Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 1 - 100 of 547 • previousnext

s-1 Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime servile officium tuentem usque hoc iubemus in balnea sequi.
s-2 Nos interim vestiti errare coepimus.
s-3 Notavimus etiam res novas.
s-4 Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
s-5 Et iam non loquebatur Menelaus cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit.
s-6 Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, que digitos paululum adspersos in capite pueri tersit.
s-7 Longum erat singula excipere.
s-8 Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus.
s-9 Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis.
s-10 Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse dicebat.
s-11 Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.
s-12 In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat.
s-13 Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.
s-14 Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi.
s-15 In deficiente vero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat.
s-16 Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem.
s-17 Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent.
s-18 Non licebat multaciam considerare.
s-19 Nos iam ad triclinium perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat.
s-20 Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si bene memini, hoc habebat inscriptum:
s-21 Sine dubio paulisper trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret.
s-22 Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
s-23 c ne magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur;
s-24 subducta enim sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem sestertiorum.
s-25 Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel lota.
s-26 Ego experiri volui, an tota familia cantaret, itaque potionem poposci.
s-27 nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimalchionem, cui locus novo more primus servabatur.
s-28 Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papavere sparsos.
s-29 Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput que circa oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus.
s-30 Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente conexo.
s-31 Ut deinde pinna argentea dentes perfodit, ' Amici ' inquit ' nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem, omnem voluptatem mihi negavi.
s-32 Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, que notavi rem omnium delicatissimam.
s-33 Pro calculis enim albis ac nigris aureos que argenteos habebat denarios.
s-34 Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt que eruta subinde pavonina ova divisere convivis.
s-35 Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia que ova ex farina pingui figurata pertundimus.
s-36 Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in pullum coisse.
s-37 Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat que fecerat potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur.
s-38 Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, que vinum dedere in manus;
s-39 aquam enim nemo porrexit.
s-40 Itaque iussi suam cuique mensam assignari.
s-41 Quare tengomenas faciamus.
s-42 vita vinum est.
s-43 Hanc cum super mensam semel que iterum abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:
s-44 Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
s-45 novitas tamen omnium convertit oculos.
s-46 Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium que convenientem materiae structor imposuerat cibum:
s-47 In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat.
s-48 Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem.
s-49 Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario mimo canticum extorsit.
s-50 Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt que superiorem partem repositorii abstulerunt.
s-51 Damus omnes plausum a familia inceptum et res electissimas ridentes aggredimur.
s-52 Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare.
s-53 Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima voce:
s-54 Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum interrogare.
s-55 Carpus vocatur.
s-56 Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi que sciscitari, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret.
s-57 Ignoscet milli genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere.
s-58 sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes.
s-59 Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.
s-60 Omnia domi nascuntur:
s-61 lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si quaesieris, invenies.
s-62 Ad summam, parum illi bona lana nascebatur;
s-63 arietes a Tarento emit, et eos culavit in gregem.
s-64 Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri;
s-65 obiter et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient.
s-66 Ecce intra hos dies scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur.
s-67 Vides tot culcitras:
s-68 nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet.
s-69 Tanta est animi beatitudo.
s-70 Reliquos autem collibertos eius cave contemnas.
s-71 Valde sucossi sunt.
s-72 hodie sua octingenta possidet.
s-73 De nihilo crevit.
s-74 Modo solebat collo suo ligna portare.
s-75 Ego nemini invideo, si quid deus dedit.
s-76 Itaque proxime casam hoc titulo proscripsit:
s-77 Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit.
s-78 Non impropero illi.
s-79 Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
s-80 ipso enim homo melior non est;
s-81 sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt.
s-82 Scito autem:
s-83 Libitinarius fuit.
s-84 Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet.
s-85 Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
s-86 Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio;
s-87 Pisces natare oportet.
s-88 Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis?
s-89 Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse.
s-90 Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse.
s-91 Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam habuit praxim.
s-92 Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries.
s-93 Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum.
s-94 Laudamus urbanitatem mathematici;
s-95 itaque adiecit:
s-96 Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo;
s-97 nam cancer et hoc et illoc quadrat.
s-98 Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem.
s-99 In leone cataphagae nascuntur et imperiosi;
s-100 Et hi quidem apophoreti fuerunt.

Text viewDownload CoNNL-U