s-301
| deus igitur, uidendo essentiam suam, simul omnia intuetur. |
s-302
| amplius. |
s-303
| intellectus successiue multa considerantis impossibile est esse unam tantum operationem: cum enim operationes secundum obiecta differant, oportebit diuersam esse operationem intellectus qua considerabitur primum, et qua considerabitur secundum. |
s-304
| intellectus autem diuini est una operatio, quae est sua essentia, ut probatum est supra. |
s-305
| non igitur successiue, sed simul omnia sua cognita considerat. |
s-306
| adhuc. |
s-307
| successio sine tempore intelligi non potest, nec tempus sine motu: cum tempus sit numerus motus secundum prius et posterius. |
s-308
| in deo autem impossibile est esse motum aliquem, ut ex supra dictis haberi potest. |
s-309
| nulla igitur est in consideratione diuina successio. |
s-310
| et sic omnia quae cognoscit simul considerat. |
s-311
| item. |
s-312
| intelligere dei est ipsum suum esse, ut ex supra dictis patet. |
s-313
| in esse autem diuino non est prius et posterius, sed est totum simul, ut supra ostensum est. |
s-314
| igitur nec consideratio dei habet prius et posterius, sed omnia simul intelligit. |
s-315
| praeterea. |
s-316
| omnis intellectus intelligens unum post aliud est quandoque potentia intelligens et quandoque actu: dum enim intelligit primum in actu, intelligit secundum in potentia. |
s-317
| intellectus autem diuinus nunquam est in potentia sed semper actu intelligens. |
s-318
| non igitur intelligit res successiue, sed omnia simul intelligit. |
s-319
| huic autem ueritati testimonium sacra scriptura affert: |
s-320
| dicitur enim iac. 1-17, quod apud deum non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio. |
s-321
| quod cognitio dei non est habitualis. |
s-322
| ex hoc autem apparet quod in deo non est habitualis cognitio. |
s-323
| in quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur habitu. |
s-324
| deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est. |
s-325
| non est igitur in eo habitualis cognitio. |
s-326
| praeterea. |
s-327
| habens habitum et non considerans est quodammodo in potentia, aliter tamen quam ante intelligere. |
s-328
| ostensum est autem quod intellectus diuinus nullo modo est in potentia. |
s-329
| nullo igitur modo est in ipso habitualis cognitio. |
s-330
| adhuc. |
s-331
| omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa consideratio: |
s-332
| intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua operatio; non autem eius essentia deesse ei potest. |
s-333
| in deo autem sua essentia est sua operatio, ut supra ostensum est. |
s-334
| non est igitur in eius intellectu habitualis cognitio. |
s-335
| item. |
s-336
| intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua ultima perfectione: |
s-337
| unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur secundum habitum, sed secundum actum. |
s-338
| si igitur deus est habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam consideratus non erit uniuersaliter perfectus. |
s-339
| cuius contrarium ostensum est supra. |
s-340
| amplius. |
s-341
| ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae superadditas. |
s-342
| omnis autem intellectus in habitu per aliquas species intelligit: |
s-343
| nam habitus uel est habilitatio quaedam intellectus ad recipiendum species intelligibiles quibus actu fiat intelligens; uel est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu non secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum. |
s-344
| non est igitur in ipso habitualis scientia. |
s-345
| praeterea. |
s-346
| habitus quaedam qualitas est. |
s-347
| deo autem non potest nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est. |
s-348
| non igitur deo competit habitualis cognitio. |
s-349
| quia uero dispositio qua quis est habitu tantum considerans aut uolens uel agens assimilatur dispositioni dormientis, hinc est quod dauid, ut habitualem dispositionem a deo remoueret, dicit: |
s-350
| ecce, non dormitauit neque dormiet qui custodit israel. |
s-351
| hinc etiam est quod eccli. 23-28 dicitur: |
s-352
| oculi domini multo sunt lucidiores super solem: |
s-353
| nam sol semper est in actu lucendi. |
s-354
| quod cognitio dei non est discursiua. |
s-355
| ex hoc autem ulterius habetur quod diuina consideratio non est ratiocinatiua uel discursiua. |
s-356
| tunc enim ratiocinatiua est nostra consideratio quando ab uno considerato in aliud transimus, sicut syllogizando a principiis in conclusiones. |
s-357
| non enim ex hoc aliquis ratiocinatur uel discurrit quod inspicit qualiter conclusio ex praemissis sequatur, simul utrumque considerans: |
s-358
| hoc enim contingit non argumentando, sed argumenta iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia diiudicat. |
s-359
| ostensum est autem quod deus non considerat unum post aliud quasi successiue, sed simul omnia. |
s-360
| non ergo eius cognitio est ratiocinatiua uel discursiua: quamuis omnem discursum et ratiocinationem cognoscat. |
s-361
| item. |
s-362
| omnis ratiocinans alia consideratione intuetur principia et conclusionem: |
s-363
| non enim oporteret, consideratis principiis, ad conclusionem procedere, si ex hoc ipso quod principia considerantur conclusiones etiam considerarentur. |
s-364
| deus autem cognoscit omnia operatione una, quae est sua essentia, ut supra probatum est. |
s-365
| non est igitur sua cognitio ratiocinatiua. |
s-366
| praeterea. |
s-367
| omnis ratiocinatiua cognitio habet aliquid de potentia et aliquid de actu: |
s-368
| nam conclusiones in principiis sunt in potentia. |
s-369
| in diuino autem intellectu potentia locum non habet, ut supra ostensum est. |
s-370
| non est igitur eius intellectus discursiuus. |
s-371
| amplius. |
s-372
| in omni scientia discursiua oportet aliquid esse causatum: |
s-373
| nam principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis; |
s-374
| unde et demonstratio dicitur syllogismus faciens scire. |
s-375
| in diuina autem scientia nihil potest esse causatum: cum sit ipse deus, ut ex superioribus patet. |
s-376
| dei igitur scientia non potest esse discursiua. |
s-377
| adhuc. |
s-378
| ea quae naturaliter cognoscuntur, absque ratiocinatione nobis sunt nota: sicut patet de primis principiis. |
s-379
| sed in deo non potest esse cognitio nisi naturalis, immo nisi essentialis: |
s-380
| sua enim scientia est sua essentia, ut supra probatum est. |
s-381
| dei igitur cognitio non est ratiocinatiua. |
s-382
| praeterea. |
s-383
| omnem motum necesse est reduci in primum mouens quod est mouens tantum et non motum. |
s-384
| illud igitur a quo est prima origo motus, oportet omnino esse mouens non motum. |
s-385
| hoc autem est intellectus diuinus, ut supra ostensum est. |
s-386
| oportet igitur intellectum diuinum omnino esse mouentem non motum. |
s-387
| ratiocinatio autem est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud. |
s-388
| non est igitur diuinus intellectus ratiocinatiuus. |
s-389
| item. |
s-390
| quod est supremum in nobis est inferius eo quod in deo est: |
s-391
| nam inferius non attingit superius nisi in sui summo. |
s-392
| supremum autem in nostra cognitione est, non ratio, sed intellectus, qui est rationis origo. |
s-393
| dei igitur cognitio non est ratiocinatiua, sed intellectualis tantum. |
s-394
| amplius. |
s-395
| a deo omnis defectus remouendus est: eo quod ipse est simpliciter perfectus, ut supra ostensum est. |
s-396
| sed ex imperfectione intellectualis naturae prouenit ratiocinatiua cognitio. |
s-397
| nam quod per aliud cognoscitur minus est notum eo quod per se cognoscitur; nec ad id quod per aliud est notum natura cognoscentis sufficit sine eo per quod fit notum. |
s-398
| in cognitione autem ratiocinatiua fit aliquid notum per aliud: |
s-399
| quod autem intellectualiter cognoscitur per se est notum, et ad ipsum cognoscendum natura cognoscentis sufficit absque exteriori medio. |
s-400
| unde manifestum est quod defectiuus quidam intellectus est ratio. |