s-701
| + Ego Marinus, rogatus ab Andrea, me teste subscripsi. |
s-702
| signum + manus Flaiperti, filio bone memorie Lopi, testis. |
s-703
| + Ego Alpertus, rogatus ab Andrea, me teste subscripsi. |
s-704
| + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-705
| + In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo sexto, sexto decimo kalendas iulias, indictione quarta decima, manifesti sum ego Ifferado presbitero, filio bone memorie Liuderadi, et Teudimari, filio bone memorie Dominichi, quia tu Vuistrifuso archipresbitero, rectore adque custode beate ecclesie sancti Ipoliti, quod est plebe babtismale, sita loco Aniani, per cartula livellario nomine dediste nobis id est casa et res illa quas abis in loco ubi dicitur Aniani, qui est pertinentes ipsius ecclesie sancti Ipoliti, quas antea Gulfardulo massario exinde ad manus suas abuit. |
s-706
| nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel [--] ad subcessoribus tuis ad pars suprascripte ecclesie sancti Ipoliti per singulos annos, per omne mense octubrio, vobis redere debeamus, per nos aut per misso nostro vobis vel ad subcessoribus tuis vel ad misso tuo ad pars ipsius ecclesie, argentum denarios bonos, expendibiles, numero viginti quattuor et a mandato vestro venire debeamus duos vices in annos ad pars ipsius ecclesie legem et iustitiam faciendum tantum; |
s-707
| et si a nos vobis ec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta casa et res relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos vobis qui supra Ifferado presbitero et Teudimari una cum nostris eredibus conponere qui supra Vuistrifuso archipresbitero, ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta quia taliter inter nos convenit. |
s-708
| et duas inter nos cartulas Adalfridi notarium scribere rogavimus. |
s-709
| actum in loco Aniani ad ecclesia sancti Ipoliti. |
s-710
| + Ego Ifferado presbitero in unc libellu a me facto manu mea suscripsi. |
s-711
| signum + manus Teudimari qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-712
| + Ego Alboni, rogatus a Iferado presbitero et at Teudimari me teste subscripsi. |
s-713
| signum + manus Grimaldi, filio bone memorie Adalberti, testis. |
s-714
| + Ego Elmerando, rogatus a Iferado presbitero et a Teudimari, me teste subscripsi. |
s-715
| signum + manus Sisimundi, filio bone memorie Petri, testis. |
s-716
| signum + manus Ilprandi, filio bone memorie Adalprandi, testis. |
s-717
| + Ego Andrea, rogatus ad Ifferado presbitero et a Teudimari, me teste subscripsi. |
s-718
| + Ego Adalfridi notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-719
| + In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo sexto, quarto kalendas novembris, indictione quinta decima, manifesti sumus nos Ghisalberto, filio quondam Gumberti, et Salvestri, filio quondam Sunardi, quia tu Petrus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexsolvendum dedisti nobis id est res illa in loco et finibus ubi dicitur Ripule pertenentes ecclesie vestre sancti Angeli sito hic Luca qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas suprascripto Sunardo ad laborandum ad manus suas abuit. |
s-720
| et si nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Ghisalberto et Salvestri, una cum nostris heredibus conponere tibi qui supra Petrus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos conveni. |
s-721
| et duas inter nos cartulas Andream notarium scribere rogavimus. |
s-722
| actum Luca. |
s-723
| signa + + manus Ghisalberti et Salvestri qui hunc libellum fieri rogaverunt. |
s-724
| + Ego Adalbertus, rogatus a Gisalberto et Salvestri, me teste subscripsi. |
s-725
| + Ego Aloni, rogatus a Ghisalberto et Salvestri, me teste subscripsi. |
s-726
| signum + manus Eriberti, filio quondam Vuarnifridi, testis. |
s-727
| + Ego Petrus, rogatus a Ghisalberto et Salvestri, me teste subscripsi. |
s-728
| + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-729
| + In nomine Domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, [participle] Lanbertus, divina ordinante providentia imperator augusto, anno imperi eius post hobitum bone memorie domni Vuidoni imperatori genitori suo tertio, pridie calendas ianuarius, indictione quimta decima, feliciter. |
s-730
| costat me Iohannes, filio bone memorie Petroni, quia vendedit adque tradedit tibi Ansighisi, filio bone memorie Teudighisi, id est terra mea, petia illa quod avere visu sum locus qui dicitur Canpo Vitallani, ubi Valiano vocatur, qui est amenbrata da oriente terra Isalberti, da aquilone et occidente terra Teudelgrimi de filio bone memorie idem Teudelgrimi, da meridie via publica decurrente; |
s-731
| et est terra, petia ipsa, mensurata ad iusta mensura, per longo perticas decem et nove, per extraverso de uno capo perticas sex, de alio capo similiter, de alio latere per longo perticas decem et nove similiter infra ipse adfinis terra. |
s-732
| petia ipsa, una cum arboribus et omnia super se avente, in integrum medietatem tibi qui supra [--] [--] Ansighisi vendictionis titulo tradedet et pretio, sicut inter nos convenit, ad te supcepi pro suprascripta venditio mea, sicut et manifestu sum, argento soledos viginti, perfinitum et deliveratum; |
s-733
| et hac vendiciionis cartula eo tinore tibi emisi ita ut si ex ipsa mea vendictio ad quacumque homine fueritis pulsatis et ego Iohannes vel heredes meis tibi qui supra Ansighisi vel heredes tuis aut cui ad vos datas aut tradita fuerit suprascripta vendictio mea vobis ab omnem homine defendere non potuerimus aut si exinde adversus vos litis causationis agere aut causare vel retollere aut contradicere vel minuare quesierimus per nosmedipsos aut qui cum factum nostrum veniat cui terra ipsa dedissemus aut dederimus, tunc dupla tanta et tale terra, cum quibus aut qualis diebus illis aparuerit, cum edificiis et meliorationibus suis super se avente, omnia sup extimatione, et in consimile loco parti vestre conponere deveamus. |
s-734
| nam si forsitans vos ex interi homines querere volueritis aut nos alter quesierit et me vel heredes meis exinde auttiori vel defensatori querere aut presentare nolueritis, tunc licentiam et potestatem aveatis exinde omnino causas agendi, responsum rendendi et fine ponendi, sicut et ego Iohannes vel heredes meis facere debuimus aut qualiter iusta legem per melius potueritis, quia hiss omnibus modis hanc vendictionis cartulam Vualprand notarium scrivere rogavi. |
s-735
| actum ad loco Cornio, feliciter. |
s-736
| singnum + manus suprascripti Iohannis qui hac cartula fieri rogavit. |
s-737
| + Ego Vuitterad scabino subscripsi. |
s-738
| + Ego Petrus, rogatus ad Iohanne, testis subscripsi. |
s-739
| + Ego Atrualdu, rogatus ad Ioannisi, testis subscripsi. |
s-740
| singnum + manus Ursi, filio bone memorie Vuilleradi, teste. |
s-741
| ego qui supra Vualprand notarius scriptor pos traditione conplevi. |
s-742
| + Dum ad preclaram potestatem domni Lamberti, piissimi imperatoris, missus directus fuisset in finibus Tusscie Amedeus comes palacio et cum venisset civitate Florencia in domum episcopii ipsius civitatis, in atrio ante basilica sancti Ioanni Batista, in iudicio ressideret una simul cum Adelberto marho singulorum omnium iusticias faciendas ac deliberandas, ressidentibus cum eis Helbingus sancte Parmensis, Lupus sancte Senensis, Hodelbertus sancte Lunensis, Grasulfus ipsius civitatis, venerabilibus episcopis, Ioannes, Adelbertus et item Adelbertus, iudices domni imperatoris, Vuineheldus, filius bone memorie Furuli, Rodelandus, Sichelmus et Gisilbertus, vassalli suprascripto Adelberti marhioni, Teudisius vicecomes ipsius civitatis, Rotari et Petrus, scavinis ipsius civitatis, et reliqui multis ibi que horum venerant presencia Petrus, episcopus Lucensis, una cum Teupertus, advocato suo, retullentes hec seu dicentes eo quod: |
s-743
| Sisemundo et Offo germanis detinent res sancti Martini eclesie nostre in Valiano; |
s-744
| Adelfredus detinet eclesia sancte Marie in Fereniano cum rebus ad eam pertinentibus et quinque manentes in Ciciano; |
s-745
| Fraolmo cum suis consortes detinent res sancti Martini prope civitate Luca; |
s-746
| filii Autberti detinent res sancti Martini; |
s-747
| [Propn] de Octavo detinet casa et res sancti Martini; |
s-748
| Ragimbaldo de Fundannio detinet res sancti Martini; |
s-749
| filii Ropaldi detinet res sancti Martini ad Ancliano; |
s-750
| filii Filoardi detinent res sancti Martini in Decimo et in Mozano; |
s-751
| Cunimundo detinet res sancti Martini in Illice et in Flaviana seu in Arcana; |
s-752
| Andrea clerico detinet res sancti Petri Somaldi; |
s-753
| Toto et Geroimo tenet monesterio sancte Marie quod est res sancti Martini; |
s-754
| filio Petriperti detinet res sancti Martini; |
s-755
| filii Petri detinet res sancti Martini in Garfaniana; |
s-756
| Atrialdo tenet res sancti Martini in Asanico; |
s-757
| filii Cunradi detinet res sancte Marie qui est da porta sancti Donati; |
s-758
| Toto, filio Cunradi, tenet res sancti Martini in Siviliano; |
s-759
| Emillo tenet res sancti Martini in loco Ito et in aliis locis; |
s-760
| Vuillerado, filio Petri, tenet res sancti Martini in Castilione et in aliis locis; |
s-761
| Roperto de Variana detinet res sancti Martini in predicto loco; |
s-762
| filio Alboni tenet res sancti Martini in Agello; |
s-763
| filii Vuidelgrimi tenet res sancti Martini in Crete; |
s-764
| Adelberto de Capelle tenet res sancti Martini; |
s-765
| filio Liutefredi tenet res sancti Martini; |
s-766
| Ardemanno detinet res sancti Martini; |
s-767
| Ragimperto de Fugiano tenet res sancti Martini; |
s-768
| Natalis presbiter tenet res sancti Martini; |
s-769
| Teudemundo tenet res sancti Martini; |
s-770
| Helbulfo et Bertaldo germanis detinent res sancti Martini; |
s-771
| Sichardus presbiter tenet res sancti Martini; |
s-772
| Bertaldo de Suriano tenet res sancti Martini in Campo Cassioli, Baldo clerico similiter; |
s-773
| Alboni et Andreas germanis detinent res sancti Martini, Adelberto de Mangoniano similiter; |
s-774
| Rotfredus tenet eclesia in Sexto cum sua pertinencia; |
s-775
| filii Adaldi tenent eclesia sancti Terencii cum rebus suis; |
s-776
| Vuarnerius tenet heclesia sancti Angeli; |
s-777
| Ademare tenet res sancti Martini; |
s-778
| Giselprandus clericus tenet res sancti Petri; |
s-779
| Gisulfus presbiter tenet monesterio sancti Angeli; |
s-780
| Agliperto tenet casa sancti Martini; |
s-781
| Ato tenet eclesia sancti Natzari; |
s-782
| Ato presbiter et Toto clerico tenent casa sancti Martini, Alemundo similiter, Mihael similiter, Teudelassio de Monte Culacio similiter, Anselmo de Casteneclo similiter, Ato, Fraolmo de Vuammo, Adelprandus similiter; |
s-783
| Angelus presbiter tenet monesterio sancti Martini; |
s-784
| Vuillerammo de Vacule detinet res sancti Martini; |
s-785
| Ateraldo de Placaio detinet res sancti Martini; |
s-786
| Lamberto de Fereniana tenet res sancti Martini; |
s-787
| Lambertus, qui fuit germanus Rotlandi, detinet res sancti Martini; |
s-788
| Cunimundus tenet res sancti Martini; |
s-789
| Raginfredus cum nepotes suos detinent res sancti Martini; |
s-790
| Sindipertus presbiter et Benedictus presbiter tenent eclesia sancti Laurencii in Tempaniano qui pertinet sancti Ioanni Babtista; |
s-791
| Ioannes [--] tenet eclesia sancti Laurencii. |
s-792
| isti omnes omines detinent iam dictas res per denominatas locas qui pertinent de episcopio nostro. |
s-793
| nessimus pro qua causa [verb], nisi tantum, sicut audivimus, vellent dicere quod exinde libellos abeant. |
s-794
| quero ut veniant et dicant pro qua causa ipsas res detinent et mihi exinde iusticiam faciatis. |
s-795
| ego Petrus episcopus cum meum advocatorem iam per multus placitus presencia missi inperialis seu comitum et modo per tres civitatis presencia de ipsis reclamavimus set umquam minime eos ad placitum abere potui cum eis standum in racionem. |
s-796
| cum ipse domnus Petrus episcopus et Teuperto, advocato eius, taliter reclamassent, tunc ipse Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus, marhio et comes, direxxerunt missum de suorum presencia ipsis ominibus intus et foris eodem placito perquireret, set eos minime invenerunt vel ad placitum abere potuerunt iusticiam faciendum. |
s-797
| et cum eis non invenissent, tunc ipse Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus, marhio et comes, per fuste quas in sua tenebant manibus ipsi domnus Petrus episcopus et Teupertus, advocato eius, de predictis casis et rebus et eclesias seu monesterias a parte ipsius episcopii sancti Martini Lucensis investierunt ad detinendum, salva querimonia eorum ominibus. |
s-798
| insuper et ipsi Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus marhio miserunt bannum domni imperatoris in mancosos aureos duo milia super ipsis casis et rebus, eclesias et monesterias, ut nullus parte ipsius episcopii sancti Martini sine legali iudicio exinde disvestire aut ullam invasionem faceret presummat; |
s-799
| que vero fecerit, predictos duo milia mancusos si ad se esse conposituros, medietatem camere regis et medietatem parte ipsius eclesie et anc noticia pro securitate ipsius episcopii facere comonuimus. |
s-800
| quidem et ego Leo notario et iudex domni imperatoris ex admonicionem suprascripto misso et iudicum scripsi, anno imperii domni Lamberti, Deo propicio, sexto, quarto die mensis marcii, indictione quinta decima. |