s-101
| et duas inter nos cartulas Andream notarium scribere rogavimus. |
s-102
| actum Luca. |
s-103
| signum + manus Atrualdi qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-104
| + Ego Cunimundo, rogatus ab Atrualdo, me teste subscripsi. |
s-105
| + Ego Gumpertus notarius, rogatus ab Atrualdo, me teste subscripsi. |
s-106
| + Ego Vuarneri, rogatus ab Atrualdo, me teste subscripsi. |
s-107
| signum + manus Guilleradi, filio bone memorie Osprandi, testis. |
s-108
| signum + manus Lamprandi, filio quondam Lamperti, testis. |
s-109
| signum + manus Anghalfridi, filio quondam Sildifridi, testis. |
s-110
| + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-111
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperator augusto, anno imperii eius septimo, sexto idus novembris, indictione sexta. |
s-112
| manifestu sum ego Astolfo, filio bone memorie Tedolfi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est casa et res illa in loco Saltucclo ubi dicitur Paterno, pertenens ecclesie sancti Vuincentii et sancti Fridiani, sitas foras civitatem ista Lucense, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et ipse casa et res recta esse videtur per Arolfulo massario. |
s-113
| et exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad parte ipsius ecclesie sancti Vuincentii et sancti Fridiani per singulos annos in ipso loco reddere debeamus medietatem vinum puro ad tertiam vices ube legitime calcate et indi vinate, nam non pondum levandum; |
s-114
| et, per homne mense octuber, censum vobis reddere debeamus, argentum denarios bonos expendiviles numerum viginti quatuor. |
s-115
| et si misso vestro ibidem super palmentum venerit, nos eum recipere et gubernare debeamus; |
s-116
| et homines illos qui in suprascripta casa abitantes fuerit, nos eum a mandato vestro hic Luca venire faciamus legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-117
| et si nos vobis sic non adimpleverimus sicut supra legitur aut si suprascripta casa et res relassaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Astolfo [--] conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum [--] soledos, quia taliter inter nos convenit. |
s-118
| et duas inter nos cartulas Lopo notarium scribere rogavimus. |
s-119
| actum Luca. |
s-120
| signum + manus Astolfi qui hunc libello fieri rogavit. |
s-121
| + Ego [Propn], rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-122
| + Ego Adalberto, rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-123
| + Ego [Propn], rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-124
| + Ego Ildipaldo, rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-125
| + Ego [Propn], rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-126
| + Ego Cunimundo, rogatus ad Astolfo, me teste subscripsi. |
s-127
| + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-128
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperator augusto, anno inperii eius septimo, idus novembris, indictione sexta. |
s-129
| manifestu sum ego Teudelgrimo, filio bone memorie Grimaldi, homo Pistoriense, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum nobis perexolvendum dedisti mihi id est omnia et in omnibus casis et rebus illis in comitato et territurio Florentino seu et in comitato et territurio Pistoriense adque et in comitato et territurio Fesolano, pertenentes ecclesie sancti Silvestri, sita foras civitate ista Lucense, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini. |
s-130
| tam casis domnicatis quam et massariciis cum fundamentis vel edeficiis et universis fabricis suis seu curtis, ortis, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia et in omnibus casis et rebus tam domnicatis quam et massariciis quantas in suprascripto comitato et territurio Florentino et Pistoriense sive Fesolano vel in eorum finibus ad parte prefate ecclesie sancti Silvestri est pertinentes, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut ad presenti die in mea qui supra Teudelgrimo vel de meis heredibus seu filiis filiorum meorum et de eorum heredibus sint potestatem omnibus suprascriptis casis et rebus quas mihi dedisti abendi, inperandi et nobis eas privato nomine usufructuandi. |
s-131
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripto censum non perexolserimus, spondeo ego qui supra Teudelgrimo una cum meis heredibus seu filii filiorum meorum et eorum heredibus conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos sexsingentos. |
s-132
| et, post pena soluta, omni tempore in sua permaneat firmitatem super suprascripta pensione et oblicatione, quia taliter inter nos convenit. |
s-133
| et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-134
| actum Luca. |
s-135
| + Ego Teudelgrimo in unc libello a me facto subscripsi. |
s-136
| + Ego Leo notarius, rogatus a Teudelgrimo, me teste subscripsi. |
s-137
| + Ego Ermifridi, rogatus a Teudelgrimo, me teste subscripsi. |
s-138
| signum + manus Vuilleradi, filio quondam Osprandi, testis. |
s-139
| signum + manus Petri, filio Petri, testis. |
s-140
| + Ego Adalfridi, rogatus ad Teudelgrimo, manus mea subscripsi. |
s-141
| + Ego Ghiselfridi notarius et schabinus suscripsi. |
s-142
| + Ego Ermiperto, rogatus ad Teudelgrimo, me teste subscripsi. |
s-143
| + Ego Teupertus, rogatus a Teudelgrimo, me teste subscripsi. |
s-144
| + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-145
| In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationis eius octingnentesimo octuagesimo nono, post obito vero Karoli divina faventem clementiam inperatoris anno secundo, decimo kalendas decembris, indictione octava, manifestu sum ego Autchisi, filio bone memorie Auselmi, quia per hanc cartula, pro anime mee remedium, offero Deo et tibi ecclesie cuius vocabulum est beatissime sancte Marie semper virginis, sita loco ubi dicitur ad Monte, id est casa et res mea illa quam abeo in loco et finibus Ancliano, qui regitur per Urso et Atriperto massarii. |
s-146
| casa vero ipsa massaricia cum fundamento et omnem edeficio suo seo curte, orto, terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia quantum ubique in qualibet locis vel vocabulus ad suprascripta casa et res massaricia in denominato loco Ancliano est pertenentes et suprascripto Urso et Atriperto massarii exinde ad manus sua abere et detinere videtur in integrum Deo et tibi ecclesie beate sancte Marie semper virginis offerrere prevideor, tali ordinem ut ad presenti die, tam in vita mea quam et post obito meo, in ipsa Domini ecclesia sancte Marie et de eiusque rectoribus sint potestatem suprascripta casa et res pro anime mee remedium abendi, possidendi, inperandi, laborare faciendi et usufructuandi et causas exinde agendi, querimoniam faciendi, responsum reddendi et finem ponendi, modis omnibus eas defensandi cum cartula ista qualiter iusta legem melius potuerint ad pars ipsius ecclesie. |
s-147
| et si aliquando tempore ego qui supra Auchisi vel meis heredibus suprascripta casa et res ad pars iam dicte ecclesie sancte Marie vel eius que rectoribus aut cui casa et res ipsa de pars ipsius ecclesie data fuerint in aliquo exinde intentionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus, nos vel ille homo cui nos eas dedissemus aut dederimus per quolibet ingenio, vel da omnes homines eas ad pars ipsius ecclesie sancte Marie vel eius que rectoribus aut cui ipsa casa et res de pars ipsius ecclesie sancte Marie data fuerit in integrum defendere non potuerimus, spondeo ego qui supra Autchisi una cum heredibus meis conponere ad pars ipsius ecclesie sancte Marie vel eius que rectoribus aut cui suprascripta casa et res de pars ipsius ecclesie data fuerit predicta casa et res in duplum in ferquidem loco, sub estimationem quales tunc fuerint. |
s-148
| et hec cartula in suprascripto ordinem omni tempore firmam et stabilem permaneant semper. |
s-149
| actum Luca. |
s-150
| + Ego Autchisi in anc cartula offersionis a me facta manus mea subscripsi. |
s-151
| + Ego Teuderandus notarius, rogatus ab Autchisi, me teste subscripsi. |
s-152
| + Ego Ghiselfridi notarius et schabinus suscripsi. |
s-153
| + Ego Fraolmi, rogatus ab Autchisi, subscripsi. |
s-154
| + Ego Sisemundo, rogatus ab Autchisi, subscripsi. |
s-155
| + Ego Andreas notarius, rogatus ab Autchisi, me teste subscripsi. |
s-156
| + Ego Leo notarius, rogatus ab Autchisi, me teste subscripsi. |
s-157
| + Ego Stefanus notarius, rogatus ab Autchisi, me teste subscripsi. |
s-158
| + Ego Petrus notarius, post traditam conplevi et dedi. |
s-159
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationis eius octignentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli divina faventem clementiam inperatoris anno secundo, quarto idus ianuarii, indictione octava, manifestu sum ego Gottifridi, filio quondam Gottidei, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est tre clusa de casa illa infra civitate ista Lucense que dicitur Fisila, in qua ego ipse modo abitare videor, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, casa ipsa cum fundamento et omnem edeficio suo seo curticella et orto ante se totum insimul amenbrata; |
s-160
| tenentes ipse casa uno caput in casa ipsius episcopatui vestro sancti Martini quas Benedicto ad manus suas abere videtur et in aliquantulo in cluso illo de ipsa casa quas tibi reservasti et alio caput tenet in casa ipsius episcopatui vestro quas Populo ad manus suas abere videtur, lato uno tenet in via publica et alio lato tenet in suprascripta curticella; |
s-161
| et ipse curticella et orto es tenentes uno caput in terra Iohannis, alio caput tenet in suprascripta casa quas tibi supra dedi, lato uno tenet in terra et orto ipsius episcopatui vestro sancti Martini quas predicto Populo ad manus suas abere videtur et alio lato tenet in terra et orto ipsius episcopatui vestro quas suprascripto Benedicto ad manus suas abere videtur. |
s-162
| suprascripta casa cum fundamento et omnem edeficio suo seo curticella et orto totum insimul amenbratas qualiter ab omnis partes circumdata est per desingnatas locas cum sepis et omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut ego vel meis heredes in ipsa casa residere et abitare debeamus et tam ipsa casa quam et predicto orto quas mihi dedisti bene excolere et retegere seo meliorare debeamus et nobis privatum abere et fruere debeamus. |
s-163
| et pro omne censum et iustitiam exinde tibi vel ad successoribus tuis per singulos annos, per omnem mense magio, vobis reddere debeamus hic Luca ad suprascripto domum vobis vel ad ministerialem illum quas in ipso domum pre tempore abueritis argentum denarios bonos expendiviles numero viginti et quattuor; |
s-164
| et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-165
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta casa et curticella et orto quas mihi dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Gottifridi una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-166
| et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus. |
s-167
| actum Luca. |
s-168
| signum + manus Gottifridi qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-169
| + Ego Fraolmi, rogatus a Gottifridi, subscripsi. |
s-170
| + Ego Ghisolfo, rogatus a Gottifridi, me teste subscripsi. |
s-171
| + Ego Teudaldus, rogatus a Gottifridi, me teste subscripsi. |
s-172
| + Ego Ermifridi, rogatus ad Gottifridi, me teste subscripsi. |
s-173
| + Ego Boniprandus, rogatus a Gottifridi, me teste subscripsi. |
s-174
| + Ego Petrus notarius post tradita conplevi et dedi. |
s-175
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationis eius octingnentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli divina faventem clementiam inperatoris anno secundo, quarto idus ianuarii, indictione octava, manifestu sum ego Benedicto, filio bone memorie Benedicti, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est cluso uno et dimidio de casa illa infra civitate ista Lucense ubi dicitur ad Fisila, in qua ego ipse abitare videor, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, casa ipsa cum curticella et orto ante se totum insimul amenbratas; |
s-176
| tenentes ipse casa uno caput in cluso illo de suprascripta casa quas tibi reservasti et in aliquantulo in casa ipsius episcopatui vestro quas tu odie per libello dedisti Gottifridi et alio caput tenet in casa Teudilasci, lato uno tenet in via publica et alio lato tenet in ipsa curticella et orto; |
s-177
| et ipse curticella et orto est tenentes uno caput in terra et curte Iohannis et alio caput tenet in suprascripta casa quas mihi supra dedisti, lato uno tenet in terra et orto ipsius episcopatui vestro quas iam dicto Gottifridi ad manus suas abere videtur et alio lato tenet in terra et orto monasterii sancti Petri que dicitur Bellerifonsi. |
s-178
| suprascripta casa cum fundamento et omnem edeficio suo seo curticella et orto totum insimul amenbratas qualiter ab omnis partes circumdatum est per desingnantas locas cum sepis et arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut ego vel meis heredes in ipsa casa residere et abitare debeamus et tam ipsa casa quam et predicto orto quos mihi dedisti bene excolere et retegere seo meliorare debeamus et nobis privatum fruendu. |
s-179
| et pro omni iustitiam exinde tibi vel ad successoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro per singulos annos, in mense decembrio, censum vobis reddere debeamus ad suprascripto domum vobis vel ad ministerialem vestro quas ibi pre tempore fuerint, argentum denarios bonos expendiviles numero viginti quattuor; |
s-180
| et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-181
| et si a nos vobis per singulos annos taliter non adimpleverimus et non conservaverimus sicut superius legitur aut si suprascripta casa cum curticella et orto quas mihi dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo cum meis heredes conponere tibi vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-182
| et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus. |
s-183
| actum Luca. |
s-184
| signum + manus Benedicti qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-185
| + Ego Ghisolfo, rogatus ad Benedicto, me teste subscripsi. |
s-186
| + Ego Fraolmi, rogatus ad Benedicto, subscripsi. |
s-187
| + Ego Ermifridi, rogatus ad Benedicto, me teste subscripsi. |
s-188
| + Ego Teudaldus, rogatus a Benedicto, me teste subscripsi. |
s-189
| + Ego Boniprandus, rogatus a Benedicto, me teste subscripsi. |
s-190
| + Ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-191
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagisimo [--], post obitum vero Karoli divina faventem clementia inperator anno tertio, quarto kalendas martias, indictione octava, manifestu sum ego Atrifusu presbitero, filio bone memorie Pascali, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine usque in viginti et nove annos dedisti mihi id est casa cum fundamento et curte totum insimul foras muros istius civitatis pertenentes ecclesie sancte Marie, prope porta qui dicitur sancti Cervasi, qui est desub potestatem ipsius episcopatui vestro; |
s-192
| et ipse casa cum fundamento et curte tenentes uno capo cum uno lato in terra [--] suprascripte ecclesie sancti Cervasi, alio capo tenet in terra de fundamento de casa [--], lato tenet in via publica. |
s-193
| suprascripta casa cum fundamento et curte qualiter circumdata est per designatas locas usque in vinti et nove annos proximi venturi, mihi eas dedisti in integrum, in tali ordine ut da admodum usque in suprascripti viginti et nove annos suprascripta casa cum fundamento et curte in mea qui supra Atrifuso presbitero et Flaiperti, filio quondam Lopi, dedisti potestatem eas tenendi, regendi, gubernandi et in ibidem unum ex nobis abitandi. |
s-194
| nisi tantum exinde per singulos annos, in mense augusto, a parte suprascripte ecclesie sancte Marie a custodem et rectorem eius dare debeamus argentum denarios quatuor boni expendivilis tantum; |
s-195
| et a mandato vestro vel de ipso custodem et rectorem suprascripte ecclesie sancte Marie venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum. |
s-196
| et si nos vobis sic non adimpleverimus qualiter superius legitur aut si suprascripta casa et curte ante suprascripti viginti et nove annos relassaverimus aut si aput nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Atrifuso presbitero conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos viginti; |
s-197
| et omnes movilias nostras que in edeficio case [--] sunt in nostra vel de illo homines cui nos eas dederimus dedisti potestatem exinde tollendum et faciendum exinde quod voluerimus, quia taliter inter nos convenit. |
s-198
| et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus. |
s-199
| actum Luca. |
s-200
| ego Atrifusu presbitero in uc libello a me facto subscripsi. |