s-401
| diuina igitur scientia non est ratiocinatiua. |
s-402
| adhuc. |
s-403
| absque rationis discursu comprehenduntur ea quorum species sunt in cognoscente: |
s-404
| non enim uisus discurrit ad lapidem cognoscendum cuius similitudo in uisu est. |
s-405
| diuina autem essentia est omnium similitudo, ut supra probatum est. |
s-406
| non igitur procedit ad aliquid cognoscendum per rationis discursum. |
s-407
| patet etiam solutio eorum quae discursum in diuinam scientiam inducere uidentur. |
s-408
| tum ex hoc quod per essentiam suam alia nouit. |
s-409
| quod quidem ostensum est non fieri discursiue: cum eius essentia se habeat ad alia non sicut principium ad conclusiones, sed sicut species ad res cognitas. |
s-410
| tum ex hoc quod inconueniens forte aliquibus uideretur si deus syllogizare non posset. |
s-411
| habet enim syllogizandi scientiam tanquam iudicans, et non sicut syllogizando discurrens. |
s-412
| huic autem ueritati, rationibus probatae, etiam sacra scriptura testimonium perhibet. |
s-413
| dicitur enim hebr. 4-13: |
s-414
| omnia nuda et aperta sunt oculis eius. |
s-415
| quae enim ratiocinando scimus non sunt secundum se nobis nuda et aperta, sed ratione aperiuntur et nudantur. |
s-416
| quod deus non intelligit componendo et diuidendo. |
s-417
| per eadem etiam ostendi potest quod intellectus diuinus non intelligit per modum intellectus componentis et diuidentis. |
s-418
| cognoscit enim omnia cognoscendo essentiam suam. |
s-419
| essentiam autem suam non cognoscit componendo et diuidendo: |
s-420
| cognoscit enim seipsum sicut est: |
s-421
| in ipso autem nulla est compositio. |
s-422
| non igitur intelligit per modum intellectus componentis et diuidentis. |
s-423
| adhuc. |
s-424
| ea quae intellectu componuntur et diuiduntur nata sunt seorsum ab eo considerari: |
s-425
| compositione enim et diuisione opus non esset si in hoc ipso quod de aliquo apprehenderetur quid est, haberetur quid ei inesset uel non inesset. |
s-426
| si igitur deus intelligeret per modum intellectus componentis et diuidentis, sequeretur quod non uno intuitu omnia consideraret, sed seorsum unumquodque. |
s-427
| cuius contrarium supra est ostensum. |
s-428
| amplius. |
s-429
| in deo non potest esse prius et posterius. |
s-430
| compositio autem et diuisio posterior est consideratione eius quod quid est, quae est eius principium. |
s-431
| in operatione igitur diuini intellectus compositio et diuisio esse non potest. |
s-432
| item. |
s-433
| proprium obiectum intellectus est quod quid est: |
s-434
| unde circa hoc non decipitur intellectus nisi per accidens, circa compositionem autem et diuisionem decipitur; sicut et sensus qui est propriorum semper est uerus, in aliis autem fallitur. |
s-435
| in intellectu autem diuino non est aliquid per accidens, sed solum quod per se est. |
s-436
| in diuino igitur intellectu non est compositio et diuisio sed solum simplex rei acceptio. |
s-437
| amplius. |
s-438
| propositionis per intellectum componentem et diuidentem formatae compositio in ipso intellectu existit, non in re quae est extra animam. |
s-439
| si igitur intellectus diuinus de rebus iudicet per modum intellectus componentis et diuidentis, erit intellectus ipse compositus. |
s-440
| quod est impossibile, ut ex supra dictis patet. |
s-441
| item. |
s-442
| intellectus componens et diuidens diuersis compositionibus diuersa diiudicat: |
s-443
| compositio enim intellectus compositionis terminos non excedit; |
s-444
| unde compositione qua intellectus diiudicat hominem esse animal, non diiudicat triangulum esse figuram. |
s-445
| compositio autem uel diuisio operatio quaedam intellectus est. |
s-446
| si igitur deus res considerat componendo et diuidendo, sequetur quod suum intelligere non sit unum tantum sed multiplex. |
s-447
| et sic etiam sua essentia non erit una tantum: |
s-448
| cum sua operatio intellectualis sit sua essentia, ut supra ostensum est. |
s-449
| non autem propter hoc oportet nos dicere quod enuntiabilia ignorat. |
s-450
| nam essentia sua, cum sit una et simplex, exemplar est omnium multiplicium et compositorum. |
s-451
| et sic per ipsam deus omnem multitudinem et compositionem tam naturae quam rationis cognoscit. |
s-452
| his autem sacrae scripturae auctoritas consonat. |
s-453
| dicitur enim isaiae 55-8 non enim cogitationes meae cogitationes uestrae. |
s-454
| et tamen in psalmo dicitur: |
s-455
| dominus scit cogitationes hominum, quas constat per compositionem et diuisionem intellectus procedere. |
s-456
| dionysius etiam dicit, uii cap. de diu. nom.: |
s-457
| igitur diuina sapientia, seipsam cognoscens, cognoscit omnia, et materialia immaterialiter et indiuisibiliter diuisibilia et multa unitiue. |
s-458
| quod a deo non excluditur ueritas enuntiabilium. |
s-459
| ex hoc autem apparet quod, licet diuini intellectus cognitio non se habeat ad modum intellectus componentis et diuidentis, non tamen excluditur ab eo ueritas, quae, secundum philosophum, solum circa compositionem et diuisionem intellectus est. |
s-460
| cum enim ueritas intellectus sit adaequatio intellectus et rei, secundum quod intellectus dicit esse quod est uel non esse quod non est, ad illud in intellectu ueritas pertinet quod intellectus dicit, non ad operationem qua illud dicit. |
s-461
| non enim ad ueritatem intellectus exigitur ut ipsum intelligere rei aequetur, cum res interdum sit materialis, intelligere uero immateriale: sed illud quod intellectus intelligendo dicit et cognoscit, oportet esse rei aequatum, ut scilicet ita sit in re sicut intellectus dicit. |
s-462
| deus autem sua simplici intelligentia, in qua non est compositio et diuisio, cognoscit non solum rerum quidditates, sed etiam enuntiationes, ut ostensum est. |
s-463
| et sic illud quod intellectus diuinus intelligendo dicit est compositio et diuisio. |
s-464
| non ergo excluditur ueritas ab intellectu diuino ratione suae simplicitatis. |
s-465
| amplius. |
s-466
| cum aliquod incomplexum uel dicitur uel intelligitur, ipsum quidem incomplexum, quantum est de se, non est rei aequatum nec rei inaequale: cum aequalitas et inaequalitas secundum comparationem dicantur; |
s-467
| incomplexum autem, quantum est de se, non continet aliquam comparationem uel applicationem ad rem. |
s-468
| unde de se nec uerum nec falsum dici potest: sed tantum complexum, in quo designatur comparatio incomplexi ad rem per notam compositionis aut diuisionis. |
s-469
| intellectus tamen incomplexus, intelligendo quod quid est, apprehendit quidditatem rei in quadam comparatione ad rem: quia apprehendit eam ut huius rei quidditatem. |
s-470
| unde, licet ipsum incomplexum, uel etiam definitio, non sit secundum se uerum uel falsum, tamen intellectus apprehendens quod quid est dicitur quidem per se semper esse uerus, ut patet in iii de anima; etsi per accidens possit esse falsus, inquantum uel definitio includit aliquam complexionem, uel partium definitionis ad inuicem, uel totius definitionis ad definitum. |
s-471
| unde definitio dicetur, secundum quod intelligitur ut huius uel illius rei definitio, secundum quod ab intellectu accipitur, uel simpliciter falsa, si partes definitionis non cohaereant inuicem, ut si dicatur animal insensibile; uel falsa secundum hanc rem, prout definitio circuli accipitur ut trianguli. |
s-472
| dato igitur, per impossibile, quod intellectus diuinus solum incomplexa cognosceret, adhuc esset uerus, cognoscendo suam quidditatem ut suam. |
s-473
| adhuc. |
s-474
| diuina simplicitas perfectionem non excludit: quia in suo esse simplici habet quicquid perfectionis in aliis rebus per quandam aggregationem perfectionum seu formarum inuenitur, ut supra ostensum est. |
s-475
| intellectus autem noster, apprehendendo incomplexa, nondum pertingit ad ultimam suam perfectionem, quia adhuc est in potentia respectu compositionis uel diuisionis: sicut et in naturalibus simplicia sunt in potentia respectu commixtorum, et partes respectu totius. |
s-476
| deus igitur secundum suam simplicem intelligentiam illam perfectionem cognitionis habet quam intellectus noster habet per utramque cognitionem, et complexorum et incomplexorum. |
s-477
| sed ueritas consequitur intellectum nostrum in sui perfecta cognitione, quando iam usque ad compositionem peruenit. |
s-478
| ergo et in ipsa simplici dei intelligentia est ueritas. |
s-479
| item. |
s-480
| cum deus omnis boni bonum sit, utpote omnes bonitates in se habens, ut supra ostensum est, bonitas intellectus ei deesse non potest. |
s-481
| sed uerum est bonum intellectus: ut patet per philosophum, in ui ethicorum. |
s-482
| ergo ueritas in deo est. |
s-483
| et hoc est quod dicitur in psalmo: |
s-484
| est autem deus uerax. |
s-485
| quod deus est ueritas. |
s-486
| ex praemissis autem apparet quod ipse deus est ueritas. |
s-487
| ueritas enim quaedam perfectio est intelligentiae, siue intellectualis operationis, ut dictum est. |
s-488
| intelligere autem dei est sua substantia. |
s-489
| ipsum etiam intelligere, cum sit diuinum esse, ut ostensum est, non superuenienti aliqua perfectione perfectum est, sed est per seipsum perfectum: sicut et de diuino esse supra ostensum est. |
s-490
| relinquitur igitur quod diuina substantia sit ipsa ueritas. |
s-491
| item. |
s-492
| ueritas est quaedam bonitas intellectus, secundum philosophum. |
s-493
| deus autem est sua bonitas, ut supra ostensum est. |
s-494
| ergo est etiam sua ueritas. |
s-495
| praeterea. |
s-496
| de deo nihil participatiue dici potest: cum sit suum esse, quod nihil participat. |
s-497
| sed ueritas est in deo, ut supra ostensum est. |
s-498
| si igitur non dicatur participatiue, oportet quod dicatur essentialiter. |
s-499
| deus ergo est sua ueritas. |
s-500
| amplius. |