s-601
| supponere autem oportet omnem dei cognitionem esse certissimam et infallibilem, ut supra ostensum est. |
s-602
| impossibile est etiam quod deus aliquid de nouo cognoscere incipiat, propter eius immutabilitatem, ut dictum est. |
s-603
| ex his igitur uidetur sequi quod singularia contingentia non cognoscat. |
s-604
| quarta est ex hoc quod quorundam singularium causa est uoluntas. |
s-605
| effectus autem, antequam sit, non potest nisi in sua causa cognosci: |
s-606
| sic enim solum esse potest antequam in se esse incipiat. |
s-607
| motus autem uoluntatis a nullo possunt per certitudinem cognosci nisi a uolente, in cuius potestate sunt. |
s-608
| impossibile igitur uidetur quod deus de huiusmodi singularibus quae causam ex uoluntate sumunt, notitiam aeternam habeat. |
s-609
| quinta est ex singularium infinitate. |
s-610
| infinitum enim, inquantum huiusmodi, est ignotum: |
s-611
| nam omne quod cognoscitur sub cognoscentis comprehensione quodammodo mensuratur; cum mensuratio nihil aliud sit quam quaedam certificatio rei mensuratae. |
s-612
| unde omnis ars infinita repudiat. |
s-613
| singularia autem sunt infinita, ad minus in potentia. |
s-614
| impossibile igitur uidetur quod deus singularia cognoscat. |
s-615
| sexta est ex ipsa uilitate singularium. |
s-616
| cum enim nobilitas scientiae ex nobilitate scibilis quodammodo pensetur, uilitas etiam scibilis in uilitatem scientiae redundare uidetur. |
s-617
| diuinus autem intellectus nobilissimus est. |
s-618
| non igitur eius nobilitas patitur quod deus quaedam uilissima inter singularia cognoscat. |
s-619
| septima est ex malitia quae in quibusdam singularibus inuenitur. |
s-620
| cum enim cognitum sit aliquo modo in cognoscente; malum autem in deo esse non possit, ut supra ostensum est: uidetur sequi quod deus malum et priuationem omnino non cognoscat, sed solum intellectus qui est in potentia; |
s-621
| priuatio enim non nisi in potentia esse potest. |
s-622
| et ex hoc sequitur quod non habeat deus de singularium notitiam, in quibus malum et priuatio inuenitur. |
s-623
| ordo dicendorum circa diuinam cognitionem. |
s-624
| ad huius autem erroris exclusionem; ut etiam diuinae scientiae perfectio ostendatur; oportet diligenter ueritatem inquirere circa singula praedictorum, ut ea quae sunt ueritati contraria repellantur. |
s-625
| primo, ergo, ostendemus quod diuinus intellectus singularia cognoscit. |
s-626
| secundo, quod cognoscit ea quae non sunt in actu. |
s-627
| tertio, quod cognoscit contingentia futura infallibili cognitione. |
s-628
| quarto, quod cognoscit motus uoluntatis. |
s-629
| quinto, quod cognoscit infinita. |
s-630
| sexto, quod cognoscit quaelibet uilia et minima in entibus. |
s-631
| septimo, quod cognoscit mala et priuationes quaslibet uel defectus. |
s-632
| quod deus singularia cognoscat. |
s-633
| primo igitur ostendemus quod singularium cognitio deo non potest deesse. |
s-634
| ostensum enim est supra quod deus cognoscit alia inquantum est causa eis. |
s-635
| effectus autem dei sunt res singulares. |
s-636
| hoc enim modo deus causat res, inquantum facit eas esse in actu: |
s-637
| uniuersalia autem non sunt res subsistentes, sed habent esse solum in singularibus, ut probatur in uii metaphysicae. |
s-638
| deus igitur cognoscit res alias a se non solum in uniuersali, sed etiam in singulari. |
s-639
| item. |
s-640
| cognitis principiis ex quibus constituitur essentia rei, necesse est rem illam cognosci: sicut, cognita anima rationali et corpore tali, cognoscitur homo. |
s-641
| singularis autem essentia constituitur ex materia designata et forma indiuiduata: sicut socratis essentia ex hoc corpore et hac anima, ut essentia hominis uniuersalis ex anima et corpore, ut patet in uii metaphysicae. |
s-642
| unde, sicut haec cadunt in definitione hominis uniuersalis, ita illa caderent in definitione socratis si posset definiri. |
s-643
| cuicumque igitur adest cognitio materiae, et eorum per quae materia designatur, et formae in materia indiuiduatae, ei non potest deesse cognitio singularis. |
s-644
| sed dei cognitio usque ad materiam et accidentia indiuiduantia et formas pertingit. |
s-645
| cum enim suum intelligere sit sua essentia, oportet quod intelligat omnia quae sunt quocumque modo in eius essentia; |
s-646
| in qua quidem uirtute sunt, sicut in prima origine, omnia quae esse quocumque modo habent, cum sit primum et uniuersale essendi principium; |
s-647
| a quibus materia et accidens non sunt aliena, cum materia sit ens in potentia et accidens sit ens in alio. |
s-648
| deo igitur cognitio singularium non deest. |
s-649
| amplius. |
s-650
| natura generis perfecte non potest cognosci nisi eius differentiae primae et passiones propriae cognoscantur: |
s-651
| non enim perfecte sciretur natura numeri si par et impar ignorarentur. |
s-652
| sed uniuersale et singulare sunt differentiae, uel per se passiones entis. |
s-653
| si igitur deus, cognoscendo essentiam suam, perfecte cognoscit naturam communem entis, oportet quod perfecte cognoscat uniuersale et singulare. |
s-654
| sicut autem non perfecte cognosceret uniuersale si cognosceret intentionem uniuersalitatis et non cognosceret rem uniuersalem, ut hominem aut animal; ita non perfecte cognosceret singulare si cognosceret rationem singularitatis et non cognosceret hoc uel illud singulare. |
s-655
| oportet igitur quod deus res singulares cognoscat. |
s-656
| adhuc. |
s-657
| sicut deus est ipsum suum esse, ita est suum cognoscere, ut ostensum est. |
s-658
| sed ex hoc quod est suum esse oportet quod in ipso inueniantur omnes perfectiones essendi sicut in prima essendi origine, ut supra habitum est. |
s-659
| ergo oportet quod in eius cognitione inueniatur omnis cognitionis perfectio sicut in primo cognitionis fonte. |
s-660
| hoc autem non esset si ei singularium notitia deesset: cum in hoc aliquorum cognoscentium perfectio consistat. |
s-661
| impossibile est igitur eum singularium notitiam non habere. |
s-662
| praeterea. |
s-663
| in omnibus uirtutibus ordinatis hoc communiter inuenitur quod uirtus superior ad plura se extendit et tamen est unica, uirtus uero inferior se extendit ad pauciora, et multiplicatur tamen respectu illorum: sicut patet in imaginatione et sensu; |
s-664
| nam una uis imaginationis se extendit ad omnia quae quinque uires sensuum cognoscunt et ad plura. |
s-665
| sed uis cognoscitiua in deo est superior quam in homine. |
s-666
| quicquid ergo homo diuersis uiribus cognoscit, intellectu scilicet, imaginatione et sensu, hoc deus uno suo simplici intellectu considerat. |
s-667
| est igitur singularium cognoscitiuus, quae nos sensu et imaginatione apprehendimus. |
s-668
| amplius. |
s-669
| diuinus intellectus ex rebus cognitionem non sumit, sicut noster, sed magis per suam cognitionem est causa rerum, ut infra ostendetur: |
s-670
| et sic eius cognitio quam de rebus aliis habet, est ad modum practicae cognitionis. |
s-671
| practica autem cognitio non est perfecta nisi ad singularia perueniatur: |
s-672
| nam practicae cognitionis finis est operatio, quae in singularibus est. |
s-673
| diuina igitur cognitio quam de aliis rebus habet, se usque ad singularia extendit. |
s-674
| adhuc. |
s-675
| primum mobile mouetur a motore mouente per intellectum et appetitum, ut supra ostensum est. |
s-676
| non autem posset motor aliquis per intellectum causare motum nisi cognosceret mobile inquantum natum est moueri secundum locum. |
s-677
| hoc autem est inquantum est hic et nunc: et per consequens inquantum est singulare. |
s-678
| intellectus igitur qui est motor primi mobilis, cognoscit primum mobile inquantum est singulare. |
s-679
| qui quidem motor uel ponitur deus, et sic habetur propositum: uel aliquid quod est infra deum. |
s-680
| cuius intellectus si potest cognoscere singulare sua uirtute, quod noster intellectus non potest, multo magis hoc poterit intellectus dei. |
s-681
| item. |
s-682
| agens honorabilius est patiente et acto, sicut actus potentia. |
s-683
| forma igitur quae est inferioris gradus non potest agendo perducere suam similitudinem in gradum altiorem; |
s-684
| sed forma superior poterit perducere agendo suam similitudinem in gradum inferiorem; sicut ex uirtutibus incorruptibilibus stellarum producuntur formae corruptibiles in istis inferioribus, uirtus autem corruptibilis non potest producere formam incorruptibilem. |
s-685
| cognitio autem omnis fit per assimilationem cognoscentis et cogniti: |
s-686
| in hoc tamen differt, quod assimilatio in cognitione humana fit per actionem rerum sensibilium in uires cognoscitiuas humanas, in cognitione autem dei est e conuerso per actionem formae intellectus diuini in res cognitas. |
s-687
| forma igitur rei sensibilis, cum sit per suam materialitatem indiuiduata, suae singularitatis similitudinem perducere non potest in hoc quod sit omnino immaterialis, sed solum usque ad uires quae organis materialibus utuntur; |
s-688
| ad intellectum autem perducitur per uirtutem intellectus agentis, inquantum omnino a conditionibus materiae exuitur; |
s-689
| et sic similitudo singularitatis formae sensibilis non potest peruenire usque ad intellectum humanum. |
s-690
| similitudo autem formae intellectus diuini, cum pertingat usque ad rerum minima, ad quae pertingit sua causalitas, peruenit usque ad singularitatem formae sensibilis et materialis. |
s-691
| intellectus igitur diuinus potest cognoscere singularia, non autem humanus. |
s-692
| praeterea. |
s-693
| sequeretur inconueniens quod philosophus contra empedoclem inducit, scilicet deum esse insipientissimum, si singularia non cognoscit, quae etiam homines cognoscunt. |
s-694
| haec autem probata ueritas etiam scripturae sacrae auctoritate firmatur. |
s-695
| dicitur enim hebr. 4-13: |
s-696
| non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius. |
s-697
| error etiam contrarius excluditur eccli. 16-16: |
s-698
| non dicas: |
s-699
| a deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? |
s-700
| patet etiam ex dictis qualiter obiectio in contrarium facta non recte concludit. |