Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Partdev
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 101 - 200 of 850 • previousnext

s-101 + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-102 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperator augusto, anno imperii eius secundo, tertio decimo kalendas februarii, indictione quinta decima.
s-103 manifesti sumus nos Rachiprando et Rachifuso germani, filii quondam Odalprandi, quia tu Gherardus episcopus, filio bone memorie Ghottifridi, per cartulam livellario nomine dedisti nobis id est casa et res illa quam abis in loco ubi dicitur Massa prope Frigido, qui recta fuit per suprascripto genitore nostro et modo recta esse videtur per nos ipsis;
s-104 casa ipsa cun fundamento et edeficio suo seo curte, orto, terris, vineis, olivis, silvis, virgariis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia quantum ad ipsa casa est pertenentes, et nos ipsis exinde ad manus nostras abere videtur, in integrum nobis dedisti tali ordinem ut nos, vel nostris heredibus, in ipsa casa residere et abitare debeamus, et tam ipsa casa et res bene laborare et gubernare seo meliorare debeamus nobis privatum fruendum.
s-105 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi per singulos annos a curte tua domnicata illa in loco ubi dicitur Quarantula prope Frigido tibi, vel ad ministeriales tuos quas in ipsa curte pre tempore fuerit, reddere debeamus argentum denarios duodecim boni expendivilis;
s-106 et per singolos annos ad ipsa curte tua domnicata facere debeamus operas tres, et a mandato vestro ad ipsa curte tua domnicata venire debeamus legem et iustitiam faciendum tantum.
s-107 et si nos tibi taliter non adimpleverimus sicut supra legitur, et nos suprascripta casa et res relassaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Rachiprando et Rachifuso germani, una cum nostris heredibus, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-108 actum Luca.
s-109 signa + + manus Rachiprandi et Rachifusi germani qui hunc libello fieri rogaverunt.
s-110 ego Atrualdus notarius, rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-111 ego Andreas notarius, rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-112 ego Alpertus, rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-113 signum + manus Filippi filio Sclauchi, testis.
s-114 ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-115 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementiam imperatore augusto, anno imperii eius secundo, nono kalendas magias, indictione quinta decima.
s-116 manifesti sumus nos Ataprando, filio quondam Vuilii, et Leoprando, filio quondam Liuprandi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti nobis id est una petia de terra et silva in loco ubi dicitur Leutariola, prope Cercleto, pertenentes ecclesie sancti Fridiani in loco Lunata quod est plebe battismali et qui est desup potestate episcupatu vestro sancti Martini;
s-117 qui uno capo tenet in terra et vinea de filii quondam Gumpaldi, alio capo tenet in silva suprascripte sancti Fridiani quas Antulo ad manus suas abere videtur, lato uno tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Fridiani quas Rapperto ad manus suas abere videtur, alio lato tenet in terra et silva suprascripte ecclesie sancti Fridiani, quas filii suprascripti Gumpaldi et filii Taculi abere videtur;
s-118 suprascripta petia de terra et silva, qualiter ab omnis partes circumdata est per designatas locas, nobis eas dedisti in integrum usque in anni viginti et quinque tali ordinem ut da ammodum in nostra, vel de nostris heredibus, sint potestate eas abendi, imperandi, laborandi et vobis eas privato nomine usufructuandi.
s-119 nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi, vel ad subcessores tuos ad pars suprascripte ecclesie sancti Fridiani, per singulos annos in mense novembrio reddere debeamus ad suprascripta ecclesia sancti Fridiani per nos, aut per misso nostro, vobis vel ad ministerialem illum quas ibi per tempore abueritis, usque in suprascripti viginti et quinque anni, argentum denarios bonos expendibiles numero tres tantum.
s-120 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata, aut si suprascripta petia de terra et silva quas nobis dedisti relacxaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit usque in suprascripti viginti et quinque anni, spondimus nos qui supra Ataprando et Leoprando, una cum nostris heredibus, componere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus.
s-121 actum Luca.
s-122 signa + + manus Ataprandi et Leoprandi qui hunc libello fieri rogaverunt.
s-123 + Ego Lamberto, rogatus ab Ataprando et Leoprando, me teste subscripsi.
s-124 ego Fraolmi, rogatus ab Ataprando et Leoprando, subscripsi.
s-125 + Ego Ghisolfo, rogatus ab Ataprando et Leoprando, me teste subscripsi.
s-126 ego Cunimundo, rogatus ab Ataprando et Leoprando, me teste subscripsi.
s-127 ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-128 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius secundo, tertium nonas magias, indictione quinta decima.
s-129 manifestu sum ego Leo, filio quondam Georgii, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est una petia de terra et silva illa in loco Pictule, ubi dicitur Campo da Mulina, prope fluvio Auserclo, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, est tenentes uno caput in vinea ipsius episcopatui sancti Martini, alio caput tenet in via pubblica, lato uno tenet in vinea monasterii Domini et Salvatoris, alio lato tenet in vinea ecclesie sancti Petri;
s-130 suprascripta petia de terra et silva, qualiter circumdata est per designatas locas, una cum omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut da admodum usque in sex anni expleti prossimi venturi ego, vel meus heredes, suprascripta petia de terra vinea plantare et propaginare seo elevare debeamus et eas bene laborare et gubernare seo meliorare debeamus, nobis privatum fruendum.
s-131 et post ipsi sex anni expleti prossimi venturi exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis ad parte ipsius episcopatui vestro sancti Martini, vobis vel ad ministeriales vestro quas in ipso domum pre tempore fuerit, per homne mense november vobis reddere debeamus argentum denarios quatuordecim boni expendivilis tantum.
s-132 et si nos vobis taliter non adimpleverimus sicut supra legitur, aut suprascripta petia de terra et silva quas mihi dedisti relassaverimus, vel si aput nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Leo, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos convenit et duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-133 actum Luca.
s-134 signum + manus Lei qui hunc libello fieri rogavit.
s-135 + Ego Eriteo schabinus subscripsi.
s-136 + Ego Liutfridi, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-137 + Ego Adalbertus, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-138 + Ego Daiprando, rogatus a Leo, me teste subscripsi.
s-139 signum + manus Teupaldi, filio quondam Teuperti, testis.
s-140 + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-141 In Dei omnipotenti nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementia imperatore augusto, anno imperii eius secundo, sexto decimo kalendas iunii, indictione quinta decima.
s-142 manifestu sum ego Chuneradu, avitator in loco Alfiano prope vico Fitri, filio bone memorie Chauserami, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum peresolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Angeli sitas loco Corsanicho, pertenens monasterii sancte Marie sitas foras civitatem ista Lucense prope fluvio Auserclo, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-143 simul et mihi dedisti id est duo petie de vinee et una petia de terra in ipso loco Corsanico pertenentes ipsius monasterium sanctae Marie, suprascripte duo petie de vinee et predicta petia de terra in integrum;
s-144 casa ipsa cum terris, vineis, cultis rebus vel incultis quantum ad ipsa casa est pertenentes, et Ermulo massario exinde ad manus suas abuit, in integrum, simul et mihi dedisti id est casa et res illa in loco Vetuliano, qui regitur per Silvulo massario, pertenentes suprascripti monasterii sancte Marie, iam dicta casa una cum omnia res ad eam pertenentes, et suprascripto Silvulo exinde ad manus suas abere videtur, in integrum, una cum casa et res illa in loco Rocta prope ecclesie Domini et Salvatoris, pertenentes ipsius monasterii sancte Marie, et modo recta esse videtur per Insuardulo massario;
s-145 casa ipsa una cum omnia res ad eam pertenentes, et suprascripto Insuardulo exinde ad manus suas abere videtur, in integrum mihi eas dedisti;
s-146 adque et mihi dedisti id est duo casis et rebus massariciis illis in loco ubi dicitur Novam, prope plebem sancti Saturnini, qui sunt pertenentes ipsius monasterii, qui una ex ipse recta esse videtur per Rachipaldo et Paldo massarii, suprascripte duo casis una cum omnia res ad eam pertenentes, et suprascripto Rachipaldo et Paldo exinde ad manus suas abuerunt, in integrum, una cum una petia de vinea illa in loco Mutiliano, quas Rachiprandulo, eas ad manus suas abet, qui pertenentes suprascripti monasterii sancte Marie, petia ipsa in integrum;
s-147 adque et mihi dedisti una petia de terra illa in loco Vuindali, quas Adalpertulo ad manus suas abet, pertenentes suprascripti monasterii sancte Marie, qui uno caput tenet in via publica, et alio caput cum ambes lateras est tenentes in terra Adalberti comes, petia ipsa in integrum.
s-148 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius secundo, quinto decimo kalendas iunii, indictione quinta decima.
s-149 manifestu sum ego Vuillerado, filio quondam Ansiprande, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi, id est una petia de terra et silva illa in loco ubi dicitur Lama prope ecclesia sancti Prosperii, qui pertinens ecclesie sancti Gregorii sitas loco Pisscia Maiore, qui pertinens ecclesie Domini et Salvatoris, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-150 et ipsa petia de terra et silva, Gumprando eas ad manus suas abuit, qui uno caput tenet in rivo ubi dicitur Vecclaio, alio caput tenet in terra Tatii, lato uno tenet in via pubblica, alio lato tenet in vinea Chuniperti;
s-151 suprascripta petia de terra et silva, qualiter per designatas locas, una cum omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti tali ordinem ut ego, vel meus heredes, infra isti tres anni expleti prossimi venturi infra ipsa petia de terra et silva casa levare et claudere seo coperire debeamus;
s-152 et homines in ipsa casa ad residendum et abitandum mittere debeamus nobis privatum fruendum.
s-153 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis ad parte ipsius ecclesie sancti Gregorii, per singulos annos in mense augusto vobis, vel ad ministeriales vestro quas in ipsa ecclesia pre tempore fuerit, censum vobis reddere debeamus, argentum denarios duodecim boni expendivilis;
s-154 et homines illos qui in suprascripta casa abitantes fuerit, eos a mandato vestro hic Luca venire faciamus legem et iustitiam faciendum tantum.
s-155 et si nos vobis taliter non adimpleverimus sicut supra legitur aut suprascripta casa et predictam terram et silva relassaverimus, vel si aput nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Vuillerado, una cum meis heredes, conponere tibi, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos quadraginta, quia taliter inter nos convenit et duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-156 actum Luca.
s-157 signum + manus Vuilleradi qui hunc libello fieri rogavit.
s-158 ego Lamperto notarius, rogatu a Vuillerado, me teste subscripsi.
s-159 ego Liupertus, rogatus a Villerado, me teste subscripsi.
s-160 ego Fraolmi, rogatus a Villerado, subscripsi.
s-161 + Ego Alboni, rogatus a Vuillerado, me teste subscripsi.
s-162 + Ego Lopo notarius post traditam complevi et dedi.
s-163 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius secundo, quarto decimo kalendas iulii, indictione quinta decima.
s-164 seo et mihi dedisti res illa in loco ubi dicitur Septimo, pertenentes ecclesie sancti Benedicti quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, adque res illa in loco Oliveto, prope Centulatichi, quas ego ipsi usque modo ad manus meas abere videor, pertenentes ipsius episcopatui vestro, tam terris, vineis, olivetis, silvis, virgariis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, quantum in ipsis locis Septimo et Oliveto ipsius episcopatui vestro est pertinentes, mihi eas dedisti in integrum;
s-165 simul et mihi dedisti id est casa et res illa in loco ubi dicitur Monte Alto pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas Ildiprando ad manus suas abere videtur, casa ipsa cum curte, orto, vineis, silvis, virgariis, pratis, pascuis, cultas res vel incultas [--] et rebus quantum suprascripto Ildiprando de parte ipsius episcopatui vestro ad manus suas habere videtur, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut da admodum in mea qui supra Vuiliberto, vel de meis heredes, sint potestatem suprascriptis casis et rebus quas mihi dedisti abendi, possidendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi, usufructuandi ita ut melioretur et non pegioretur.
s-166 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperatore augusto, anno imperii eius secundo, decimo kalendas iulias, indictione quinta decima.
s-167 manifestu sum ego Audiprando, filio quondam Adalperti, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est casa et res illa in loco et finibus Decimo, quas Cristiano et Aggulo ad manus suas abere videtur, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-168 et in ipsa casa homines ad abitandum mittere debeamus.
s-169 et pro iustitiam exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulos annos, dum vita suprascripte Amalperghe filie mee fuerint, per omnem mense december censum vobis reddere debeamus ad suprascripto domo vobis, vel ad ministeriales vestro quas ibi pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero duodecim;
s-170 et homines illos qui in ipsa casa abitantes fuerit, nos eum a mandato vestro venire faciamus hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-171 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascripta casa et res relaxaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit usque dum vita suprascripte Amalperghe filie mee fuerint, spondeo cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.
s-172 actum Luca.
s-173 signum + manus Audiprandi qui hunc libellum fieri rogavit.
s-174 + Ego Teopaldo, rogatus ab Audiprando, me testes subscripsi.
s-175 + Ego Benedicto, rogatus ab Audiprando, me teste subscripsi.
s-176 ego Liutifridi, rogatus ab Audiprando, me teste subscripsi.
s-177 + Ego Petrus, rogatus ab Audiprando, me teste subscripsi.
s-178 + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-179 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementia inperatore augusto, anno inperii eius secundo, pridie idus iulii, indictione quinta decima.
s-180 manifestu sum ego Andreas clericus et acolitus, filio quondam Aufusi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Quirici, sita loco ubi dicitur Monticello, pertenentes ecclesie episcopatui vestro sancti Martini, iam dicta ecclesia sancti Quirici, una cum subdita recta ipsa ecclesia cum fundamento et omnem etdeficio suo sive cum ipso Monticello;
s-181 et petie ille de terre prope ipso Monticello pertenentes ipsius ecclesie qualiter eas Lamperto presbitero ad manus suas abuit, mihi dedisti in integrum;
s-182 simul et constituo adque confirmavit seo dedisti in potestate mea omnem decimationem illa, quas singulis hominibus ad pars eiusdem ecclesie sancti Quirici et ad eius que rectoribus consuetudo sunt reddendi, ut singulis quibusque anni in mea et Adalmanni clerico filio meo, diebus vite nostre, sint potestatem ipsa decimationem recoligendi et abendi privatu nomine;
s-183 sic tamen ipsa ecclesia sancti Quirici, cum predicta subdita et Monticello, et predicte petie de terre quas mihi dedisti, in mea qui supra Andreas clerico et suprascripti Adalmanni clerico filio meo sint potestatem diebus vite nostre eas abendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi, meliorandi et usufructuandi privato nomine;
s-184 et in ipsa ecclesia sancti Quirici per nostra dispositionem officium Dei et luminaria fieri debeas.
s-185 seo et vobis reddere debeamus per singulos annos, in festivitate ipsius ecclesie sancti Quirici, offertas et cereas iusta quomodo exinde est consuetudo reddendi;
s-186 quidem et in vigilia et festivitate eiusdem ecclesie sancti Quirici, inter sacerdotes et cleros et missos vestro usque numero decem, qui ibi obvenerint pro ipsas ecclesia revuardandum et offersionem recipiendum, nos eos recipere et bene gubernare debeamus tantum.
s-187 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascripta ecclesia sancti Quirici cum subdita et rebus quas nobis dedisti, sive predicta decimatione que ad ipsa ecclesia est pertinentes et consuetudo ibi singulis hominibus reddere debebunt, quas mihi supra abere constituisti, relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Andreas clerico, una cum suprascripto Adalmanno clerico filio meo, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, penam, argentum soledos centum, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Hiudo notarium scribere rogavimus.
s-188 actum Luca.
s-189 signum + manus Andreas clerico qui hunc libellum fieri rogavit.
s-190 + Ego Leo notarius, rogatus ab Andreas clericus et acolitus, me teste subscripsi.
s-191 + Ego Eriteo schabinus subscripsi.
s-192 + Ego Georgius notarius, rogatus ab Andreas clerico et acolitus, me teste subscripsi.
s-193 + Ego Liutifridi, rogatus ab Andreas clerico et acolitus, me teste subscripsi.
s-194 ego Rosselmus notarius, rogatus ab Andreas clerico et aculatus, me teste subscripsi.
s-195 + Ego Andreas notarius, rogatus ab Andreas clerico et acolitus, me teste subscripsi.
s-196 + Ego Hiudo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-197 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius secundo, tertium nonas augustas, indictione quinta decima.
s-198 manifestu sum ego Cosprando presbitero que Toto vocatur, filio bone memorie Teudiprandi, quia Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per consensum sacerdotum suorum, ordinavit et confirmavit me in ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Georgii, sitas loco Monte Alto quas ego, eas ad manus mea abere videor, pertenentes ecclesie sancti Fridiani sitas loco Valleiano, quod est desup potestatem ipsius episcopatui sancti Martini, iam dicta ecclesia sancti Georgii, una cum omnia res ad eam pertenente, in integrum me inibi ordinavit et confirmavit, sicut in ipsa ordinationes legitur.
s-199 et pro ipsa ecclesia sancti Georgii per hanc cartulam repromitto tibi qui supra Gherardus episcopus per singulos annos in mense decembrio, dum vita mea fuerit, tibi vel ad subcessoribus tuis ad parte suprascripte ecclesie sancti Fridiani dare et peresolvere promitto vobis, vel ad ministeriales vestro qui in ipsa ecclesia pre tempore fuerit, libras de oleum novem.
s-200 unde repromitto ego qui supra Cosprando presbitero, dum vita mea fuerit, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, ut si ego suprascripte novem libras de oleum per singulos annos non dedero et non peresolsero sicut supra promisi, tunc spondeo ego qui supra Cosprando presbitero componere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, de quale mense decembrio suprascripto oleum menime dedero in duplum.

Text viewDownload CoNNL-U