s-2
| constat me Sanitulum filium quondam Cicchi de loco Brancalo praesenti die per hanc cartulam vendere et tradere praevideo tibi Rachiprando presbitero ecclesiae sanctae Mariae sitae in Sexto duae petiae de vinea mea quam abeo in loco Metiano; |
s-3
| una petia est tenentem unum caput in vinea ecclesiae sanctae Mariae et ecclesiae sancti Fridiani, aliud caput in virgario sanctae Mariae et ambo latera in vinea ipsius ecclesiae sanctae Mariae; |
s-4
| alia petia est tenentem ambo capita et ambo latera in vinea suprascriptae ecclesiae sanctae Mariae. |
s-5
| ipsas predictas duas petias de vinea, sicut circumdata sunt, in integrum tibi venundare praevideo; |
s-6
| et recepi a te pro ipsae iam dictae petiae de vinea praetium in praefinito, auri soledos numero quinque; |
s-7
| ita de meo exeunt dominio et in tuam trado esse potestatem. |
s-8
| unde repromitto ego qui supra Sanitulus una cum meis heredibus tibi Rachiprando presbitero et successoribus tuis ut si nos vobis ipsas predictas petias de vinea intentionaverimus aut retragi quesierimus et vobis eam defendere non potuerimus ab omni homine, spondeo cum meis heredibus tibi et successoribus tuis conponere ipsas iam dictas petias de vinea dupla in ferquide loco sub extimatione, cum quo aut qualis tunc fuerint. |
s-9
| et Gheipertum clericum scribere rogavi. |
s-10
| actum Luca. |
s-11
| signum + manus Sanituli qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-12
| signum + manus Pertualdi clerici filii quondam Ferdualdi clerici, testis. |
s-13
| + Ego Tassipertus presbiter rogatus a Sanitulo me teste subscripsi. |
s-14
| + Ego Raculu presbiter rogatus a Sanitulo me teste subscribsi. |
s-15
| + Ego Gheipertus clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-16
| + Ego Austripertus presbiter subscribsi. |
s-17
| Asprandu fice pro anima Rachiprandi filii sui sexta parte de omne res sua in Deusdedi presbitero que Gacui vocitatur. |
s-18
| Asprandi, Donduli filio quondam Aloni, Agifredi, Atrucci filio quondam Ursi, Solduli. |
s-19
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege, anno regni eius sexto et primo, mense iulius, indictione duodecima, feliciter. |
s-20
| ego Asprandu filio bone memorie Asi volo ut si filius meus Rachiprandu infra istu annus mortuos fuere, ut portionem de omne res eius, quot est sexta portionem de ex omnibus rebus meis, tam de casis cum fundamentis, curtis, ortalias, terris et vineis, olivetis, silvis, castanetis, pratis, pascuis, de cultis vel incultis, de omnia et in omnibus rebus meis in quolive locum avire visu sum, de omnia, ut dicxi, sexta portionem de ex omnibus rebus meis ut sit in potestatem Deusdedi presbiteri, que Gacui vocitatur, de ecclesia sancti Nazari vel de illis homenis chorum hanc cartulam ad exigendum datas fuere, pro anima de suprascriptu Rachiprand filius meus despensandum, vendendum aut per ecclesia faciendum quomodo aut qualiter secundum Deus melius previderetis. |
s-21
| et si ego qui supra Asprandu vel meus heridis cuntra hanc cartulam in alico agere aut causare vel disrumpere presumseremus per quolive ingenium, prometto me ego qui supra Asprand, una cum illus heridis meus qui hec facere presumserit, compunere tibi suprascriptu Deusdede presbitero, que Gachui vocitatur, vel a illis homenis cui cartulam ista ad exigendum datas fuere omnia ipsa res, que suptragere presumseremus per quolive ingenium, in triblas res meliorata in ferquidem locum su extimationem, cum que aut qualis tunc fuere in die illas unde hic agitur. |
s-22
| et Petru scrivere rogavi. |
s-23
| actum Luca. |
s-24
| signum + manus Asprandi qui hanc cartulam fieri rogavi. |
s-25
| signum + manus Donduli filio quondam Aloni, testis. |
s-26
| signum + manus Atrucci filio quondam Ursi, testis. |
s-27
| signum + manus Solduli filio Gunfredi, testis. |
s-28
| + Ego Agifridi rogatus ad Asprandu me teste supscripsi. |
s-29
| + Ego Petru pos tradita complevi et dedi. |
s-30
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege, anno regni eius sexto et primo, mense septenber, indictione tertia decima. |
s-31
| ut volo ut au odierna die sit in potestate de ipsa predicta Dei eclesia vel de eius custodibus, exceptu usofructum dum atvivere meruero ego vel matre mea in nostra sit potestate tantu at usufructuandum, nam non in alio omine dandum; |
s-32
| ut volo ut ipsa alias res mea dum atvivere meruero in mea sit potestate vendendi, iudicandi quit aut qualiter voluero. |
s-33
| et si aliquit de eredibus meis contra hac cartula causare aut suptraere quesiere per qualivet ingenio, sit conpunituro ipsa res in duplo. |
s-34
| et pro confermationem Rapprandu iscrivere rocavit. |
s-35
| actu Lunata. |
s-36
| signum + manus Aufuso presbitero qui hac cartula fieri rogavit. |
s-37
| signum + manus Ermuli filio quondam Vuilleradi testes. |
s-38
| signum + manus Pranduli filio quondam Guntiperti, testis. |
s-39
| signum + manus Gaiuli filio quondam Radiperti, testis. |
s-40
| signum + manus Silvipertis filio quondam Silboli, testis. |
s-41
| + Ego Argimo rogatus ad Aufusu presbites me teste subscripsi. |
s-42
| + Ego Rapprandu pos tradita dedit et deplevit. |
s-43
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo coepit Langobardiam primo, undecimo kalendas novembris, indictione tertia decima. |
s-44
| sed per singulos annos, dum ego advixero, reddere debeam ad ipsa iam dicta Dei ecclesia unum solidum in aurum aut linum aut cera valente unum solidum; |
s-45
| post vero meum decessum omnis suprascripta res mea vel portione mea de ipsa ecclesia de suprascripto loco Albiano sit in potestate sepe dictae ecclesiae vel rectorum eius in praefinito. |
s-46
| et Gheipertum clericum scribere rogavi. |
s-47
| actum Luca. |
s-48
| + Ego Godipertus presbiter in hac cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-49
| signum + manus Frosini presbiteri, testis. |
s-50
| signum + manus Ciumpichae presbiteri ecclesiae sancti Ambrosii, testis. |
s-51
| signum + manus Petronaci clerici, testis. |
s-52
| signum + manus Ospuli clerici filii quondam Autelmi, testis. |
s-53
| + Ego Teuderado presbiter rogatus ad Gudipertu presbiteri me teste subscripsi. |
s-54
| + Ego Gheipertus clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-55
| + Ego Austripertus presbiter subscribsi. |
s-56
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo coepit Langubardiam primo, sexto kalendas ianuarias, indictione tertia decima. |
s-57
| manifestum est mihi Prandulo filio quondam Rachiperti abitatori in loco Griciano, quia ante hos dies per cartulam offeruit Andreas filius quondam Audrunuli de Salisciamo rem suam ecclesiae sancti Columbani sitae prope murum istius civitatis a Peredeo episcopo; |
s-58
| et postea ego causavi tecum Rachiperto presbitero rectori ipsius ecclesiae et volui ipsam suprascriptam rem meam facere et tibi dedi vuadiam per publicum iudicium ut consignare tibi qualiter ipsam rem meam fuisset; |
s-59
| unde repromitto ego qui supra Prandulus una cum meis heredibus tibi Rachiperto presbitero et successoribus tuis ut si aliquando per nos vel per subpositam ve persona per quolibet ingenio contra vos causaverimus de predicta re aut molestaverimus idcirco et si aliquid homo surrexerit cui ego ipsa re per quolibet ordine oblicasse aut oblicaverimus, spondeo ego una cum meis heredibus conponere tibi vel posteris tuis ipsa re dupla ferquidem, in ferquide loco, sub extimatione cum quo aut qualis tunc fuerint. |
s-60
| et Gheipertum clericum pro confirmatione scribere rogavi. |
s-61
| actum Luca. |
s-62
| signum + manus Pranduli qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-63
| signum + manus Tatti filii bone memorie Teppuloni, testis. |
s-64
| signum + manus Dulciperti acoliti, testis. |
s-65
| signum + manus Vualaperti filii bone memorie Vualdualdi, testis. |
s-66
| signum + manus Leodiprandi filii quondam Fratelli, testis. |
s-67
| + Ego Arnipertus clericus notarius rogatus a Prandulo me teste suscripsi. |
s-68
| + Ego Gheipertus clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-69
| + Ego Austripertus presbiter subscribsi. |
s-70
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, quo coepit Langobardiam anno regni eius primo, quartum nonas martias, per indictionem tertia decimam. |
s-71
| manifestum est mihi Rachiprando presbitero rectori ecclesiae sanctae Mariae sitae in Sexto quia convenit inter me et te Baruttulam clericum filium quondam Baruccioli ut cambium inter nos de aliquantula re facere deberimus; |
s-72
| et per hanc cartulam tibi in cambium dare prevideo unam petiam de vinea mea, quam abeo prope sanctum Elirium inter sepales, quae mihi ex conparatione obvenit a Barbula, tenentem ambo capita et unum latus in terra et virgario et vinea tua et de germanis tuis, aliud latus tenet in vinea Domnuli et vestra, quomodo circumdata est, tibi eam trado in integrum; |
s-73
| et recepi a te pro suprascripta vinea in viganium portionem tuam de casa ubi quondam Bicolus resedit, cum terris et vineis, silvis, virgariis, culta re vel inculta, tuam portionem ad ipsam casam pertenentem recepi a te in integrum, et est ipsa res in loco Meziano. |
s-74
| unde repromitto ego qui supra Rachiprandus presbiter una cum meis successoribus tibi Baruttulae clerico vel heredibus tuis ut si nos vobis suprascriptam vineam intentionaverimus aut retraxerimus per quodlibet ingenium et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum successoribus meis tibi tuis que heredibus conponere predictam vineam dupla, in ferquide loco, sub extimatione cum quo aut qualis tunc fuerit. |
s-75
| et duas cartulas prope unum tenorem inter nos factas Rachiprandum clericum scribere rogavimus. |
s-76
| actum Luca. |
s-77
| + Ego Rachiprandus presbiter in hanc cartulam a me facta manu mea subscripsi. |
s-78
| signum + manus Formosi clerici filii quondam Teppuli, testis. |
s-79
| signum + manus Ciumpicae presbiteri, testis. |
s-80
| signum + manus Cheifridi de Brancalo, testis. |
s-81
| signum + manus Rachuli clerici de Saltuclo, testis. |
s-82
| signum + manus Vuistriperti clerici, testis. |
s-83
| + Ego Rachiprandus clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-84
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, quo Langobardiam coepit anno regni eius secundo, septimo idus mensis iulii, indictione tertia decima. |
s-85
| constat me Prandulum clericum filium bone memorie Adualdi presenti die per hanc cartulam venundare et tradere prevideo tibi Aliperto presbitero filio quondam Minchi unam petiam de terra mea quam abeo infra hanc Lucanam civitatem, tenentem unum caput et latus in via publica, aliud caput tenet in ortum Dulciperti acoliti et aliud latus tenet in casa et ortum ecclesiae sanctae Mariae sitae in Sexto, ubi Rachiprandus presbiter videtur esse; |
s-86
| ipsam suprascriptam terram quomodo circumdata est tibi trado in integrum, et est per mensuram tabulae viginti et duae. |
s-87
| et recepi a te pro ipsa predicta terra pretium, auri solidos numero viginti et duos in prefinito; |
s-88
| ita de meo exiit iure et in tua potestate eam tradidi. |
s-89
| unde repromitto ego qui supra Prandulus clericus una cum meis heredibus tibi Aliperto presbitero vel heredibus tuis ut si nos vobis praefatam terram intentionaverimus aut retraxerimus per quodlibet ingenium et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum meis heredibus tibi tuis que heredibus conponere ipsam praenominatam terram vel arbores, quae in ea videntur esse, omnia in duplo ferquide, in ferquide loco, sub extimatione cum quo aut qualis tunc fuerit. |
s-90
| et Rachiprandum clericum pro confirmatione rogavi scribere. |
s-91
| actum Luca. |
s-92
| + Ego Prandulus clericus in ac cartula a me facta, sicut supra legitur, manu mea suscripsi. |
s-93
| + Ego Tassipertus presbiter rogatus ab Prandulo clerico in hanc cartulam me teste subscripsi. |
s-94
| + Ego Periprandus subdiaconus rogatus a Prandulo clerico me testes subscripsi. |
s-95
| + Ego Sprinca clericus rogatus a Prandulo clerico me teste subscripsi. |
s-96
| + Ego Andreas subdiaconus rogatus a Prandulo clerico me teste subscribsi. |
s-97
| + Ego Alpertus clericus rogatus ad Prandulo clerico in hanc cartula me teste subscripsi. |
s-98
| + Ego Rachiprandus clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-99
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege, anno regni eius in Langubardia secundo, septimo die ante kalendas iunias, per indictione quarta decima. |
s-100
| et accepimus at te pro ipsa casa et res nostra portione pretium in fenito, auri soledos numero septe; |
s-101
| et postquam da te pretium accepimus, de nostro exivet dominio et in tuam vel de heredibus tuis trado ese potestatem abendi et iudicandi quit aut qualiter volueritis. |