie vestre, ipsa terra et vinea, qualiter circumdata est, una cum arboribus suis, in integrum. |
s-197
| et recepi a te in viganeum per consensum et licentiam domni Peredei in Dei nomine episcopi unam casam suprascripte ecclesie sancti Iusti qui est in Feruniano, ubi ego presenti habitare visus sum, una cum omnia et in omnibus rebus ad ipsa casa pertinente, tam mobilem quam et inmobilem, in integrum. |
s-198
| unde spondeo ego qui supra Bingulus una cum heredibus meis tibi Mariperto presbitero et ad successoribus tuis ut, si aliquando tempore ipsa suprascripta terra vel vinea quem tibi in viganeum dedi, ut si ea vobis intentionaverimus aut retragi quesierimus per quolibet ingenio et ab omni homine ea vobis defendere non potuerimus, promitto me cum heredibus conponere tibi et successoribus tuis ipsa terra vel vinea in duplo, meliorata res, in ferquidem loco, cum quid aut qualis tunc fuerit. |
s-199
| et super hec cambiatione fuit Arnicausus presbiter missus iam dicti episcopi, qui previdit quod melioratum cambium dedi quam recipissem. |
s-200
| et duas inter nos cartulas cambiationis de parte mea pro confirmatione Filippum subdiaconum scribere rogavi. |
s-201
| actum in loco Valeriana. |
s-202
| signum + manus Bingoin qui hec cartulam fieri rogavet. |
s-203
| signum + manus Tachiprandi filii bone memorie Tachiperti, testis. |
s-204
| signum + manus Rapperti filii bone memorie Achiperti, testis. |
s-205
| signum + manus Rodiperti filii bone memorie Petti, testis. |
s-206
| signum + manus Sisimundi filii bone memorie Rodimundi, testis. |
s-207
| + Ego Deusduna presbiter rogatus a Mingulo in hanc cartula me teste suscripsi. |
s-208
| ego Filippus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-209
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, quo coepit Langubardiam anno regni eius quarto, nono kalendas augustas, indictione quinta decimam. |
s-210
| manifestum est mihi Mariperto presbitero rector ecclesiae sancti Iusti sito in loco Padule, quia per consensu et licentia domni Peredei in Dei nomine episcopi dedit tibi Bingulo filio quondam Fridicausi in cambium casam ecclesiae nostre sancti Iusti, ubi modo tu residere videris, in loco Feruniano, una cum omnia et in omnibus rebus ad ipsa casa pertinente in integrum, mobilem vel inmobilem seu semoventibus, ut dixi, in integrum. |
s-211
| et recepi a te a parte iam dicte ecclesie in viganeum terra tua et vinea illa, quas tibi a memetipsum per conparatione obvenit; |
s-212
| qui tenente est ipsa terra unum caput in via publica et aliud caput et ambas latera in terra Iohanni diaconi; |
s-213
| et illa vinea est tenente unum caput in via et aliud caput in rivo et uno latere in vinea qui fuit quondam Pasquali et alio latere in terra et vinea supradicte ecclesie nostre, ipsa terra et vinea, qualiter circumdata est, una cum arboribus suis, in integrum. |
s-214
| et ipsa terra et vinea mihi pertenuit de iura parentum meorum; |