Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttrain

Select a sentence

Showing 301 - 400 of 15917 • previousnext

s-301 surge
s-302 tolle lectum tuum et vade in domum tuam
s-303 et surrexit et abiit in domum suam
s-304 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
s-305 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine
s-306 et ait illi
s-307 sequere me
s-308 et surgens secutus est eum
s-309 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius
s-310 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius
s-311 quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester
s-312 at Iesus audiens ait
s-313 non est opus valentibus medico sed male habentibus
s-314 euntes autem discite quid est
s-315 misericordiam volo et non sacrificium
s-316 non enim veni vocare iustos sed peccatores
s-317 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes
s-318 quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant
s-319 et ait illis Iesus
s-320 numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus
s-321 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus
s-322 et tunc ieiunabunt
s-323 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus
s-324 tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit
s-325 ne que mittunt vinum novum in utres veteres
s-326 alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt
s-327 sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
s-328 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens
s-329 filia mea modo defuncta est
s-330 sed veni inpone manum super eam et vivet
s-331 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
s-332 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius
s-333 dicebat enim intra se
s-334 si tetigero tantum vestimentum eius salva ero
s-335 at Iesus conversus et videns eam dixit
s-336 confide
s-337 filia fides tua te salvam fecit
s-338 et salva facta est mulier ex illa hora
s-339 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem dicebat
s-340 recedite
s-341 non est enim mortua puella sed dormit
s-342 et deridebant eum
s-343 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella
s-344 et exiit fama haec in universam terram illam
s-345 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes
s-346 miserere nostri Fili David
s-347 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci
s-348 et dicit eis Iesus
s-349 creditis quia possum hoc facere vobis
s-350 dicunt ei
s-351 utique Domine
s-352 tunc tetigit oculos eorum dicens
s-353 secundum fidem vestram fiat vobis
s-354 et aperti sunt oculi illorum
s-355 et comminatus est illis Iesus dicens
s-356 videte ne quis sciat
s-357 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
s-358 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem
s-359 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes
s-360 numquam paruit sic in Israhel
s-361 Pharisaei autem dicebant
s-362 in principe daemoniorum eicit daemones
s-363 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
s-364 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem
s-365 tunc dicit discipulis suis
s-366 messis quidem multa
s-367 operarii autem pauci
s-368 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam
s-369 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
s-370 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec
s-371 primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
s-372 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens
s-373 in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
s-374 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
s-375 euntes autem praedicate dicentes quia
s-376 adpropinquavit regnum caelorum
s-377 infirmos curate
s-378 mortuos suscitate
s-379 leprosos mundate
s-380 daemones eicite
s-381 gratis accepistis
s-382 gratis date
s-383 nolite possidere aurum ne que argentum ne que pecuniam in zonis vestris non peram in via ne que duas tunicas ne que calciamenta ne que virgam
s-384 dignus enim est operarius cibo suo
s-385 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit
s-386 et ibi manete donec exeatis
s-387 intrantes autem in domum salutate eam
s-388 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam
s-389 si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
s-390 et quicumque non receperit vos ne que audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
s-391 amen dico vobis
s-392 tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
s-393 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum
s-394 estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
s-395 cavete autem ab hominibus
s-396 tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
s-397 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
s-398 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini
s-399 dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
s-400 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

Text viewDownload CoNNL-U