Sentence view

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

showing 101 - 200 of 2101 • previousnext

[1] tree
duplici igitur ueritate diuinorum intelligibilium existente, una ad quam rationis inquisitio pertingere potest, altera quae omne ingenium humanae rationis excedit, utraque conuenienter diuinitus homini credenda proponitur.
s-101
dev-s101

[2] tree
hoc autem de illa primo ostendendum est quae inquisitioni rationis peruia esse potest:
s-102
dev-s102
hoc autem de illa primo ostendendum est quae inquisitioni rationis peruia esse potest:
[3] tree
ne forte alicui uideatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse.
s-103
dev-s103
ne forte alicui uideatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse.
[4] tree
sequerentur autem tria inconuenientia si huiusmodi ueritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur.
s-104
dev-s104
sequerentur autem tria inconuenientia si huiusmodi ueritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur.
[5] tree
unum est quod paucis hominibus dei cognitio inesset.
s-105
dev-s105
unum est quod paucis hominibus dei cognitio inesset.
[6] tree
a fructu enim studiosae inquisitionis, qui est inuentio ueritatis, plurimi impediuntur tribus de causis.
s-106
dev-s106
a fructu enim studiosae inquisitionis, qui est inuentio ueritatis, plurimi impediuntur tribus de causis.
[7] tree
quidam siquidem propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum:
s-107
dev-s107
quidam siquidem propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum:
[8] tree
unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo deum consistit.
s-108
dev-s108
unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo deum consistit.
[9] tree
quidam uero impediuntur necessitate rei familiaris.
s-109
dev-s109
quidam uero impediuntur necessitate rei familiaris.
[10] tree
oportet enim esse inter homines aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui tantum tempus in otio contemplatiuae inquisitionis non possent expendere ut ad summum fastigium humanae inquisitionis pertingerent, scilicet dei cognitionem.
s-110
dev-s110

[11] tree
quidam autem impediuntur pigritia.
s-111
dev-s111
quidam autem impediuntur pigritia.
[12] tree
ad cognitionem enim eorum quae de deo ratio inuestigare potest, multa praecognoscere oportet:
s-112
dev-s112
ad cognitionem enim eorum quae de deo ratio inuestigare potest, multa praecognoscere oportet:
[13] tree
cum fere totius philosophiae consideratio ad dei cognitionem ordinetur;
s-113
dev-s113
cum fere totius philosophiae consideratio ad dei cognitionem ordinetur;
[14] tree
propter quod metaphysica, quae circa diuina uersatur, inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda.
s-114
dev-s114
propter quod metaphysica, quae circa diuina uersatur, inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda.
[15] tree
sic ergo non nisi cum magno labore studii ad praedictae ueritatis inquisitionem perueniri potest.
s-115
dev-s115
sic ergo non nisi cum magno labore studii ad praedictae ueritatis inquisitionem perueniri potest.
[16] tree
quem quidem laborem pauci subire uolunt pro amore scientiae, cuius tamen mentibus hominum naturalem deus inseruit appetitum.
s-116
dev-s116
quem quidem laborem pauci subire uolunt pro amore scientiae, cuius tamen mentibus hominum naturalem deus inseruit appetitum.
[17] tree
secundum inconueniens est quod illi qui ad praedictae ueritatis inuentionem peruenirent, uix post longum tempus pertingerent.
s-117
dev-s117
secundum inconueniens est quod illi qui ad praedictae ueritatis inuentionem peruenirent, uix post longum tempus pertingerent.
[18] tree
tum propter huius ueritatis profunditatem, ad quam capiendam per uiam rationis non nisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus inuenitur.
s-118
dev-s118

[19] tree
tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum est.
s-119
dev-s119
tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum est.
[20] tree
tum etiam propter hoc quod tempore iuuentutis, dum diuersis motibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae ueritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens, ut dicitur in uii physic..
s-120
dev-s120

[21] tree
remaneret igitur humanum genus, si sola rationis uia ad deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris:
s-121
dev-s121
remaneret igitur humanum genus, si sola rationis uia ad deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris:
[22] tree
cum dei cognitio, quae homines maxime perfectos et bonos facit, non nisi quibusdam paucis, et his etiam post temporis longitudinem proueniret.
s-122
dev-s122

[23] tree
tertium inconueniens est quod inuestigationi rationis humanae plerumque falsitas admiscetur, propter debilitatem intellectus nostri in iudicando, et phantasmatum permixtionem.
s-123
dev-s123

[24] tree
et ideo apud multos in dubitatione remanerent ea quae sunt etiam uerissime demonstrata, dum uim demonstrationis ignorant;
s-124
dev-s124
et ideo apud multos in dubitatione remanerent ea quae sunt etiam uerissime demonstrata, dum uim demonstrationis ignorant;
[25] tree
et praecipue cum uideant a diuersis qui sapientes dicuntur, diuersa doceri.
s-125
dev-s125
et praecipue cum uideant a diuersis qui sapientes dicuntur, diuersa doceri.
[26] tree
inter multa etiam uera quae demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non demonstratur, sed aliqua probabili uel sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio reputatur.
s-126
dev-s126

[27] tree
et ideo oportuit per uiam fidei fixam certitudinem et puram ueritatem de rebus diuinis hominibus exhiberi.
s-127
dev-s127
et ideo oportuit per uiam fidei fixam certitudinem et puram ueritatem de rebus diuinis hominibus exhiberi.
[28] tree
salubriter ergo diuina prouidit clementia ut ea etiam quae ratio inuestigare potest, fide tenenda praeciperet:
s-128
dev-s128
salubriter ergo diuina prouidit clementia ut ea etiam quae ratio inuestigare potest, fide tenenda praeciperet:
[29] tree
ut sic omnes de facili possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore.
s-129
dev-s129
ut sic omnes de facili possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore.
[30] tree
hinc est quod ephes. 4-17 dicitur:
s-130
dev-s130
hinc est quod ephes. 4-17 dicitur:
[31] tree
iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.
s-131
dev-s131
iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.
[32] tree
et isaiae 54-13:
s-132
dev-s132
et isaiae 54-13:
[33] tree
ponam uniuersos filios tuos doctos a domino.
s-133
dev-s133
ponam uniuersos filios tuos doctos a domino.
[34] tree
quod ea quae ratione inuestigari non possunt conuenienter fide tenenda hominibus proponuntur.
s-134
dev-s134
quod ea quae ratione inuestigari non possunt conuenienter fide tenenda hominibus proponuntur.
[35] tree
uidetur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum proponi illa quae ratio inuestigare non sufficit cum diuina sapientia unicuique secundum modum suae naturae prouideat.
s-135
dev-s135

[36] tree
et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini diuinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt.
s-136
dev-s136
et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini diuinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt.
[37] tree
nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum.
s-137
dev-s137
nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum.
[38] tree
quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti uita possit humana fragilitas, homines per diuinam prouidentiam ordinantur, ut in sequentibus inuestigabitur, oportuit mentem euocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid quod totum statum praesentis uitae excedit.
s-138
dev-s138

[39] tree
et hoc praecipue christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit:
s-139
dev-s139
et hoc praecipue christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit:
[40] tree
unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur.
s-140
dev-s140
unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur.
[41] tree
lex autem uetus, quae temporalia promissa habebat, pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent.
s-141
dev-s141
lex autem uetus, quae temporalia promissa habebat, pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent.
[42] tree
secundum etiam hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendere esse alia bona his sensibilibus potiora, quorum gustu multo suauius qui uacant actiuis uel contemplatiuis uirtutibus delectantur.
s-142
dev-s142

[43] tree
est etiam necessarium huiusmodi ueritatem ad credendum hominibus proponi ad dei cognitionem ueriorem habendam.
s-143
dev-s143
est etiam necessarium huiusmodi ueritatem ad credendum hominibus proponi ad dei cognitionem ueriorem habendam.
[44] tree
tunc enim solum deum uere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de deo cogitari ab homine possibile est:
s-144
dev-s144
tunc enim solum deum uere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de deo cogitari ab homine possibile est:
[45] tree
eo quod naturalem hominis cognitionem diuina substantia excedit, ut supra ostensum est.
s-145
dev-s145
eo quod naturalem hominis cognitionem diuina substantia excedit, ut supra ostensum est.
[46] tree
per hoc ergo quod homini de deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt, firmatur in homine opinio quod deus sit aliquid supra id quod cogitare potest.
s-146
dev-s146

[47] tree
alia etiam utilitas inde prouenit, scilicet praesumptionis repressio, quae est mater erroris.
s-147
dev-s147
alia etiam utilitas inde prouenit, scilicet praesumptionis repressio, quae est mater erroris.
[48] tree
sunt enim quidam tantum de suo ingenio praesumentes ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri, aestimantes scilicet totum esse uerum quod eis uidetur et falsum quod eis non uidetur.
s-148
dev-s148

[49] tree
ut ergo ab hac praesumptione humanus animus liberatus ad modestam inquisitionem ueritatis perueniat, necessarium fuit homini proponi quaedam diuinitus quae omnino intellectum eius excederent.
s-149
dev-s149

[50] tree
apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in x ethicor..
s-150
dev-s150
apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in x ethicor..
[51] tree
cum enim simonides quidam homini praetermittendam diuinam cognitionem persuaderet et humanis rebus ingenium applicandum, oportere inquiens humana sapere hominem et mortalia mortalem;
s-151
dev-s151

[52] tree
contra eum philosophus dicit quod homo debet se ad immortalia et diuina trahere quantum potest.
s-152
dev-s152
contra eum philosophus dicit quod homo debet se ad immortalia et diuina trahere quantum potest.
[53] tree
unde in xi de animal. dicit, quod, quamuis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, tamen illud modicum est magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis inferioribus habemus.
s-153
dev-s153

[54] tree
dicit etiam in ii cael. et mund. quod cum de corporibus caelestibus quaestiones possint solui parua et topica solutione, contingit auditori ut uehemens sit gaudium eius.
s-154
dev-s154

[55] tree
ex quibus omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert.
s-155
dev-s155
ex quibus omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert.
[56] tree
et ideo, quamuis ea quae supra rationem sunt ratio humana plene capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur si saltem ea qualitercumque teneat fide.
s-156
dev-s156

[57] tree
et ideo dicitur eccli. 3-25:
s-157
dev-s157
et ideo dicitur eccli. 3-25:
[58] tree
plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.
s-158
dev-s158
plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.
[59] tree
et 1 cor. 2-11 quae sunt dei nemo nouit nisi spiritus dei;
s-159
dev-s159
et 1 cor. 2-11 quae sunt dei nemo nouit nisi spiritus dei;
[60] tree
nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.
s-160
dev-s160
nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.
[61] tree
quod assentire his quae sunt fidei non est leuitatis quamuis supra rationem sint.
s-161
dev-s161
quod assentire his quae sunt fidei non est leuitatis quamuis supra rationem sint.
[62] tree
huiusmodi autem ueritati, cui ratio humana experimentum non praebet, fidem adhibentes non leuiter credunt, quasi indoctas fabulas secuti, ut 2 petr. 1-16, dicitur.
s-162
dev-s162

[63] tree
haec enim diuinae sapientiae secreta ipsa diuina sapientia, quae omnia plenissime nouit, dignata est hominibus reuelare:
s-163
dev-s163
haec enim diuinae sapientiae secreta ipsa diuina sapientia, quae omnia plenissime nouit, dignata est hominibus reuelare:
[64] tree
quae sui praesentiam et doctrinae et inspirationis ueritatem, conuenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae naturalem cognitionem excedunt, opera uisibiliter ostendit quae totius naturae superant facultatem;
s-164
dev-s164

[65] tree
uidelicet in mirabili curatione languorum, mortuorum suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione;
s-165
dev-s165
uidelicet in mirabili curatione languorum, mortuorum suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione;
[66] tree
et, quod est mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et simplices, dono spiritus sancti repleti, summam sapientiam et facundiam in instanti consequerentur.
s-166
dev-s166

[67] tree
quibus inspectis, praedictae probationis efficacia, non armorum uiolentia, non uoluptatum promissione, et, quod est mirabilissimum, inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium, sed sapientissimorum hominum, ad fidem christianam conuolauit, in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur, uoluptates carnis cohibentur et omnia quae in mundo sunt contemni docentur;
s-167
dev-s167

[68] tree
quibus animos mortalium assentire et maximum miraculorum est, et manifestum diuinae inspirationis opus, ut, contemptis uisibilibus, sola inuisibilia cupiantur.
s-168
dev-s168

[69] tree
hoc autem non subito neque a casu, sed ex diuina dispositione factum esse, manifestum est ex hoc quod hoc se facturum deus multis ante prophetarum praedixit oraculis, quorum libri penes nos in ueneratione habentur, utpote nostrae fidei testimonium adhibentes.
s-169
dev-s169

[70] tree
huius quidem confirmationis modus tangitur hebr. 2-3 quae, scilicet humana salus, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante deo signis et portentis et uariis spiritus sancti distributionibus.
s-170
dev-s170

[71] tree
haec autem tam mirabilis mundi conuersio ad fidem christianam indicium certissimum est praeteritorum signorum:
s-171
dev-s171
haec autem tam mirabilis mundi conuersio ad fidem christianam indicium certissimum est praeteritorum signorum:
[72] tree
ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant euidenter.
s-172
dev-s172
ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant euidenter.
[73] tree
esset enim omnibus signis mirabilius si ad credendum tam ardua, et ad operandum tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus signis inductus fuisset a simplicibus et ignobilibus hominibus.
s-173
dev-s173

[74] tree
quamuis non cesset deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidei, per sanctos suos miracula operari.
s-174
dev-s174
quamuis non cesset deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidei, per sanctos suos miracula operari.
[75] tree
hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria:
s-175
dev-s175
hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria:
[76] tree
ut patet in mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit.
s-176
dev-s176
ut patet in mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit.
[77] tree
praecepta etiam tradidit promissis conformia, uoluptati carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri.
s-177
dev-s177

[78] tree
documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint:
s-178
dev-s178
documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint:
[79] tree
quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit.
s-179
dev-s179
quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit.
[80] tree
signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur, dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina, ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum:
s-180
dev-s180

[81] tree
sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt.
s-181
dev-s181
sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt.
[82] tree
ei etiam non aliqui sapientes, in rebus diuinis et humanis exercitati, a principio crediderunt:
s-182
dev-s182
ei etiam non aliqui sapientes, in rebus diuinis et humanis exercitati, a principio crediderunt:
[83] tree
sed homines bestiales in desertis morantes, omnis doctrinae diuinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios armorum uiolentia in suam legem coegit.
s-183
dev-s183

[84] tree
nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent:
s-184
dev-s184
nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent:
[85] tree
quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti.
s-185
dev-s185
quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti.
[86] tree
unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur.
s-186
dev-s186
unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur.
[87] tree
et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leuiter credunt.
s-187
dev-s187
et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leuiter credunt.
[88] tree
quod ueritati fidei christianae non contrariatur ueritas rationis.
s-188
dev-s188
quod ueritati fidei christianae non contrariatur ueritas rationis.
[89] tree
quamuis autem praedicta ueritas fidei christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic ueritati contraria esse non possunt.
s-189
dev-s189

[90] tree
ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, uerissima esse constat:
s-190
dev-s190
ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, uerissima esse constat:
[91] tree
in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare.
s-191
dev-s191
in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare.
[92] tree
nec id quod fide tenetur, cum tam euidenter diuinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum.
s-192
dev-s192
nec id quod fide tenetur, cum tam euidenter diuinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum.
[93] tree
quia igitur solum falsum uero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifeste apparet, impossibile est illis principiis quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam ueritatem fidei contrariam esse.
s-193
dev-s193

[94] tree
item.
s-194
dev-s194
item.
[95] tree
illud idem quod inducitur in animam discipuli a docente, doctoris scientia continet:
s-195
dev-s195
illud idem quod inducitur in animam discipuli a docente, doctoris scientia continet:
[96] tree
nisi doceat ficte, quod de deo nefas est dicere.
s-196
dev-s196
nisi doceat ficte, quod de deo nefas est dicere.
[97] tree
principiorum autem naturaliter notorum cognitio nobis diuinitus est indita:
s-197
dev-s197
principiorum autem naturaliter notorum cognitio nobis diuinitus est indita:
[98] tree
cum ipse deus sit nostrae auctor naturae.
s-198
dev-s198
cum ipse deus sit nostrae auctor naturae.
[99] tree
haec ergo principia etiam diuina sapientia continet.
s-199
dev-s199
haec ergo principia etiam diuina sapientia continet.
[100] tree
quicquid igitur principiis huiusmodi contrarium est, diuinae sapientiae contrariatur.
s-200
dev-s200
quicquid igitur principiis huiusmodi contrarium est, diuinae sapientiae contrariatur.

Text viewDependency treesEdit as list