Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest
AnnotationPassarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano

Select a sentence

Showing 201 - 300 of 2101 • previousnext

s-201 cuius contrarium supra ostensum est.
s-202 item.
s-203 cum omne quod est praeter essentiam suam sit causatum ab eo, ut infra ostendetur, necesse est, si formae praedictae extra deum sunt, ab eo causatas esse.
s-204 ipse autem est causa rerum per intellectum, ut infra ostendetur.
s-205 ergo deum intelligere huiusmodi intelligibilia praeexigitur ordine naturae ad hoc quod huiusmodi intelligibilia sint.
s-206 non igitur per hoc deus intelligit multitudinem quod intelligibilia multa per se existunt extra eum.
s-207 adhuc.
s-208 intelligibile in actu est intellectus in actu: sicut et sensibile in actu est sensus in actu.
s-209 secundum uero quod intelligibile ab intellectu distinguitur, est utrumque in potentia, sicut et in sensu patet:
s-210 nam neque uisus est uidens actu, neque uisibile uidetur actu, nisi cum uisus informatur uisibilis specie, ut sic ex uisu et uisibili unum fiat.
s-211 si igitur intelligibilia dei sunt extra intellectum ipsius, sequetur quod intellectus suus sit in potentia, et similiter intelligibilia ipsius.
s-212 et sic indigebit aliquo reducente in actu.
s-213 quod est impossibile:
s-214 nam hoc esset eo prius.
s-215 praeterea.
s-216 intellectum oportet esse in intelligente.
s-217 non igitur sufficit ponere formas rerum per se existentes extra intellectum diuinum ad hoc quod deus multitudinem rerum intelligat, sed oportet quod sint in ipso intellectu diuino.
s-218 ex eisdem etiam rationibus apparet quod non potest poni quod multitudo intelligibilium praedictorum sit in aliquo alio intellectu praeter diuinum, uel animae uel angeli siue intelligentiae.
s-219 nam sic intellectus diuinus, quantum ad aliquam suam operationem, dependeret ab aliquo posteriori intellectu.
s-220 quod etiam est impossibile.
s-221 sicut etiam res in se subsistentes a deo sunt, ita et quae rebus insunt.
s-222 unde et ad esse praedictorum intelligibilium in aliquo posteriorum intellectuum praeexigitur intelligere diuinum, per quod deus est causa.
s-223 sequetur etiam intellectum diuinum esse in potentia: cum sua intelligibilia non sint ei coniuncta.
s-224 sicut etiam unicuique est proprium esse, ita et propria operatio.
s-225 non igitur esse potest ut per hoc quod aliquis intellectus ad operandum disponitur, alius operationem intellectualem exequatur, sed ipsemet intellectus apud quem dispositio inuenitur: sicut unumquodque est per essentiam suam, non per essentiam alterius.
s-226 per hoc igitur quod intelligibilia multa sunt apud aliquem secundorum intellectuum, non poterit esse quod intellectus primus multitudinem cognoscat.
s-227 solutio praemissae dubitationis.
s-228 praemissa autem dubitatio faciliter solui potest, si diligenter inspiciatur qualiter res intellectae in intellectu existant.
s-229 et ut ab intellectu nostro ad diuini intellectus cognitionem, prout est possibile, procedamus, considerandum est quod res exterior intellecta a nobis in intellectu nostro non existit secundum propriam naturam, sed oportet quod species eius sit in intellectu nostro, per quam fit intellectus in actu.
s-230 existens autem in actu per huiusmodi speciem sicut per propriam formam, intelligit rem ipsam.
s-231 non autem ita quod ipsum intelligere sit actio transiens in intellectum, sicut calefactio transit in calefactum, sed manet in intelligente:
s-232 sed habet relationem ad rem quae intelligitur, ex eo quod species praedicta, quae est principium intellectualis operationis ut forma, est similitudo illius.
s-233 ulterius autem considerandum est quod intellectus, per speciem rei formatus, intelligendo format in seipso quandam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat definitio.
s-234 et hoc quidem necessarium est:
s-235 eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio conuenit;
s-236 sed intellectus hoc amplius habet, quod etiam intelligit rem ut separatam a conditionibus materialibus, sine quibus in rerum natura non existit; et hoc non posset esse nisi intellectus sibi intentionem praedictam formaret.
s-237 haec autem intentio intellecta, cum sit quasi terminus intelligibilis operationis, est aliud a specie intelligibili quae facit intellectum in actu, quam oportet considerari ut intelligibilis operationis principium: licet utrumque sit rei intellectae similitudo.
s-238 per hoc enim quod species intelligibilis quae est forma intellectus et intelligendi principium, est similitudo rei exterioris, sequitur quod intellectus intentionem formet illi rei similem: quia quale est unumquodque, talia operatur.
s-239 et ex hoc quod intentio intellecta est similis alicui rei, sequitur quod intellectus, formando huiusmodi intentionem, rem illam intelligat.
s-240 intellectus autem diuinus nulla alia specie intelligit quam essentia sua, ut supra ostensum est.
s-241 sed tamen essentia sua est similitudo omnium rerum.
s-242 per hoc ergo sequitur quod conceptio intellectus diuini, prout seipsum intelligit, quae est uerbum ipsius, non solum sit similitudo ipsius dei intellecti, sed etiam omnium quorum est diuina essentia similitudo.
s-243 sic ergo per unam speciem intelligibilem, quae est diuina essentia, et per unam intentionem intellectam, quae est uerbum diuinum, multa possunt a deo intelligi.
s-244 qualiter diuina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium.
s-245 sed rursus difficile uel impossibile alicui uideri potest quod unum et idem simplex, ut diuina essentia, sit propria ratio siue similitudo diuersorum.
s-246 nam, cum diuersarum rerum sit distinctio ratione propriarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, alteri necesse est ut dissimile inueniatur.
s-247 secundum uero quod diuersa aliquid commune habent, nihil prohibet ea similitudinem unam habere, sicut homo et asinus inquantum sunt animalia.
s-248 ex quo sequetur quod deus de rebus propriam cognitionem non habeat, sed communem:
s-249 nam secundum modum quo similitudo cogniti est in cognoscente, sequitur cognitionis operatio, sicut et calefactio secundum modum caloris;
s-250 similitudo enim cogniti in cognoscente est sicut forma qua agitur.
s-251 oportet igitur, si deus de pluribus propriam cognitionem habet, quod ipse sit propria ratio singulorum.
s-252 quod qualiter sit inuestigandum est.
s-253 ut enim philosophus dicit, in uiii metaph., formae et definitiones rerum, quae eas significant, sunt similes numeris.
s-254 nam in numeris, una unitate addita uel subtracta, species numeri uariatur: ut patet in binario et ternario.
s-255 similiter autem est et in definitionibus:
s-256 nam una differentia addita uel subtracta uariat speciem;
s-257 substantia enim sensibilis absque rationali, et rationali addito, specie differt.
s-258 in his autem quae in se multa continent, non sic se habet intellectus ut natura.
s-259 nam ea quae ad esse alicuius rei requiruntur illius rei natura diuisa esse non patitur:
s-260 non enim remanebit animalis natura si a corpore anima subtrahatur.
s-261 intellectus uero ea quae sunt in esse coniuncta, interdum disiunctim accipere potest, quando unum eorum in alterius rationem non cadit.
s-262 et per hoc in ternario potest considerare binarium tantum; et in animali rationali id quod est sensibile tantum.
s-263 unde intellectus id quod plura complectitur potest accipere ut propriam rationem plurimorum, apprehendendo aliqua illorum absque aliis.
s-264 potest enim accipere denarium ut propriam rationem nouenarii, una unitate subtracta; et similiter ut propriam rationem singulorum numerorum infra inclusorum.
s-265 similiter etiam in homine accipere potest proprium exemplar animalis irrationalis inquantum huiusmodi, et singularum specierum eius, nisi aliquas differentias adderent positiuas.
s-266 propter hoc quidam philosophus, clemens nomine, dixit quod nobiliora in entibus, sunt minus nobilium exemplaria.
s-267 diuina autem essentia in se nobilitates omnium entium comprehendit, non quidem per modum compositionis, sed per modum perfectionis, ut supra ostensum est.
s-268 forma autem omnis, tam propria quam communis, secundum id quod aliquid ponit, est perfectio quaedam:
s-269 non autem imperfectionem includit nisi secundum quod deficit a uero esse.
s-270 intellectus igitur diuinus id quod est proprium unicuique in essentia sua comprehendere potest, intelligendo in quo eius essentiam imitetur, et in quo ab eius perfectione deficit unumquodque:
s-271 utpote, intelligendo essentiam suam ut imitabilem per modum uitae et non cognitionis, accipit propriam formam plantae;
s-272 si uero ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, propriam formam animalis; et sic de aliis.
s-273 sic igitur patet quod essentia diuina, inquantum est absolute perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum.
s-274 unde per eam deus propriam cognitionem de omnibus habere potest.
s-275 quia uero propria ratio unius distinguitur a propria ratione alterius; distinctio autem est pluralitatis principium: oportet in intellectu diuino distinctionem quandam et pluralitatem rationum intellectarum considerare, secundum quod id quod est in intellectu diuino est propria ratio diuersorum.
s-276 unde, cum hoc sit secundum quod deus intelligit proprium respectum assimilationis quam habet unaquaeque creatura ad ipsum, relinquitur quod rationes rerum in intellectu diuino non sint plures uel distinctae nisi secundum quod deus cognoscit res pluribus et diuersis modis esse assimilabiles sibi.
s-277 et secundum hoc augustinus dicit quod deus alia ratione facit hominem et alia equum; et rationes rerum pluraliter in mente diuina esse dicit.
s-278 in quo etiam aliqualiter saluatur platonis opinio ponentis ideas, secundum quas formarentur omnia quae in rebus materialibus existunt.
s-279 quod deus omnia simul intelligit.
s-280 ex his autem ulterius apparet quod deus omnia simul intelligit.
s-281 intellectus enim noster simul multa actu intelligere non potest, quia, cum intellectus in actu sit intellectum in actu, si plura simul actu intelligeret, sequeretur quod intellectus simul esset plura secundum unum genus, quod est impossibile.
s-282 dico autem secundum unum genus: quia nihil prohibet idem subiectum informari diuersis formis diuersorum generum, sicut idem corpus est figuratum et coloratum.
s-283 species autem intelligibiles, quibus intellectus formatur ad hoc quod sit ipsa intellecta in actu, omnes sunt unius generis:
s-284 habent enim unam rationem essendi secundum esse intelligibile, licet res quarum sunt species in una essendi non conueniant ratione;
s-285 unde nec contrariae sunt per contrarietatem rerum quae sunt extra animam.
s-286 et inde est quod, quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul intelliguntur:
s-287 simul enim intelligit totum continuum, non partem post partem; et similiter simul intelligit propositionem, non prius subiectum et postea praedicatum; quia secundum unam totius speciem omnes partes cognoscit.
s-288 ex his igitur accipere possumus quod quaecumque plura una specie cognoscuntur, simul possunt intelligi.
s-289 omnia autem quae deus cognoscit, una specie cognoscit, quae est sua essentia.
s-290 omnia igitur simul intelligere potest.
s-291 item.
s-292 uis cognoscitiua non cognoscit aliquid actu nisi adsit intentio:
s-293 unde et phantasmata in organo conseruata interdum non actu imaginamur, quia intentio non fertur ad ea;
s-294 appetitus enim alias potentias in actum mouet in agentibus per uoluntatem.
s-295 multa igitur ad quae simul intentio non fertur, non simul intuemur.
s-296 quae autem oportet sub una intentione cadere, oportet simul esse intellecta:
s-297 qui enim comparationem duorum considerat, intentionem ad utrumque dirigit et simul intuetur utrumque.
s-298 omnia autem quae sunt in diuina scientia sub una intentione necesse est cadere.
s-299 intendit enim deus suam essentiam perfecte uidere.
s-300 quod est uidere ipsam secundum totam uirtutem suam, sub qua omnia concluduntur.

Text viewDownload CoNNL-U