Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttest
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 301 - 400 of 884 • previousnext

s-301 + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationem eius octingentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli imperator anno tertio, tertium nona octubris, indictione nona. manifestu sum ego Aliprando, filio bone memorie Pauli, de Vuamo, quia conveni mihi una tecum Gherardus, gratia Dei hius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos comutatione facere deberemus de aliquantis rebus, sicut et factum est.
s-302 proinde modo ego qui supra Aliprando per hanc cartulam in comutationem dare et tradere videor tibi qui supra Gherardus episcopus id est una petia de terra in loco et finibus Cassiano ubi vocitatur ad Furnulo qui capo uno tenet in terra ecclesie sancte Marie et alio capo tenet in terra Auderami, lato uno tenet in via publica et alio capo tenet in terra de filii quondam Alatei et in aliquantum in terra Daiprandi diaconi;
s-303 suprascripta petia de terra qualiter ab omnis parte circumdata est per designatas locas tota insimul est per mensura ad iusta pertica mensurata sistariorum triginta sex et cum cesis et fosis suis tibi eas in comutationem dare et tradere videor ad pars ecclesie sancte Marie in integrum.
s-304 pro quibus ad te in comutatione recepi una petia de terra illa in loco et finibus Cassiano prope Amiate pertinentes suprascripte ecclesie sancte Marie, sita loco Cassiano, qui est desu potestatem ipsius episcupatui vestro sancti Martini;
s-305 et es tenentes ipse terra uno capo in rivo Vuappao et alio capo tene in terra et vinea suprascripte ecclesie sancte Marie quas mihi menime dedisti, fini signa et termina quas ibi posite sunt, lato uno tenet in terra et vinea de filii quondam Alatei et alio lato tenet in terra et orto Auderami;
s-306 suprascripta petia de terra qualiter circumdata est per designatas locas, quod est per mensura ad iusta pertica mensurata sistariorum viginti septe, una cum cesis et sepis seo omnibus arboribus suis, in integrum ad te eas in comutationem recepi.
s-307 ubi et super hanc comutatione tu qui supra Gherardus episcopus direxisti missos tuos;
s-308 hi sunt Bertaldus diaconus, filio bone memorie Ilpolfi, et Richimundo, filio bone memorie Lamperti, adque Vuilleramo, filio bone memorie Alatei;
s-309 simul que Adalbertus comes direxit missos suos;
s-310 hi sunt Petrus que Ato vocatur, filio bone memorie Richiperti et Sicolfo, filio bone memorie Ghisolfi, seo Petrus notarius, filio bone memorie Adalprandi, qui ambulaverunt cum alios bonos et credentes homines, previderunt et renuntiaverunt nobis quod meliorata comutationem dedi ad pars ipsius ecclesie sancte Marie quam tullisse, ut magis omni tempore hanc comutatione inter nos stabilem permanea.
s-311 unde promitto ego qui supra Aliprando cum meis heredes tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis aut cui vos suprascripta petia de terra quas tibi in comutationem dedi dederitis vel abere decreveritis si aliquando tempore vobis eas intentionaverimus aut subtragi quesierimus, nos vel ille homo cui nos eas dedissemus aut dederimus per quolibet ingenio, et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripta petia de terra quas tibi in comutatione dedi ad pars suprascripte ecclesie sancte Marie in duplum in ferquidem loco, sub estimatione quales tunc fuerit, quia taliter inter conveni.
s-312 et duas inter nos comutationi cartulas Cospertum notarium scribere rogavimus.
s-313 actum Luca.
s-314 + Ego Aliprandu in ac comutatione a me facta subscripsi.
s-315 + Ego Bertaldus diaconus sicut de me supra legitur missus fui.
s-316 + Ego Richimundo sicut de me supra legitur missus fui.
s-317 + Ego Vuilleramo sicut de me supra legitur missus fui.
s-318 + Ego Petrus sicut de me supra legitur missus fui.
s-319 + Ego Sicholfo sicut de me supra legitur missu fui.
s-320 + Ego Petrus notarius sicut de me supra legitur misus fui.
s-321 + Ego Rachifonsus notarius, rogatus ab Aliprando, me teste subscripsi.
s-322 + Ego Himalfridi, rogatus ab Aliprando, me teste subscripsi.
s-323 + Ego Lamberto, rogatus ab Aliprando, me teste subscripsi.
s-324 + Ego Teuprandus, rogatus ab Aliprando, me teste subscripsi.
s-325 + Ego Adalprando, rogatus ab Aliprando, me teste subscripsi.
s-326 + Ego Cospertus notarius pos traditam conplevi et dedi.
s-327 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius primo, sexto idus iulii, indictione nona.
s-328 manifestu sum ego Auriperto que Toto vocatur, filio quondam Martini, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum nobis perexsolvendum dedisti mihi id est casa et res illa in loco et finibus a Luniano ubi dicitur a Colle pertenentes ecclesie vestre sancti Fridiani, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas quondam Ilpulo ad manus suas abuit.
s-329 nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi vel ad successoribus tuis ad pars ipsius ecclesie sancti Fridiani per singulos annos, per omnem mense decembrio, censum vobis reddere debeamus ad ipsa ecclesia sancti Fridiani vobis vel ad misso vestro, argentum denarios bonos expendiviles numero viginti et sex;
s-330 et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-331 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas mihi dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Auriperto una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos conveni.
s-332 et duas inter nos cartulas Andream notarium scribere rogavimus.
s-333 actum Luca.
s-334 signum + manus Auriperti qui hunc libellum fieri rogavit.
s-335 + Ego Ghisolfo, rogatus ab Auriperto, me teste subscripsi.
s-336 + Ego Teudaldus, rogatus ab Uriperto, me teste subscripsi.
s-337 + Ego Ermifridi, rogatus ab Auriperto, me teste subscripsi.
s-338 + Ego Stefanus notarius, rogatus ab Auriperto, me teste subscripsi.
s-339 + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi.
s-340 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius primo, duodecimo kalendas septembris, indictione nona.
s-341 manifestu sum ego Tao subdiaconus, filio bone memorie Raminghi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cuius vocabulum est sancti Martini, sita loco et finibus Lunata ubi dicitur ad Ursiano, pertinentes episcopatui nostro sancti Martini.
s-342 iam dicta ecclesia sancti Martini in predicto loco Ursiano una cum casis prope recta ipsa ecclesia, cum fundamentis et omne edeficiis vel universis fabricis suis seo curte, orto, terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia et in omnibus casis et rebus tam domnicatis quam et massariciis ubique in qualibet locis vel vocabulis ad suprascripta ecclesia sancti Martini in predicto loco Ursiano est pertinentes, in integrum mihi eas livellario nomine dedisti, tali ordinem ut da admodum in mea qui supra Tao subdiaconus et Inghalbaldi infantuli, filio Inghalberghe, et de eius heredes sint potestatem suprascripta ecclesia sancti Martini in predicto loco Ursiano cum casis et rebus ad eas pertinentes abendi, imperandi, laborare faciendi, meliorandi et nobis eas privato nomine usufructuandi;
s-343 et in ipsa Domini ecclesia per nostra dispositionem officium Dei et luminaria seo missarum solemnia fieri debeam et in ipsa casa homines ad residendum et abitandum mittere debeamus.
s-344 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars suprascripti episcopatui vestro sancti Martini per singulos annos, in mense decembrio, dare debeamus per nos aut per misso nostro vobis vel ad misso vestro hic Luca ad suprascripto domui episcopatui vestro sancti Martini argentum soledos decem de bonos denarios expendiviles, duodecim denarios per singulos soledos rationatos, excepto isto mense decembrio proximo veniente tantum;
s-345 et homines illos qui in ipsa casa abitantes fuerit, nos eos a mandato vestro venire faciamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-346 et si a nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta ecclesia sancti Martini in predicto loco Ursiano cum omnibus casis et rebus ad eam pertinentes quas nobis dedisti relaxsaverimus vel si aput nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Tao subdiaconus conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos centum, quia taliter inter nos conveni.
s-347 et duas inter nos cartulas Leo notarium scribere rogavimus.
s-348 actum Luca.
s-349 + Ego Tao subdiaconus in uc libello a me facto subscripsi.
s-350 + Ego Cospertus notarius, rogatus a Tao subdiacono, me teste subscripsi.
s-351 + Ego Auripertus, rogatus a Tao subdiacono, me teste subscripsi.
s-352 + Ego Benedicto schabinus subscripsi.
s-353 + Ego Adalbertus, rogatus a Tao subdiacono, me teste subscripsi.
s-354 + Ego Teudaldus, rogatus a Tao subdiacono, me teste subscripsi.
s-355 + Ego Lamberto, rogatus a Tau subdiacono, me teste subscripsi.
s-356 + Ego Leo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-357 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei inperator augusto, anno inperii eius primo, duodecimo kalendas septembris, indictione nona.
s-358 manifestu sum ego Cristiano presbitero, filio bone memorie Veneri, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est casa et res illa in locho et finibus ubi dicitur Corsania pertenentes ecclesie vestre sancti Petri que dicitur Sumualdi, sita foras civitate ista Lucense, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestri sancti Martini, quas Marcho et Cristiano seo Ropperto et Lamperto adque Vuiliperto germani ad manus suas abere videtur.
s-359 et da admodum suprascripta casa et res in mea sint potestatem diebus vite mee abendi, inperandi, laborare faciendi, ita ut melioretur nam non pegioretur, et mihi eas privatum nomine abendi et fruendi.
s-360 et pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars ipsius ecclesie sancti Petri per singulos annos, per omnem mense november, censum reddere debeam per me aut per misso meo vobis vel ad ministerialem illo quas ibi pre tempore abueritis [--], argentum denarios bonos expendiviles numero quadraginta et octo;
s-361 et homo illo qui in ipsa casa abitantes fuerit, ego eum ad mandato vestro venire facias hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-362 et si a vos mihi hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas mihi dedisti relasavero vel si per me pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Cristiano presbitero conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos convenit.
s-363 et duas inter nos cartulas Teuderandum notarium scribere rogavimus.
s-364 actum Luca.
s-365 + Ego Cristianu presbitero in uc libello a me facto manu mea suscripsi.
s-366 + Ego Ghisolfus, rogatus a Cristiano presbitero, me teste subscripsi.
s-367 + Ego Teudaldus, rogatus a Cristianus presbitero, me teste subscripsi.
s-368 + Ego Anselmus, rogatus a Cristiano presbitero, me teste subscripsi.
s-369 + Ego Ermifridi, rogatus a Cristianus presbitero, me teste subscripsi.
s-370 + Ego Deusdedi, rogatus a Cristiano presbitero, me teste subscripsi.
s-371 + Ego Rachifonsus notarius, rogatus a Cristiano presbitero, me teste subscripsi.
s-372 + Ego Ghiselfridi notarius et schabinus suscripsi.
s-373 + Ego Teuderandus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-374 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius primo, quinto idus septembris, indictione decima.
s-375 manifestu sum ego Leo, filio bone memorie Natali, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est una petia de terra quod est vinea et una petia de terra ille in loco Lunata pertenentes ecclesie sancti Fridiani de ipso loco Lunata, quod est plebem baptismalis, qui est desub potestatem ecclesie episcopatui vestro sancti Martini;
s-376 et es tenentes ipse terra quod est vinea uno capo cum uno lato in terra suprascripti sancti Fridiani, alio capo tenet in vinea Adalmari presbiteri, alio lato tenet in terra qui fuit quondam Deusdedi;
s-377 et ille alia petia de terra es tenentes uno capo cum uno lato in via publica, alio capo cum alio lato tenet in terra qui fuit quondam Gastalduli;
s-378 iam dicta petia de terra quod est et predicta petia de terra qualiter ab omnis parte circumdate sunt per desingnates locas, quas ipse vinea est per mensura ad iusta perticha mensurata sistariorum sex et ipse terra est per mensura ad iusta perticha mensurata sistariorum duo, in integrum mihi eas dedisti.
s-379 simul et dedisti mihi id est una petia de terra quod est silva et castangneto in loco qui dicitur Cerquieto ubi vocitatur Vivario pertenentes suprascripte ecclesie sancti Fridiani;
s-380 es tenentes uno capo in terra et silva suprascripte ecclesie sancti Fridiani, alio capo tenet in rivo qui dicitur Silani, lato uno tenet in terra quod est silva domni regi, alio lato tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Fridiani;
s-381 suprascripta petia de terra quod est silva, qualiter circumdata est per desingnatas locas, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut ego vel meus heredes suprascripte petie de terre et vinee seo silve quas mihi dedisti bene laborare seo meliorare debeamus privatum abendum.
s-382 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars ipsius ecclesie sancti Fridiani per singulos annos, in mense november, censum vobis reddere debeamus ad suprascripta ecclesia sancti Fridiani per nos aut per misso nostro vobis vel ad ministeriale illo quas ibi pre tempore ordinatus fuerit, argentum denarios duodecim boni, expendivilis tantum.
s-383 et si nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta petia de vinea et predicta petia de terra seo predicta petia de terra quod est silva et castangneto quas mihi dedisti reservaverimus vel si per nos pegiorata fuerint, spondeo ego qui supra Leo una cum meis heredes componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos convenit.
s-384 et duas inter nos cartulas Teudimundum notarium scribere rogavimus.
s-385 actum Luca.
s-386 signum + manus Lei qui hunc libellum fieri rogavit.
s-387 + Ego Lambertu, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-388 + Ego Fraolmi, rogatus a Leo, subscripsi.
s-389 + Ego Teupertus, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-390 + Ego Deusdedi, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-391 + Ego Teudimundus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-392 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius primo, tertio idus septenbris, indictione decima.
s-393 spondeo adque promitto per hanc cartula ego Iohannes presbitero, filio bone memorie Fraidolfi, tibi Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, tibi vel ad subcessoribus tuis, dum vita mea fuerit, dare et perexolvere debeam argentum soledos triginta de bonos denarios expendiviles, duodecim denarios per singulos soledos rationatos;
s-394 eos vobis dare et perexolvere promitto per omne mense martio, dum vita mea fuerint, tibi vel ad subcessoribus tuis aut illo homo qui in ipso domo pre tempore ordinatus fuerit.
s-395 unde repromitto ego qui supra Iohannes presbitero tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis suprascriptos triginta soledos per omne mense martio paratos non abuerimus hic Luca ad ipso domo episcopatui vestro sancti Martini ad dandum et perexolvendum et eos vobis non dederimus et non perexolverimus sicut supra promisit, tunc spondeo me qui supra Iohannes presbitero componere suprascriptos soledos in duplum per singulos annos.
s-396 et hec promissio dum vita mea fuerint firmam et stabilem permaneant, quia in tali ordinem hanc promissio Teudimundum notarium scribere rogavi.
s-397 actum Luca.
s-398 + Ego Iohannes presbitero hanc promissio a me facto manu mea subscripsi.
s-399 + Ego Cospertus notarius, rogatus a Iohanne presbitero, me teste subscripsi.
s-400 + Ego Andreas notarius, rogatus a Iohanne presbitero, me teste subscripsi.

Text viewDownload CoNNL-U