Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttrain

Select a sentence

Showing 1 - 100 of 15917 • previousnext

s-1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
s-2 Abraham genuit Isaac
s-3 Isaac autem genuit Iacob
s-4 Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
s-5 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar
s-6 Phares autem genuit Esrom
s-7 Esrom autem genuit Aram
s-8 Aram autem genuit Aminadab
s-9 Aminadab autem genuit Naasson
s-10 Naasson autem genuit Salmon
s-11 Salmon autem genuit Booz de Rachab
s-12 Booz autem genuit Obed ex Ruth
s-13 Obed autem genuit Iesse
s-14 Iesse autem genuit David regem
s-15 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
s-16 Salomon autem genuit Roboam
s-17 Roboam autem genuit Abiam
s-18 Abia autem genuit Asa
s-19 Asa autem genuit Iosaphat
s-20 Iosaphat autem genuit Ioram
s-21 Ioram autem genuit Oziam
s-22 Ozias autem genuit Ioatham
s-23 Ioatham autem genuit Achaz
s-24 Achaz autem genuit Ezechiam
s-25 Ezechias autem genuit Manassen
s-26 Manasses autem genuit Amon
s-27 Amon autem genuit Iosiam
s-28 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
s-29 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel
s-30 Salathihel autem genuit Zorobabel
s-31 Zorobabel autem genuit Abiud
s-32 Abiud autem genuit Eliachim
s-33 Eliachim autem genuit Azor
s-34 Azor autem genuit Saddoc
s-35 Saddoc autem genuit Achim
s-36 Achim autem genuit Eliud
s-37 Eliud autem genuit Eleazar
s-38 Eleazar autem genuit Matthan
s-39 Matthan autem genuit Iacob
s-40 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
s-41 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim
s-42 et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim
s-43 et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
s-44 Christi autem generatio sic erat
s-45 cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto
s-46 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam
s-47 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens
s-48 Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam
s-49 quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est
s-50 pariet autem filium
s-51 et vocabis nomen eius Iesum
s-52 ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
s-53 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
s-54 ecce virgo in utero habebit et pariet filium
s-55 et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobis cum Deus
s-56 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam
s-57 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum
s-58 et vocavit nomen eius Iesum
s-59 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes
s-60 ubi est qui natus est rex Iudaeorum
s-61 vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
s-62 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
s-63 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
s-64 at illi dixerunt ei
s-65 in Bethleem Iudaeae
s-66 sic enim scriptum est per prophetam
s-67 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda
s-68 ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
s-69 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
s-70 et mittens illos in Bethleem dixit
s-71 ite et interrogate diligenter de puero
s-72 et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
s-73 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
s-74 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
s-75 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum
s-76 et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
s-77 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
s-78 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens
s-79 surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi
s-80 futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
s-81 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
s-82 et erat ibi usque ad obitum Herodis
s-83 ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
s-84 ex Aegypto vocavi filium meum
s-85 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
s-86 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
s-87 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus
s-88 Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
s-89 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens
s-90 surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel
s-91 defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
s-92 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
s-93 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire
s-94 et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
s-95 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
s-96 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens
s-97 paenitentiam agite
s-98 adpropinquavit enim regnum caelorum
s-99 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem
s-100 vox clamantis in deserto

Text viewDownload CoNNL-U