s-201
| omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur |
s-202
| igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos |
s-203
| non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum |
s-204
| sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum |
s-205
| multi dicent mihi in illa die |
s-206
| Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus |
s-207
| et tunc confitebor illis quia |
s-208
| numquam novi vos |
s-209
| discedite a me qui operamini iniquitatem |
s-210
| omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram |
s-211
| et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit |
s-212
| fundata enim erat super petram |
s-213
| et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam |
s-214
| et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna |
s-215
| et factum est |
s-216
| cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius |
s-217
| erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei |
s-218
| cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae |
s-219
| et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens |
s-220
| Domine si vis potes me mundare |
s-221
| et extendens manum tetigit eum Iesus dicens |
s-222
| volo mundare |
s-223
| et confestim mundata est lepra eius |
s-224
| et ait illi Iesus |
s-225
| vide nemini dixeris |
s-226
| sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis |
s-227
| cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum et dicens |
s-228
| Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur |
s-229
| et ait illi Iesus |
s-230
| ego veniam et curabo eum |
s-231
| et respondens centurio ait |
s-232
| Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum |
s-233
| sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus |
s-234
| nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites |
s-235
| et dico huic vade et vadit |
s-236
| et alio veni et venit |
s-237
| et servo meo fac hoc et facit |
s-238
| audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit |
s-239
| amen dico vobis |
s-240
| non inveni tantam fidem in Israhel |
s-241
| dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum |
s-242
| filii autem regni eicientur in tenebras exteriores |
s-243
| ibi erit fletus et stridor dentium |
s-244
| et dixit Iesus centurioni |
s-245
| vade et sicut credidisti fiat tibi |
s-246
| et sanatus est puer in hora illa |
s-247
| et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem |
s-248
| et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis |
s-249
| vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes |
s-250
| et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem |
s-251
| ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit |
s-252
| videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum |
s-253
| et accedens unus scriba ait illi |
s-254
| magister sequar te quocumque ieris |
s-255
| et dicit ei Iesus |
s-256
| vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula |
s-257
| Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet |
s-258
| alius autem de discipulis eius ait illi |
s-259
| Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum |
s-260
| Iesus autem ait illi |
s-261
| sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos |
s-262
| et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius |
s-263
| et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus |
s-264
| ipse vero dormiebat |
s-265
| et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes |
s-266
| Domine salva nos |
s-267
| perimus |
s-268
| et dicit eis |
s-269
| quid timidi estis modicae fidei |
s-270
| tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna |
s-271
| porro homines mirati sunt dicentes |
s-272
| qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei |
s-273
| et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam |
s-274
| et ecce clamaverunt dicentes |
s-275
| quid nobis et tibi Fili Dei |
s-276
| venisti huc ante tempus torquere nos |
s-277
| erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens |
s-278
| daemones autem rogabant eum dicentes |
s-279
| si eicis nos mitte nos in gregem porcorum |
s-280
| et ait illis |
s-281
| ite |
s-282
| at illi exeuntes abierunt in porcos |
s-283
| et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis |
s-284
| pastores autem fugerunt |
s-285
| et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant |
s-286
| et ecce tota civitas exiit obviam Iesu |
s-287
| et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum |
s-288
| et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam |
s-289
| et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto |
s-290
| et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico |
s-291
| confide fili |
s-292
| remittuntur tibi peccata tua |
s-293
| et ecce quidam de scribis dixerunt intra se |
s-294
| hic blasphemat |
s-295
| et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit |
s-296
| ut quid cogitatis mala in cordibus vestris |
s-297
| quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere |
s-298
| surge et ambula |
s-299
| ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata |
s-300
| tunc ait paralytico |