Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttrain
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 1101 - 1200 of 7289 • previousnext

s-1101 + Ego Liliaufunsus presbiter rogatus a suprascripti germani me teste subscripsi.
s-1102 + Ego Amulungu presbiter rogatus a suprascripti germani me teste subscripsi.
s-1103 signum + manus Agelmundi filio bone memorie Vincenti, testis.
s-1104 + Ego Benedictus clericus rogatus at suprascripti germani me teste subscripsi.
s-1105 + Ego Rachiprandus subdiaconus post traditam conplevi et dedi.
s-1106 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius nono decimo, mense februario, indictione octava.
s-1107 manifestum est mihi Domnuccio presbitero filio quondam Ermifridi, quia quondam Deusdona presbiter filio quondam Candiani per cartulam decretionis taliter instituit, ut ego et quondam Deusdedit presbiter germanus eius potestatem averimus pro remedio anime eius dispensare sicut in ipsa cartula legitur, et taliter instituit, ut quis ex nobis ipsum iudicatum pre manibus avere, potestatem avere dispensandi, et dum ipse Deusdedit presbiter mortuus fuisse, ipsum iudicatum in integrum in mea devenit potestatem, et pre manibus ipso avere videor.
s-1108 et exemplar de ipso iudicato meo ecclesie sancti Petri dedi.
s-1109 et Saxo presbitero notario scrivere rogavi.
s-1110 actum Luca.
s-1111 + Ego Domnucio presbiter in hanc cartula a me facta manu mea subscripsi.
s-1112 + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Domnucio presbitero me teste subscripsi.
s-1113 + Ego Alateu clericus rogatus ad Domnuccio presbiter me teste subscripsi.
s-1114 + Ego Alprandus presbiter rogatus ad Dumnucci presbiter me teste subscripsi.
s-1115 + Ego Ghiso subdiaconus rogatus ad Dumnuccio presbiter me teste subscripsi.
s-1116 + Ego Alperto notarius rogatus ad Domnuccio me teste subscripsi.
s-1117 + Ego Saxo presbiter notarius post traditam complevi et dedi.
s-1118 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum, quo coepit Langubardiam, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eorum vigensimo sexto et nono decimo, quinto decimo kalendas aprilis, indictione octava.
s-1119 manifestum est mihi Istavili presbitero filio bone memorie Anserami, quia previdi de bassilica mea, fundata ab ipso bone memorie Anseramo genitor meus in loco Villa in honorem Dei et beati sancti Mihael arcangeli et sancti Benedicti, quatenus post ovito meo intestata vel derelicta non remaneret, sed magis ac magis inibi officium et opus Dei proficiat, ut mihi et parentibus meis qui ipsam ecclesiam construxerunt dominus noster Iesus Christus retributionem rependat.
s-1120 hinc itaque ego qui supra Istavili presbitero per hanc testamenti mei cartula offero et confirmo suprascripta bassilica mea, cum casis et omnibus ad eam pertenentibus, pro redemtione et salute anime meae vel ipsius domni genitori mei, Deo et tibi ecclesie monasterii Domini Salvatoris siti in Sexto, ubi nunc veneravilis vir Atriprandus abbas esse videtur, qualiter mihi est pertenentes, in integrum, tali vero ordine, ut dum ego qui supra Istavili presbitero advivere meruero, [--] basilica mea cum casis et omnibus rebus ibidem pertinentibus in mea sit potestatem, ea videlicet ratione possidendum, regendum, gubernandum et in omnibus usufructuandum qualiter voluero, tantum dum ego advivere meruero, nam non in alia ecclesia vel monasterio aut in homines dandum ne c alienandum per nullum ingenium, post ovito vero meo prefata bassilica cum casis et omnibus rebus ad eam pertenentibus, qualiter superius legitur, in integrum, [--] qualiter mihi est pertenentes, sit in potestatem suprascripti monasterii Domini Salvatoris et de abbate qui tunc inibi fuerit, in prefinito nomine regendum, gubernandum suo iure perennis temporibus et ordinationem faciendum et [--] eum perducendum recto moderamine secundum Dei preceptum.
s-1121 et textum dotes ipsius ecclesie contenere dinuscitur.
s-1122 et nulli liceat nolle quod semel volui et pro confirmationem Ghiselpert notarium scrivere rogavi.
s-1123 actum Luca.
s-1124 + Ego Stabilis presbiter in hanc cartulam a me facta manus mea subscripsi.
s-1125 + Ego Prandulo rogatus ad Istavili me teste subscripsi.
s-1126 signum + manus [Propn] testis.
s-1127 + Ego Alboni rogatus ad Istavili presbitero me teste subscripsi.
s-1128 + Ego Gospulo rogatus at Istavili presbitero me teste subscripsi.
s-1129 + Ego Filochis rogatus ad Istavli presbitero me teste subscripsi.
s-1130 + Ego Ghiselpert notarius post tradita conplevi et dedi.
s-1131 In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius nono decimo, mense martio, indictione octavam.
s-1132 manifestum est mihi Perifuso presbitero filio quondam Peritei, avitator in loco Turincho, quia per hanc cartulam pro remedio anime me offero Deo et tibi ecclesie Domini Salvatoris, sita hic Luca a viro beatissimo Iohanne episcopus ante eclesiam beati Martini, portione meam de monasterio meo sancti Martini, sito a parentibus meis in ipso loco Turingo, et mihi obvinet a quondam Gheidualdum presbiterum.
s-1133 ipsum prefatum monasterium sancti Martini una cum rebus suis, qualiter mihi est pertenentes, Deo et tibi predicte ecclesie sancti Salvatoris offero in integrum.
s-1134 sic namque volo adque instituo, ut dum ego advivere meruero, ipsum suprascriptum monasterio sancti Martini cum rebus suis in mea sit potestatem regendi, guvernandi, lavorandi et usufructuandi tantum.
s-1135 nam nihil exinde subtraendi aut alienandi per nullo ordinem aveat licentiam, et dum ipse vixerit post meum ovitum, semper in die natalis Domini per singulos annos dare et persolvere exinde deveat in prefata ecclesia Domini Salvatori uno soledo argentum bono mundo.
s-1136 et post meum et ipsius Ghaifridi clerici decessum ipsum iam dicto monasterio sancti Martini cum omnibus rebus suis revertatur et sit in potestatem sepe dicte eclesie Domini Salvatoris pro remedio anime meae omnia in prefinito.
s-1137 actum Luca.
s-1138 + Ego Perifuso presbiter in an carta a me facta manus mea subscripsi.
s-1139 + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Perifuso presbitero me teste subscripsi.
s-1140 + Ego Danihel presbiter rogatus a Perifuso presbitero me testes subscripsi.
s-1141 + Ego Saripertu presbiter rogatus ad Perifusu presbitero me teste subscripsi.
s-1142 + Ego Cristofanus subdiaconus rogatus ad Perifusu presbitero me teste subscripsi.
s-1143 + Ego Altipert rogatus ad Perifuso presbiter me teste subscripsi.
s-1144 + Ego Saxo presbitero notario post traditam conplevi et dedi.
s-1145 In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius vigisimo, quinto kalendas maias, indictione octava.
s-1146 manifestum est mihi Tassilo filio bone memorie Gausprandi, quia monasterium sancte Dei genetricis Marie situm est a parentibus meis hic prope civitatem ista Lucense, iuxta ecclesiam beati sancti Donati a quondam Urso bisavio meo.
s-1147 nunc autem secundum Deum de ipso monasterio disponere prevideo, ut ad meliorem statu secundum cannonicam institutionem proficiat.
s-1148 et ideo per hanc cartulam ipsum prefatum monasterium sancte Dei genetricis Marie, una cum casis et omnibus rebus et familia, sive edificiis, cultis rebus vel incultis, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, movilibus adque inmovilibus, seo semoventibus, omnia et in omnibus ad ipsum suprascriptum monasterium pertenentibus do et confirmo, adque trado in prefinito esse in potestatem et defensionem adque ordinationem viri beatissimi Iohannis in Dei nomine huius Lucane ecclesie episcopi, excepto unam ancilla nomine Teudipergula, quem in mea reservo potestatem.
s-1149 nam alia omnia et in omnibus, ut supra dixi, in tua qui supra domne Iohannes episcope, confirmo adque trado esse potestatem, ut semper in tua sit defensione et ordinatione secundum cannonicam institutionem, secundum Deum defensandi et ordinandi, et qualiter [--] defensatum et ordinatum cum rebus et hominibus suis fuerit, omni tempore in eadem permaneat ordinatione iure firmissimo;
s-1150 omnia et in omnibus, sicut meae pertenuit potestati, ita in prefinito in tua semper sit defensione et ordinatione.
s-1151 et si aliquando ego qui supra Tassilo vel heredes mei ipsum predictum monasterium sancte Dei genetricis Marie, vel quamlibet rem ad eum pertenentem, tibi domno Iohanni episcopo, vel illi homini aut abbatissae quam tu ibidem ordinaveris aut posueris, intentionare aut subtragere vel molestare presumserimus per quolibet ingenium, vel ille homo cui nos exinde dedissemus aut dederimus per quolibet ordinem, spondeo cum heredibus meis tibi et homini illi vel abbatissae, qui a te ibidem positus vel ordinata fuerit, conponere omnia que vobis exinde subtragere aut molestare vel intentionare presumserimus, in duplo melioratas res in ferquidem loco sub estimatione, sive personas hominum qualis tunc fuerint, excepto suprascripta ancilla quem in mea reservavi potestatem.
s-1152 et hec cartula omni tempore semper in sua permaneat firmitatem.
s-1153 et Rachiprandum subdiaconum notarium scribere rogavi.
s-1154 actum Luca.
s-1155 + Ego Tassilo in hanc cartula ad me fatta manu mea subscripsi.
s-1156 + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Tassilo me teste subscripsi.
s-1157 + Ego Alprandus presbiter rogatus a Tassilo me teste subscripsi.
s-1158 + Ego Gumprandus diaconus rogatus a Tassilo me teste subscripsi.
s-1159 + Ego Gumpertus presbiter rogatus a Tassilo me teste subscripsi.
s-1160 + Ego Giselpertus subdiaconus rogatus ad Tassilo me teste subscripsi.
s-1161 + Ego Rachiprandus subdiaconus post traditam conplevi et dedi.
s-1162 + In nomine Domini.
s-1163 notitia iudicati, qualiter in presentia viri beatissimi Iohannis episcopi, ubi cum eo aderant Raspertus presbiter lociserbator, Alprandus presbiter, Rospinctus presbiter, Landipertus presbiter, Acrifusus presbiter, Ghiselpertus subdiaconus, Alipertus subdiaconus, Insari clericus, Flurino clericus, Saxo presbiter, Vuarnifridi, Petri et alii plures, seu Peredeo subdiaconus, venerunt ante nos Teuscunda abbatissa et Cristina et Iacobus arcidiaconus, qui causam Teuscunde peragebam, seu et Ostrifonsus diaconus et Rotchis presbiter, qui causam suprascripte Cristine peragebam, necnon et Saripertus presbiter, qui causam Aldrude abbatisse loquebatur, altergationem abentes cum Altiprando clerico et cum Sariperto presbitero de res quondam Audiperti clerici.
s-1164 dicebant suprascriptus Iacobus, Ostrifonsus et Rotchis presbiter:
s-1165 tu Altiprande abes res Audiperti clerici quam quondam Deusdedit pater eius per dotis titulum decrevit, ut sextam portionem ex omnibus rebus suis abere decrevit ecclesia sancti Simeonis et sancte Marie.
s-1166 et ecclesia sancte Marie de re ipsa, sicut ipse decrevit, sanata est.
s-1167 tantummodo tu de ipsa re, quam abere videris, duodecimam partem dare debes in ecclesia sancti Simeonis.
s-1168 respondebat Altiprandus clericus:
s-1169 mihi Audipertus clericus per cartulam venundabit aliquantula res suas, et vobis ad partem sancti Simeonis.
s-1170 pro qua causa inde aliquid relaxare debeo, quia et mihi et aliis hominibus de rebus suis venundavi, et ego de ipsa re quam abeo conparavi medietatem.
s-1171 per cartulam offerui in monasterio Domini Salvatoris, ubi Aldruda abbatissa esse videtur, quanta mihi ipse legibus venundabit, ut dixi, medietatem in ipso monasterio offerui.
s-1172 respondebat suprascriptus Iacobus, Ostrifonsus et Rotchis presbiter, qui causam suprascripte Teuscunde et Cristine peragebam:
s-1173 in quantum de res ipsam abere videris, in tantum inde ipsam duodecimam portionem ad ipsam ecclesiam sancti Simeonis relaxare debes.
s-1174 dicebat Saripertus presbiter, qui causam suprascripte Aldrude peragebat:
s-1175 ecce cartula per quam iste Altiprandus medietatem ex rebus ipsis offeruit in ipso monasterio sancti Salvatoris.
s-1176 et ad illos homines quibus Audipertus clericus res suas venundabit requirere debetis, non solum nobis.
s-1177 illi autem dicebant:
s-1178 si Audipertus a fratribus suis vel ab aliis hominibus aliquid adquisivit per cartulam, potuit venundare cui voluit, vos qui illa rem abere videtis, unde pater eius sextam portionem in ambas ipsas ecclesias abere decrevit, ne c alicui de ipsa sextam portionem dare potui.
s-1179 et dum talis inter eos verteretur intentio, consideravimus una cum suprascriptis nobiscum adstantibus, et recte nobis paruit esse, et ita iudicavi ego qui supra Raspertus presbiter lociserbator, et ipsum Altiprandum clericum et Saripertum presbiterum pro parte Aldrude abbatisse vuadiam dare fecimus eidem Teuscunde abbatisse et Iacobo arcidiacono tutori eius, seu et Cristine et Ostrifonso diacono tutori eius et Rotchis presbiteri, ut in quantum de ipsa portionem abere de res suprascripti Audiperti clerici duodecimam partem, exinde relaxare ad partem predicte ecclesie sancti Simeonis.
s-1180 et ille dederunt vuadia una cum tutoribus suis, ut parati essent ipsam duodecimam portionem recipiendum ad partem ipsius ecclesie sancti Simeonis.
s-1181 iterum in constituto coniunxerunt se Altiprando clerico et Saripertus presbiter, una cum Iacobus, Ostrifonsus diaconus et Rotchis presbiter tutoribus earum.
s-1182 super ipsa res predicti Audiperti clerici ipsam duodecimam portionem ab eis receperunt ad partem predicte ecclesie sancti Simeonis;
s-1183 ubique aderant Filippus presbiter, Agiprando diaconus, Gausfridi de Placule, Flurino clericus, Alboni, Vuarnifridi, Petrus.
s-1184 unde hanc notitiam iudicati nostri vobis qui supra Altiprando clerico et Aldrude abbatisse emitti previdimus, ut nulla contra vos de hac causa oriatur intentio, sed modernis et futuris temporibus in predicta deliveratione firmiter permaneat.
s-1185 et Rachiprandum subdiaconum scribere commonuimus.
s-1186 actum Luca.
s-1187 hoc actum est anno dominorum nostrorum Caruli et Pippini regum vigisimo sexto et vigisimo, menses aprilis, indictione octava.
s-1188 + Ego Raspertus presbitero lociserbator in hunc iudicato a me facto manus mea subscripsi.
s-1189 + Ego Rachiprandus presbiter interfui.
s-1190 + Ego Rospinctus presbiter ivi fuit.
s-1191 + Ego Teudiprandus presbiter interfuit.
s-1192 + Ego Cristofanus subdiaconus interfui.
s-1193 + Ego Acrifusu presbiter interfui.
s-1194 + Ego Teudiprandus subdiaconus interfui.
s-1195 + Ego Peredeo subdiaconus interfui.
s-1196 + Ego Alipertus subdiaconus interfui.
s-1197 + Ego Landipertus presbiter interfui.
s-1198 signum + manus Cosfridi de Placule qui interfuit.
s-1199 signum + manus Vuarnifridi qui interfui.
s-1200 signum + manus Insari clerici qui interfui.

Text viewDownload CoNNL-U