s-101
| quod autem est in aliquo per modum intelligibilem, ab eo intelligitur. |
s-102
| deus igitur res alias a se in seipso intelligit. |
s-103
| amplius. |
s-104
| quicumque cognoscit perfecte rem aliquam, cognoscit omnia quae de re illa uere possunt dici et quae ei conueniunt secundum suam naturam. |
s-105
| deo autem secundum suam naturam conuenit quod sit aliorum causa. |
s-106
| cum igitur perfecte seipsum cognoscat, cognoscit se esse causam. |
s-107
| quod esse non potest nisi cognoscat aliqualiter causatum. |
s-108
| quod est aliud ab ipso: |
s-109
| nihil enim sui ipsius causa est. |
s-110
| ergo deus cognoscit alia a se. |
s-111
| colligentes igitur has duas conclusiones, apparet deum cognoscere seipsum quasi primo et per se notum, alia uero sicut in essentia sua uisa. |
s-112
| quam quidem ueritatem expresse dionysius tradit, in uii cap. de diu. nom., dicens: |
s-113
| non secundum uisionem singulis se immittit, sed secundum unam causae continentiam scit omnia. |
s-114
| et infra: |
s-115
| diuina sapientia seipsam cognoscens scit alia. |
s-116
| cui etiam sententiae attestari uidetur scripturae sacrae auctoritas. |
s-117
| nam in psalmo de deo dicitur: |
s-118
| prospexit de excelso sancto suo, quasi de seipso excelso alia uidens. |
s-119
| quod deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus. |
s-120
| quia uero quidam dixerunt quod deus de aliis rebus non habet cognitionem nisi uniuersalem, utpote cognoscens ea inquantum sunt entia, ex hoc quod naturam essendi cognoscit per cognitionem sui ipsius; restat ostendendum quod deus cognoscit omnes alias res prout ab inuicem sunt distinctae et a deo. |
s-121
| quod est cognoscere res secundum proprias rationes earum. |
s-122
| ad huius autem ostensionem, deum esse causam omnis entis supponatur: |
s-123
| quod et ex supra dictis aliquatenus patet, et infra plenius ostendetur. |
s-124
| sic igitur nihil in aliqua re esse potest quod non sit ab eo causatum uel mediate uel immediate. |
s-125
| cognita autem causa, cognoscitur eius effectus. |
s-126
| quicquid igitur est in quacumque re potest cognosci cognito deo et omnibus causis mediis quae sunt inter deum et res. |
s-127
| sed deus seipsum cognoscit et omnes causas medias quae sunt inter ipsum et rem quamlibet. |
s-128
| quod enim seipsum perfecte cognoscat, iam ostensum est. |
s-129
| seipso autem cognito, cognoscit quod ab ipso immediate est. |
s-130
| quo cognito, cognoscit iterum quod ab illo immediate est: et sic de omnibus causis mediis usque ad ultimum effectum. |
s-131
| ergo deus cognoscit quicquid est in re. |
s-132
| hoc autem est habere propriam et completam cognitionem de re, cognoscere scilicet omnia quae in re sunt, communia et propria. |
s-133
| deus ergo propriam de rebus cognitionem habet, secundum quod sunt ab inuicem distinctae. |
s-134
| adhuc. |
s-135
| omne quod agit per intellectum, habet cognitionem de re quam agit secundum propriam facti rationem: quia cognitio facientis determinat formam facto. |
s-136
| deus autem causa est rerum per intellectum: cum suum esse sit suum intelligere, unumquodque autem agit inquantum est actu. |
s-137
| cognoscit igitur causatum suum proprie, secundum quod est distinctum ab aliis. |
s-138
| amplius. |
s-139
| rerum distinctio non potest esse a casu: |
s-140
| habet enim ordinem certum. |
s-141
| oportet ergo ex alicuius causae intentione distinctionem in rebus esse. |
s-142
| non autem ex intentione alicuius causae per necessitatem naturae agentis: quia natura determinatur ad unum, et sic nullius rei per naturae necessitatem agentis intentio potest esse ad multa inquantum distincta sunt. |
s-143
| restat ergo quod distinctio in rebus prouenit ex intentione alicuius causae cognoscentis. |
s-144
| uidetur autem intellectus proprium esse rerum distinctionem considerare: |
s-145
| unde et anaxagoras distinctionis principium intellectum dixit. |
s-146
| uniuersalis autem rerum distinctio non potest esse ex intentione alicuius causarum secundarum: quia omnes huiusmodi causae sunt de uniuersitate causatorum distinctorum. |
s-147
| est igitur hoc primae causae, quae per seipsam ab omnibus aliis distinguitur, intendere distinctionem omnium rerum. |
s-148
| deus igitur cognoscit res ut distinctas. |
s-149
| item. |
s-150
| quicquid deus cognoscit, perfectissime cognoscit: |
s-151
| est enim in eo omnis perfectio sicut in simpliciter perfecto, ut supra ostensum est. |
s-152
| quod autem cognoscitur in communi tantum, non perfecte cognoscitur: |
s-153
| ignorantur enim ea quae sunt praecipua illius rei, scilicet ultimae perfectiones, quibus perficitur proprium esse eius; |
s-154
| unde tali cognitione magis cognoscitur res in potentia quam in actu. |
s-155
| si igitur deus cognoscendo essentiam suam cognoscit omnia in uniuersali, oportet quod etiam propriam habeat cognitionem de rebus. |
s-156
| adhuc. |
s-157
| quicumque cognoscit naturam aliquam, cognoscit per se accidentia illius naturae. |
s-158
| per se autem accidentia entis, inquantum est ens, sunt unum et multa, ut probatur in iu metaph.. |
s-159
| deus igitur, si cognoscendo essentiam suam cognoscit in uniuersali naturam entis, sequitur quod cognoscat multitudinem. |
s-160
| multitudo autem sine distinctione intelligi non potest. |
s-161
| intelligit igitur res prout sunt ab inuicem distinctae. |
s-162
| amplius. |
s-163
| quicumque cognoscit perfecte aliquam naturam uniuersalem, cognoscit modum quo natura illa haberi potest: sicut qui cognoscit albedinem, scit quod recipit magis et minus. |
s-164
| sed ex diuerso modo essendi constituuntur diuersi gradus entium. |
s-165
| si igitur deus cognoscendo se cognoscit naturam uniuersalem entis; non autem imperfecte, quia ab eo omnis imperfectio longe est, ut supra probatum est: oportet quod cognoscat omnes gradus entium. |
s-166
| et sic de rebus aliis a se habebit propriam cognitionem. |
s-167
| praeterea. |
s-168
| quicumque cognoscit perfecte aliquid, cognoscit omnia quae sunt in illo. |
s-169
| sed deus cognoscit seipsum perfecte. |
s-170
| ergo cognoscit omnia quae sunt in ipso secundum potentiam actiuam. |
s-171
| sed omnia secundum proprias formas sunt in ipso secundum potentiam actiuam: cum ipse sit omnis entis principium. |
s-172
| ipse igitur habet cognitionem propriam de omnibus rebus. |
s-173
| adhuc. |
s-174
| quicumque scit naturam aliquam, scit an illa natura sit communicabilis: |
s-175
| non enim animalis naturam sciret perfecte qui nesciret eam pluribus communicabilem esse. |
s-176
| diuina autem natura communicabilis est per similitudinem. |
s-177
| scit ergo deus quot modis eius essentiae aliquid simile esse potest. |
s-178
| sed ex hoc sunt diuersitates formarum quod diuinam essentiam res diuersimode imitantur: |
s-179
| unde philosophus formam naturalem diuinum quoddam nominat. |
s-180
| deus igitur de rebus habet cognitionem secundum proprias formas. |
s-181
| praeterea. |
s-182
| apud homines et alios cognoscentes habetur cognitio de rebus prout in sua multitudine sunt ab inuicem distinctae. |
s-183
| si igitur deus res in sua distinctione non cognoscit, sequitur eum insipientissimum esse: sicut et illis qui ponebant deum non cognoscere litem, quam omnes cognoscunt; |
s-184
| quod pro inconuenienti habet philosophus, in i de anima et in iii metaphysicae. |
s-185
| hoc etiam auctoritate scripturae canonicae edocemur. |
s-186
| dicitur namque gen. 1-31: |
s-187
| uidit deus cuncta quae fecerat, et erant ualde bona. |
s-188
| et heb. 4-13: |
s-189
| non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius: |
s-190
| omnia nuda et aperta sunt oculis eius. |
s-191
| rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu diuino. |
s-192
| sed ne multitudo intellectorum in intellectum diuinum compositionem inducat, inuestigandus est modus quo ista intellecta sint multa. |
s-193
| non autem haec multitudo sic intelligi potest quasi multa intellecta habeant esse distinctum in deo. |
s-194
| ista enim intellecta aut essent idem quod essentia diuina: et sic in essentia dei poneretur aliqua multitudo, quod supra multipliciter est remotum. |
s-195
| aut essent superaddita essentiae diuinae: et sic esset in deo aliquod accidens, quod supra impossibile esse ostendimus. |
s-196
| nec iterum potest poni huiusmodi formas intelligibiles per se existere: |
s-197
| quod plato, praedicta inconuenientia uitans, uidetur posuisse, introducendo ideas. |
s-198
| nam formae rerum naturalium sine materia existere non possunt: cum nec sine materia intelligantur. |
s-199
| quod etiam si poneretur, nec hoc sufficeret ad ponendum deum intelligere multitudinem. |
s-200
| nam cum formae praedictae sint extra dei essentiam, si sine his deus multitudinem rerum intelligere non posset, quod ad perfectionem sui intellectus requiritur, sequeretur quod sua perfectio in intelligendo ab alio dependeret: et per consequens in essendo, cum suum esse sit suum intelligere. |