Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain

Select a sentence

s-1 Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi.
s-2 Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus, et postea bellum inferentis rei publicae vici bis acie.
s-3 Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui.
s-4 Millia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta.
s-5 Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.
s-6 Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae quoque bello nuncupaveram solutis.
s-7 Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.
s-8 Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non recepi.
s-9 Non recusavi in summa frumenti penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra paucos dies metu et periclo praesenti populum universam liberarem impensa et cura mea.
s-10 Consulatum quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.
s-11 Quae tum per me geri senatus voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis conlegam et ipse ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi.
s-12 Pontifex maximus, augur, XV virum sacris faciundis, VII virum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.
s-13 Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus.
s-14 Senatum ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi.
s-15 Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla imitanda posteris tradidi.
s-16 Vota pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto quoque anno senatus decrevit.
s-17 Privatim etiam et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro valetudine mea supplicaverunt.
s-18 Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi.
s-19 Aram Fortunae Reducis ante aedes Honoris et Virtutis ad portam Capenam pro reditu meo senatus consacravit, in qua pontifices et virgines Vestales anniversarium sacrificium facere iussit eo die quo, consulibus Q. Lucretio et M. Vinicio, in urbem ex Syria redieram, et diem Augustalia ex cognomine nostro appellavit.
s-20 Tribuniciae potestatis duodevicensimum, consul XII, trecentis et viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi.
s-21 acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia.
s-22 ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.
s-23 Id primus et solus omnium qui deduxerunt colonias militum in Italia aut in provincis ad memoriam aetatis meae feci.
s-24 Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et quingentiens ad eos qui praerant aerario detulerim.
s-25 Rivos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso.
s-26 Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat.
s-27 Consul XIII ludos Martiales primus feci quos post id tempus deinceps insequentibus annis s. c. et lege fecerunt consules.
s-28 quibus in classibus pugnaverunt praeter remiges millia hominum tria circiter.
s-29 Mare pacavi a praedonibus.
s-30 Eo bello servorum qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi.
s-31 Iuravit in mea verba tota Italia sponte sua, et me belli quo vici ad Actium ducem depoposcit;
s-32 Alpes a regione ea quae proxima est Hadriano mari ad Tuscum pacificavi nulli genti bello per iniuriam inlato.
s-33 Aegyptum imperio populi Romani adieci.
s-34 quo interfecto Tigranem qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id regnum misi.
s-35 Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, Achaia, Asia, Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi Italia autem XXVIII colonias quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt mea auctoritate deductas habet.
s-36 Signa militaria complura per alios duces amissa devictis hostibus recepi ex Hispania et Gallia et a Dalmateis.
s-37 Post id tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae fuerunt.
s-38 Cum scripsi haec annum agebam septuagensumum sextum.

Text viewDownload CoNNL-U