Sentence view

Universal Dependencies - Latin - UDante

LanguageLatin
ProjectUDante
Corpus Parttrain
AnnotationCecchini, Flavio Massimiliano; Moretti, Giovanni; Passarotti, Marco; Sprugnoli, Rachele; Corbetta, Daniela; Favero, Federica; Gamba, Federica; de Laurentiis, Martina; Pedonese, Giulia; Peverelli, Andrea; Vagnoni, Elena; Tavoni, Mirko

Text: -

showing 1 - 100 of 926 • next

[1] tree
Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior impressit hoc maxime interesse videtur: ut, quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur.
s-1
Mon-1

[2] tree
Longe nanque ab offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam aliquid afferre non curat; non enim est lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata refundens.
s-2
Mon-2

[3] tree
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere veritates.
s-3
Mon-3

[4] tree
Nam quem fructum ille qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resummeret defensandam?
s-4
Mon-4

[5] tree
Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas tediosa prestaret.
s-5
Mon-5
Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas tediosa prestaret.
[6] tree
Cumque , inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
s-6
Mon-6
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
[7] tree
Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius «qui dat omnibus affluenter et non improperat».
s-7
Mon-7

[8] tree
Primum quidem igitur videndum quid est quod temporalis Monarchia dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem.
s-8
Mon-8
Primum quidem igitur videndum quid est quod “temporalis Monarchia” dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem.
[9] tree
Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt Imperium, unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
s-9
Mon-9
Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt “Imperium”, unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur.
[10] tree
Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab alio, Dei ministro seu vicario.
s-10
Mon-10

[11] tree
Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur.
s-11
Mon-11

[12] tree
Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant.
s-12
Mon-12

[13] tree
Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis.
s-13
Mon-13

[14] tree
Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiaceat, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
s-14
Mon-14

[15] tree
Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis - movet enim primo agentem -, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine summatur.
s-15
Mon-15

[16] tree
Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum constituendam, et alia propter navim.
s-16
Mon-16
Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum constituendam, et alia propter navim.
[17] tree
Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
s-17
Mon-17

[18] tree
Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quo viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad Nicomacum.
s-18
Mon-18

[19] tree
Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit.
s-19
Mon-19

[20] tree
Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
s-20
Mon-20
Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
[21] tree
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem.
s-21
Mon-21

[22] tree
Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter illam habet ut sit.
s-22
Mon-22

[23] tree
Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.
s-23
Mon-23

[24] tree
Que autem sit illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
s-24
Mon-24
Que autem sit illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
[25] tree
Dico ergo quod nulla vis a pluribus spetie diversis participata ultimum est de potentia alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit constitutivum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset specificata: quod est inpossibile.
s-25
Mon-25

[26] tree
Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra.
s-26
Mon-26

[27] tree
Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent.
s-27
Mon-27

[28] tree
Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva.
s-28
Mon-28
Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva.
[29] tree
Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur; sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est inpossibile.
s-29
Mon-29

[30] tree
Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima.
s-30
Mon-30
Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima.
[31] tree
Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
s-31
Mon-31

[32] tree
Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, vigentes aliis naturaliter principari.
s-32
Mon-32

[33] tree
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
s-33
Mon-33

[34] tree
Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud «Minuisti eum paulominus ab angelis», liberrime atque facillime se habet.
s-34
Mon-34

[35] tree
Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
s-35
Mon-35
Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
[36] tree
Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non honores, non longitudo vite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax; inquit enim celestis militia: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis».
s-36
Mon-36

[37] tree
Hinc etiam «Pax vobis» Salus hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem summam salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.
s-37
Mon-37

[38] tree
Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur.
s-38
Mon-38

[39] tree
Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
s-39
Mon-39

[40] tree
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur Imperium; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
s-40
Mon-40
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur “Imperium”; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
[41] tree
Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit.
s-41
Mon-41
Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit.
[42] tree
Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis.
s-42
Mon-42

[43] tree
Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum, sed ratio inductiva.
s-43
Mon-43

[44] tree
Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non potest.
s-44
Mon-44

[45] tree
Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem, iuxta dicentem Phylosophum: «Omnis domus regitur a senissimo»; et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes et leges imponere aliis.
s-45
Mon-45

[46] tree
Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: «Parem habeas in domo».
s-46
Mon-46
Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: «Parem habeas in domo».
[47] tree
Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus, vicinia tota destruitur.
s-47
Mon-47

[48] tree
Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod si aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur, sed etiam civitas desinit esse quod erat.
s-48
Mon-48

[49] tree
Si denique unum regnum particulare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet; aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis: «Omne regnum in se divisum desolabitur».
s-49
Mon-49

[50] tree
Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc Monarcha sive Imperator dici debet.
s-50
Mon-50
Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc “Monarcha” sive “Imperator” dici debet.
[51] tree
Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
s-51
Mon-51
Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
[52] tree
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem.
s-52
Mon-52
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem.
[53] tree
Pars ad totum se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum.
s-53
Mon-53

[54] tree
Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso.
s-54
Mon-54

[55] tree
Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alter propter hunc, non e converso.
s-55
Mon-55

[56] tree
Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet.
s-56
Mon-56

[57] tree
Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
s-57
Mon-57

[58] tree
Amplius, humana universitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quedam pars ad quoddam totum.
s-58
Mon-58

[59] tree
Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum universum.
s-59
Mon-59

[60] tree
Et hoc est de se manifestum.
s-60
Mon-60
Et hoc est de se manifestum.
[61] tree
Sicut ergo inferiora humane universitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa bene dicitur respondere ad suum totum; partes enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem.
s-61
Mon-61
Sicut ergo inferiora humane universitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa “bene” dicitur respondere ad suum totum; partes enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem.
[62] tree
Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
s-62
Mon-62
Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
[63] tree
Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem actingere summum perfectionis.
s-63
Mon-63

[64] tree
De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
s-64
Mon-64

[65] tree
Propter quod dictum est: «Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram»; quod licet ad ymaginem de rebus inferioribus ab homine dici non possit, ad similitudinem tamen de qualibet dici potest, cum totum universum nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis.
s-65
Mon-65
Propter quod dictum est: «Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram»; quod licet “ad ymaginem” de rebus inferioribus ab homine dici non possit, “ad similitudinem” tamen de qualibet dici potest, cum totum universum nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis.
[66] tree
Ergo humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur.
s-66
Mon-66
Ergo humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur.
[67] tree
Sed genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: vera enim ratio unius in solo illo est; propter quod scriptum est: «Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est».
s-67
Mon-67

[68] tree
Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet.
s-68
Mon-68

[69] tree
Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.
s-69
Mon-69

[70] tree
Item, bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris, in quantum propria natura permictit, ymitatur.
s-70
Mon-70

[71] tree
Humanum genus filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu.
s-71
Mon-71

[72] tree
Ergo optime se habet humanum genus cum vestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur.
s-72
Mon-72

[73] tree
Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
s-73
Mon-73

[74] tree
Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui Imperium appellatur.
s-74
Mon-74
Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui “Imperium” appellatur.
[75] tree
Hanc rationem suspirabat Boetius dicens: O felix hominum genus si vestros animos amor, quo celum regitur, regat.
s-75
Mon-75

[76] tree
Et ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod est inpossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat.
s-76
Mon-76

[77] tree
Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel culpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet -: ergo inter tales oportet esse iudicium.
s-77
Mon-77

[78] tree
Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur - nam par in parem non habet imperium - oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
s-78
Mon-78

[79] tree
Et hic aut erit Monarcha aut non.
s-79
Mon-79
Et hic aut erit Monarcha aut non.
[80] tree
Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius.
s-80
Mon-80

[81] tree
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator.
s-81
Mon-81

[82] tree
Est igitur Monarchia necessaria mundo.
s-82
Mon-82
Est igitur Monarchia necessaria mundo.
[83] tree
Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: «Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps».
s-83
Mon-83

[84] tree
Preterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissima est.
s-84
Mon-84
Preterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissima est.
[85] tree
Unde Virgilius commendare volens illud seculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat: Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
s-85
Mon-85

[86] tree
Virgo nanque vocabatur iustitia, quam etiam Astream vocabant; Saturnia regna dicebant optima tempora, que etiam aurea nuncupabant.
s-86
Mon-86
“Virgo” nanque vocabatur iustitia, quam etiam “Astream” vocabant; “Saturnia regna” dicebant optima tempora, que etiam “aurea” nuncupabant.
[87] tree
Iustitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium.
s-87
Mon-87

[88] tree
Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
s-88
Mon-88

[89] tree
Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait.
s-89
Mon-89

[90] tree
Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur.
s-90
Mon-90

[91] tree
Ubi ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est; et vere tunc potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, «neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est».
s-91
Mon-91

[92] tree
Est enim tunc Phebe similis, fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis.
s-92
Mon-92
Est enim tunc Phebe similis, fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis.
[93] tree
Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
s-93
Mon-93

[94] tree
Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse; nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam?
s-94
Mon-94

[95] tree
Ex quo patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua iustitia erit amplior.
s-95
Mon-95
Ex quo patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua iustitia erit amplior.
[96] tree
Ex hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo subiecto inest; huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundo potissima est.
s-96
Mon-96

[97] tree
Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic: omne B est A; solum C est A: ergo solum C est B.
s-97
Mon-97

[98] tree
Quod est: omne B est A; nullum preter C est A: ergo nullum preter C est B.
s-98
Mon-98
Quod est: omne B est A; nullum preter C est A: ergo nullum preter C est B.
[99] tree
Et prima propositio declaratione precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad velle, deinde quantum ad posse.
s-99
Mon-99

[100] tree
Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
s-100
Mon-100
Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.

Edit as listText viewDependency trees