s-1001
| et taliter volo adque constituo, ut dum ego Deo prestante advixero, ipsa prefata Dei ecclesia cum omnibus iam dictis rebus in mea et Gheiprandi filii mei sit potestatem regendi, gubernandi et usufructuandi et secundum Deum ordinandi. |
s-1002
| et quanti de nepotibus meis qui de filiis meis procreati sunt aut fuerint, vel eorum filii filiorum, tonso capite in ipsa Dei ecclesia deservire voluerit officium Dei peragendum, et de rebus suis ividem dare voluerit, post nostrum decessum in eorum sit potestatem recto moderamine ividem abitandi et ipsam ecclesiam cum rebus suis regendi, gubernandi et usumfructuandi et secundum Deum ordinationem de presbiterum faciendi tantum. |
s-1003
| et volo ut semper omni tempore una die per singulas ebdomadas ibidem pascantur ad mensam pauperes septem, abentes tria pulmentaria per singulos, quatram panis, quattuor calices vini, ut de eorum refectione nobis in novissima die a Domino mercis retribuatur. |
s-1004
| et si aliquis ex nobis vel de nepotibus nostris vel de filiis filiorum eorum qui in ipsa Dei ecclesia sic preesse volueri, sicut ego constitui, et, quod absit, si ipsa prefata Dei ecclesia vel res ad eam pertenentes venundare aut donare vel sub potestatem de alia ecclesia vel monasterio sive homine facere aut dare vel alienare presumserit per qualibet ingenium, perdat ipsam ecclesiam cum rebus suis et sit in potestate ipsius heredis mei, qui ividem secundum Deum recte abitare vel presbiterum ordinare voluerit. |
s-1005
| et si de filiis filiorum meorum, vel de eorum filiis, heredibus meis de ipsis procreatis, talis non fuerit qui in eadem ecclesiam sic esse cupiat, sicut a me constitutum est, aut ipsam Dei ecclesiam vel res eius per quocumque ingenium dare aut alienare presumserit, nisi [--] ordinandum, tunc episcopus huius Lucane civitatis, qui in tempore fuerit, abeat potestatem, si factum fuerit, hoc ipsum emendandum et secundum Deum recto moderamine ordinandum, sicut ego disposui, unde illi et nobis in die iudicii Deus bona retribuat. |
s-1006
| unde duas dotalis cartolas uno tenore Floriprandum notarium scribere rogavi, unam contulit in [--], aliam conservandam in ipsam ecclesiam dedi. |
s-1007
| actum Luca. |
s-1008
| et quod supra non memoravi [--] pauperes ividem, sicut ego disposui, heredes mei, de quibus supra dixi, pascere neclexerint, volo ut si [verb] qui tunc fuerit, abeat potestatem ipsos heredes meos constringendi ab ipsam elemosinam faciendum [--]. |
s-1009
| signum + manus Vuillerami clerici qui hanc dotalis cartula scribere rogavit. |
s-1010
| signum + manus [Propn] filio Thisiprandi de loco Vaccule, testis. |
s-1011
| signum + manus [Propn], testis. |
s-1012
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Vuilleramo clerico me teste subscripsi. |
s-1013
| + Ego Danihel presbiter rogatus a Vuilleramu clerico me teste subscripsi. |
s-1014
| + Ego Ermiprandu rogatus ad Vuilleramu clerico me teste subscripsi. |
s-1015
| + Ego Floriprandus notarius post offertam et traditam conplevi et dedi. |
s-1016
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius nono decimo, septimo decimo kalendas septembris, indictione septima. |
s-1017
| constat me Dulciperto acholato filius quondam Vuilleradi presenti die per hanc cartulam vendere et tradere prevideo tibi domno Iohanni in Dei nomine huius Lucane ecclesie episcopo omnem rem meam quam abeo in loco Flabianulo, casa cum fundamento, curte, orto, terris, vineis, silvis, virgariis, olivetis, quercietis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis; |
s-1018
| omnia et in omnibus quantum in predicto loco abui, tibi trado in integrum. |
s-1019
| et nihil mihi in ipso loco reservavi. |
s-1020
| unde a te pretium recepi in prefinito et deliverato capitulo, octuaginta soledos argento, ut amodo in tua sit potestatem, ut dixi, omnia in integrum. |
s-1021
| unde repromitto ego qui supra Dulciperto acholatus, una cum meis heredibus, tibi domno Iohanni episcopo et successoribus tuis, ut si nos vobis ipsam prefatam rem quam tibi supra venundare videor retragi quesierimus per quolibet ingenium, et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum heredibus meis tibi et successoribus tuis conponere ipsam prenominatam rem in duplo, in ferquide loco sub extimatione cum quibus aut quales tunc fuerit unde agitur. |
s-1022
| et Rachiprandum subdiaconum notarium scribere rogavi. |
s-1023
| signum + manus Dulciperti acholati qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-1024
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a Dulciperto acolato me teste subscripsi. |
s-1025
| + Ego Agiprandus diaconus rogatus a Dulciperto acolato me teste subscripsi. |
s-1026
| + Ego Alprandus presbiter rogatus a Dulciperto acolato me teste subscripsi. |
s-1027
| + Ego Sichiprandus presbiter rogatus a Dulciperto acolato me teste subscripsi. |
s-1028
| + Ego Sildiprandus presbiter rogatus a Dulciperto acolato me teste subscripsi. |
s-1029
| + Ego Rachiprandus subdiaconus pos traditam conplevi et dedi. |
s-1030
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum, et domno nostro Pipino filio eius rex, anno regni eorum in Langubardia vigisimo sexto et nono decimo, mense september, indictione octavo, feliciter. |
s-1031
| manifestum est mihi Ildiprandum clericum filio bone memorie Teuprandi, havitature in loco Muntiniano, quia propter Dei omnipotenti timore et anime mee remedio adquirendum per hanc cartula offeruit et tradedi Deo et tibi eclesia beate sancte Marie semper Virginis sita in loco Mungnano, ubi Ghisiprandum presbitero rector esse videtur, memeipsum persona mea, una cum omnia et in omnibus casas et res meam, tam casa havitationis meam cum omnis fabricis et edeficias et fundamento, curte et orto, terris, vineis, holivetis, silvis, vergareis, pratis, pascuis, cultis rebus adque incultis, mobilia et inmobilia seo qui semoventibus; |
s-1032
| ut supra dixi, memedipsum persona mea, una cum omnia suprascripta casa et res meam, ubicumque habire visu sum, et mihi ligibus est pro remedio anime mee dispensandum et offerendum, tibi Deo et iam dicta eclesia sancte Marie pro anime me remedio offeruit in integrum in profinito nomine, ut cuntis diebus persona mea cum suprascripta casa et res meam sit in potestate de predicta Dei eclesia, quia pro Dei amore et anime remedio est mihi omnium manifestum et animo meo sic conplacui. |
s-1033
| et nonnullis liceat nolle quod semel voluit, set quot ad me supra datum et offertum est omni tempore firmum et istavile permaneat. |
s-1034
| et pro confirmatione Gumprandum notarium scrivere rogavi. |
s-1035
| actum in suprascripto loco ante predicta Dei eclesia. |
s-1036
| signum + manus Ildiprandi clerici qui hanc cartula scrivere rogavi. |
s-1037
| signum + manus Adolperti filio bone memorie Titili, teste. |
s-1038
| signum + manus Agriperti filio bone memorie Pranduli, teste. |
s-1039
| signum + manus Sichelperti filio bone memorie Alchisi de vico Fitri, teste. |
s-1040
| signum + manus Benedicti filio bone memorie Teuperti de Peraniano, teste. |
s-1041
| + Ego Apualdus rogatus a Ildiprandu clerico me teste subscripsi. |
s-1042
| + Ego Gumprandu pos tradita conplevi et dedi. |
s-1043
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carolo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius nono decimo, octavo kalendas februarias, indictione octava. |
s-1044
| sic namque volo atque tali tenore instituo, ut dum Christo prestante ego et Alpertus clericus filius meus advixerimus, ipsum praefatum monasterium sancti Petri cum omnibus casis et rebus et familiis in nostra sit potestate avendi, possidendi, regendi, guvernandi, imperandi atque usumfructuandi tantum, nam non iterum iudicandi ne que in alia ecclesia vel homine faciendi per nullum ingenium. |
s-1045
| sed et hoc volo atque instituo, ut si Ilprandus clericus nepus meus, filius Ildiprandi filii mei, post ovitum meum et suprascripti Alperti clerici filii mei remanserit, omni tempore vitae suae predictum monasterium sancti Petri, cum omnibus rebus et hominibus ad eum pertenentibus, in sua abeat potestate recto moderamine regendi, guvernandi, imperandi et usumfructuandi tantum. |
s-1046
| et volo ut pro salute et remedio animae meae ipse Ilprandus nepus meus per singulos annos dare et persolvere exinde debeat in praefata ecclesia sancti Martini, vel episcopo qui tunc fuerit, decem soledos argento. |
s-1047
| et post decessum suprascripti Ilprandi nepotis mei sepe dictum monasterium sancti Petri, cum omnibus prefatis rebus et hominibus, revertatur et sit in potestate iam dictae Dei ecclesiae sancti Martini et episcoporum eius iure firmissimo in prefinito, avendo, possidendo, regendo, guvernando et secundum Deum ordinandum, qualiter melius previderit pro salute et remedio animarum nostrarum. |
s-1048
| actum Luca. |
s-1049
| + Ego Ilprandus abbas in anc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-1050
| + Ego Alpertus clericus filius superscripti Ilprandi abbati manus mea consentiens subscrisi. |
s-1051
| + Ego Iacobus archidiaconus rogatus ab Ilprandus abbas me teste subscripsi. |
s-1052
| + Ego Gumpertus presbiter rogatus ab Ilprandus abbas me teste subscripsi. |
s-1053
| + Ego Carulu filio bone memorie Alpari rogatus a Ilprandus abbas me teste subscripsi. |
s-1054
| + Ego Alpo rogatus ad Ilprandus abbas me teste subscripsi. |
s-1055
| + Ego Alprandus presbiter rogatus ab Ilprandus abbas me teste subscripsi. |
s-1056
| + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-1057
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langhubardorum adque patricium Romanorum, quo cepit Langhubardia, et filio eius domno nostro Pippinus rege, anno regni eorum vigensimo sextu et nono decimo, mense ianuario, indictione octava. |
s-1058
| manifestu sum ego Gospertu filio quondam Aurimi clerici, quia convenet inter me et te Agiprando clerico filio bone memorie Audiperti presbiteri qui Cillolu vocatur, quia dedisti et tradedisti mihi ad lavorandum et meliorandum ris illa sancte Marie in loco Saltucclo, ubi est ecclesia sancti Giminiani, omnia quantum ad ipsa ecclesia sancti Geminiani est pertinentem in integrum, in ipso suprascripto loco Saltucclo, tam casa cum fondamenti, curte, ortu, terris, vineis, silvis, vergareis, olivis, castanietis, cultum et incultum rebus; |
s-1059
| omnia et in omnibus, quantum inivi in suprascripto loco ad ipsa ecclesia sancti Geminiani est pertinentem, mihi ipsa omniam in integrum dedisti et tradedistis ad lavorandum et meliorandum, exceptu ipsa sancta Dei ecclesia quas tibi reservasti in tua potestatem. |
s-1060
| nam alia ris omnia ad ipsa ecclesia pertinentem mihi dedisti in integrum ad lavorandum et meliorandum in omnibus. |
s-1061
| et istetet inter nus quem ego vel meus herides vobis Agiprando clerico, vel ad sucessores vestro, vobis reddere deveamus medietatem vino puro per singulos annos, pondo ividem non levando. |
s-1062
| unde spondeo ego qui supra Gospertu cum herides meus tibi Agiprando clerico, vel ad tuis sucessoris, ut si ec omnia vobis non adinpleverimus per singulos annos, sicut superius legitur, aut ipsa casa et ris demetterimus per quolivet ingenium, et pegioratum fuere, promettu me qui supra Gospertu cum herides meus tibi Agiprando clerico et ad tuis sucessoris conponere pena soledos quinquagenta. |
s-1063
| et duas cartule inter nos, qualiter inter nos convenit, Perterico notario scribere rogavimus. |
s-1064
| actum vico Elingho. |
s-1065
| signum + manus Gosperti qui anc cartula fiere rogavit. |
s-1066
| + Ego Marinum clericum rogatus ad Gospertu me teste subcripsi. |
s-1067
| + Ego Sichimund rogatus a Gospert me teste supscripsi. |
s-1068
| signum + manus Aurolfi filio bone memorie Pranduli, testis. |
s-1069
| signum + manus Rimpi filio quondam Rignuli, testis. |
s-1070
| + Ego Pertericus pos tradita conplevi et dedi. |
s-1071
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius nono decimo, tertio idus februarias, indictione octava. |
s-1072
| manifestum est mihi Ferualdo filio bone memorie Alatei, quia petivi et rogavi te virum beatissimum Iohannem in Dei nomine episcopum, ut me rectorem ordinare iuberis in ecclesia vestra beati sancti Petri, sita in loco Asulari, que est pertenens ecclesie episcopatus vestri sancti Martini, seu et in omnes res ad ipsam ecclesiam sancti Petri pertenentem. |
s-1073
| unde et pro tua misericordia me audire dignatus es. |
s-1074
| tali tenore eandem ecclesiam in potestate mea et Ilprandi clerici nepotes mei, filii Ildiprandi generis mei, dedisti, ut in nostro sit dominio, et nos in ipsa ecclesia rectori et gubernatori esse debeamus. |
s-1075
| proinde per hanc cartulam repromitto et manum meam facio ego qui supra Ferualdus tibi domno Iohanni in Dei nomine episcopo et successoribus tuis ut, dum ego et suprascriptus nepus meus advixerimus, numquam prefatam Dei ecclesiam sancti Petri ne que res ad eam pertenentes subtraere presumamus desub potestate vestra et ecclesie episcopatus vestri sancti Martini. |
s-1076
| et sicut expedit ibidem luminaria et officium ecclesiasticum et missarum sollemnia per nostram ordinationem fieri debeat, et in omnibus ipsa Dei ecclesia et res ad eam pertenentes meliorare promittimus. |
s-1077
| et si prefatus Ilprandus nepus meus mortuus fuerit et iam dictus Ildiprandus gener meus alium filium masculum abuerit de Ferilapa filia mea, et tonso capite fuerit, similiter et ille sepe dicta ecclesia sancti Petri in predicto ordine in sua abeat potestatem regendum et gubernandum. |
s-1078
| et tam ego quam et predictus Ilprandus nepus meus, vel alius nepus meus si fuerit de predicta filia mea et tonso capite abuerit, per singulos annos in die natalis Domini reddere debeamus exinde in iam dicta Dei ecclesia sancti Martini episcopatus vestri quatraginta libras oleo ad luminaria. |
s-1079
| et si hec omnia suprascripta capitula a nobis per singulos annos adinpleta et conservata non fuerint, spondeo cum suprascripto nepote meo conponere tibi et successoribus tuis ipsum predictum oleo de quali anno non dederimus in duplo. |
s-1080
| et post meum decessum et ipsius nepotis mei suprascripta ecclesia sancti Petri cum rebus suis revertatur et sit in potestate et dominio ecclesie sancti Martini episcopatus vestri in prefinito. |
s-1081
| et Rachiprandum subdiaconum notarium scribere rogavi. |
s-1082
| actum Luca. |
s-1083
| + Ego Ferualdu in ac cartula a me facta manus mea subscripsi. |
s-1084
| + Ego Iacobus archidiaconus rogatus a Ferualdus me testem subscripsi. |
s-1085
| + Ego Agiprandus diaconus rogatus a Ferualdus me teste subscripsi. |
s-1086
| + Ego Ostrifusus diaconus rogatus a Ferualdu me teste subscripsi. |
s-1087
| + Ego Rachiprandus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-1088
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo sexto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius nono decimo, septimo decimo kalendas martias, indictione octava. |
s-1089
| dum in Iesu Christi nomine nos Fuscio et Rottari et Guidimari germani filii bone memorie Gaiuli abitatoris in vico ubi vocabulum est sancti Stefani, quia in proprio territurio nostro fundamento, in loco ubi dicitur Murriano, cum fabricis a fundamentis construximus ecclesiam in honore Dei et beatissimi sancti Petri apostolorum principis, ubi et pro remedio animarum nostrarum ibi que per hanc cartulam dotalium offerimus in ipsa suprascripta Dei ecclesia sancti Petri in primis ipso fundamentum ubi predicta Dei ecclesia sita est, una cum sala illa qui ibidem prope est, cum fundamento et curte ante se. |
s-1090
| simul et offerrimus ad ipsam Dei ecclesiam campo illo ubi prefata Dei ecclesia finis casa de filii Aspruli [verb], et omnia res illa quem Rachipertulo ad manu sua abere videtur, ad tales iustitias faciendum ipse Rachipertulo in iam dicta Domini ecclesia, quomodo et a suprascriptus genitor noster facere promisi. |
s-1091
| similiter et ibidem offerrimus casa et res illa ubi residde Audulo claudus, et campo illo post casa Rachinalduli, et campo nostro ad Debla, et terra nostra ad Isula, simul et campo nostro ad Debla que est inter ipse virgaria. |
s-1092
| hec omnia suprascriptas casas et res offerrimus Deo et tibi predicta ecclesia sancti Petri in integrum. |
s-1093
| et si quis ex nobis aut ex nostris heredibus ibidem tonso capite, casto moderamine introire et Deo omnipotenti vel ipsius sancte ecclesie deservire voluerit, abeat licentiam introendi et Domino serviendi, nam non per nullo ordine alienandi ne que in alio monasterio vel hominem faciendi, nisi tantum, ut diximus, presbiterum ordinandum cannonico ordine. |
s-1094
| et si quis ex nobis aut ex nostris heredibus in aliquo contra hanc dotalis cartulam aut contra ipsa sancta Dei ecclesia agere aut causare vel intentionare seo disrumpere presumserit per quolibet ingenium, et omnia sic non permiserit permanere, sicut a nobis superius constitutum est, tunc conponat ad illum heredem nostrum qui omnia recte observaveris, sicut superius legitur, et ad presbiterum illum qui ibidem ordinatus fuerit, pena, soledos centum, insuper et omnia suprascripta res in duplo, in ferquidem loco sub extimatione cum quibus aut quales tunc fuerint. |
s-1095
| unde duas dotalis cartulas uno tenore conscriptas et pro confirmatione Rachiprandum subdiaconum notarium scribere rogavimus. |
s-1096
| actum Luca. |
s-1097
| signum + manus Fusci qui hanc dotalium cartulam fieri rogavit. |
s-1098
| signum + manus Rottari germani eius qui item fieri rogavit. |
s-1099
| signum + manus Guidimari germani eius qui similiter fieri rogavit. |
s-1100
| + Ego Deusdedit presbiter rogatus a suprascripti germani me teste subscribsi. |