Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest
AnnotationPassarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano

Select a sentence

Showing 302 - 401 of 2101 • previousnext

s-302 amplius.
s-303 intellectus successiue multa considerantis impossibile est esse unam tantum operationem: cum enim operationes secundum obiecta differant, oportebit diuersam esse operationem intellectus qua considerabitur primum, et qua considerabitur secundum.
s-304 intellectus autem diuini est una operatio, quae est sua essentia, ut probatum est supra.
s-305 non igitur successiue, sed simul omnia sua cognita considerat.
s-306 adhuc.
s-307 successio sine tempore intelligi non potest, nec tempus sine motu: cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius.
s-308 in deo autem impossibile est esse motum aliquem, ut ex supra dictis haberi potest.
s-309 nulla igitur est in consideratione diuina successio.
s-310 et sic omnia quae cognoscit simul considerat.
s-311 item.
s-312 intelligere dei est ipsum suum esse, ut ex supra dictis patet.
s-313 in esse autem diuino non est prius et posterius, sed est totum simul, ut supra ostensum est.
s-314 igitur nec consideratio dei habet prius et posterius, sed omnia simul intelligit.
s-315 praeterea.
s-316 omnis intellectus intelligens unum post aliud est quandoque potentia intelligens et quandoque actu: dum enim intelligit primum in actu, intelligit secundum in potentia.
s-317 intellectus autem diuinus nunquam est in potentia sed semper actu intelligens.
s-318 non igitur intelligit res successiue, sed omnia simul intelligit.
s-319 huic autem ueritati testimonium sacra scriptura affert:
s-320 dicitur enim iac. 1-17, quod apud deum non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio.
s-321 quod cognitio dei non est habitualis.
s-322 ex hoc autem apparet quod in deo non est habitualis cognitio.
s-323 in quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur habitu.
s-324 deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est.
s-325 non est igitur in eo habitualis cognitio.
s-326 praeterea.
s-327 habens habitum et non considerans est quodammodo in potentia, aliter tamen quam ante intelligere.
s-328 ostensum est autem quod intellectus diuinus nullo modo est in potentia.
s-329 nullo igitur modo est in ipso habitualis cognitio.
s-330 adhuc.
s-331 omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa consideratio:
s-332 intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua operatio; non autem eius essentia deesse ei potest.
s-333 in deo autem sua essentia est sua operatio, ut supra ostensum est.
s-334 non est igitur in eius intellectu habitualis cognitio.
s-335 item.
s-336 intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua ultima perfectione:
s-337 unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur secundum habitum, sed secundum actum.
s-338 si igitur deus est habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam consideratus non erit uniuersaliter perfectus.
s-339 cuius contrarium ostensum est supra.
s-340 amplius.
s-341 ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae superadditas.
s-342 omnis autem intellectus in habitu per aliquas species intelligit:
s-343 nam habitus uel est habilitatio quaedam intellectus ad recipiendum species intelligibiles quibus actu fiat intelligens; uel est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu non secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum.
s-344 non est igitur in ipso habitualis scientia.
s-345 praeterea.
s-346 habitus quaedam qualitas est.
s-347 deo autem non potest nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est.
s-348 non igitur deo competit habitualis cognitio.
s-349 quia uero dispositio qua quis est habitu tantum considerans aut uolens uel agens assimilatur dispositioni dormientis, hinc est quod dauid, ut habitualem dispositionem a deo remoueret, dicit:
s-350 ecce, non dormitauit neque dormiet qui custodit israel.
s-351 hinc etiam est quod eccli. 23-28 dicitur:
s-352 oculi domini multo sunt lucidiores super solem:
s-353 nam sol semper est in actu lucendi.
s-354 quod cognitio dei non est discursiua.
s-355 ex hoc autem ulterius habetur quod diuina consideratio non est ratiocinatiua uel discursiua.
s-356 tunc enim ratiocinatiua est nostra consideratio quando ab uno considerato in aliud transimus, sicut syllogizando a principiis in conclusiones.
s-357 non enim ex hoc aliquis ratiocinatur uel discurrit quod inspicit qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque considerans:
s-358 hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia diiudicat.
s-359 ostensum est autem quod deus non considerat unum post aliud quasi successiue, sed simul omnia.
s-360 non ergo eius cognitio est ratiocinatiua uel discursiua: quamuis omnem discursum et ratiocinationem cognoscat.
s-361 item.
s-362 omnis ratiocinans alia consideratione intuetur principia et conclusionem:
s-363 non enim oporteret, consideratis principiis, ad conclusionem procedere, si ex hoc ipso quod principia considerantur conclusiones etiam considerarentur.
s-364 deus autem cognoscit omnia operatione una, quae est sua essentia, ut supra probatum est.
s-365 non est igitur sua cognitio ratiocinatiua.
s-366 praeterea.
s-367 omnis ratiocinatiua cognitio habet aliquid de potentia et aliquid de actu:
s-368 nam conclusiones in principiis sunt in potentia.
s-369 in diuino autem intellectu potentia locum non habet, ut supra ostensum est.
s-370 non est igitur eius intellectus discursiuus.
s-371 amplius.
s-372 in omni scientia discursiua oportet aliquid esse causatum:
s-373 nam principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis;
s-374 unde et demonstratio dicitur syllogismus faciens scire.
s-375 in diuina autem scientia nihil potest esse causatum: cum sit ipse deus, ut ex superioribus patet.
s-376 dei igitur scientia non potest esse discursiua.
s-377 adhuc.
s-378 ea quae naturaliter cognoscuntur, absque ratiocinatione nobis sunt nota: sicut patet de primis principiis.
s-379 sed in deo non potest esse cognitio nisi naturalis, immo nisi essentialis:
s-380 sua enim scientia est sua essentia, ut supra probatum est.
s-381 dei igitur cognitio non est ratiocinatiua.
s-382 praeterea.
s-383 omnem motum necesse est reduci in primum mouens quod est mouens tantum et non motum.
s-384 illud igitur a quo est prima origo motus, oportet omnino esse mouens non motum.
s-385 hoc autem est intellectus diuinus, ut supra ostensum est.
s-386 oportet igitur intellectum diuinum omnino esse mouentem non motum.
s-387 ratiocinatio autem est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud.
s-388 non est igitur diuinus intellectus ratiocinatiuus.
s-389 item.
s-390 quod est supremum in nobis est inferius eo quod in deo est:
s-391 nam inferius non attingit superius nisi in sui summo.
s-392 supremum autem in nostra cognitione est, non ratio, sed intellectus, qui est rationis origo.
s-393 dei igitur cognitio non est ratiocinatiua, sed intellectualis tantum.
s-394 amplius.
s-395 a deo omnis defectus remouendus est: eo quod ipse est simpliciter perfectus, ut supra ostensum est.
s-396 sed ex imperfectione intellectualis naturae prouenit ratiocinatiua cognitio.
s-397 nam quod per aliud cognoscitur minus est notum eo quod per se cognoscitur; nec ad id quod per aliud est notum natura cognoscentis sufficit sine eo per quod fit notum.
s-398 in cognitione autem ratiocinatiua fit aliquid notum per aliud:
s-399 quod autem intellectualiter cognoscitur per se est notum, et ad ipsum cognoscendum natura cognoscentis sufficit absque exteriori medio.
s-400 unde manifestum est quod defectiuus quidam intellectus est ratio.
s-401 diuina igitur scientia non est ratiocinatiua.

Text viewDownload CoNNL-U