Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
176 1507.
sima est, et pro qua summi illi viri, quorum virtute omnium pene gentium
historiae lucent, etiam mori non dubitaverunt. Caeterum dum Germanorum
vitam apte concinneque describis, nostram simul imprudens descripsisti, acci-
ditque, dum tuam epistolam legerem, ut nescio quomodo mihi nostros mores
seditionesque quasi in quodam speculo viderer intueri. Neque enim tantum
bella civilia et, quae consequuntur, sed vastitas, ruina, excidium nobis imminent,
et quae singula magna imperia evertere solent, ea universa acervatim ad nos
confluxerunt. Mirus est fastus, mira nostrorum procerum invidia, et quicquid
in aliis cernimus, id nobis praeceptum putamus. Incredibile omnium ordinum
dissidium, et cum frequentes conventus celebremus, nihil unquam statuimus,
quod reipublicae expediat; libidinum voluptatumque nullus modus. Neque
facile dixerim, avaritiane maior nobis an sumptus sit; sed, ut ille ait:
»Luxuriam lucris emimus censuque rapinas,
Et summum census precium est effundere censum.«
Muneribus largitionique adeo patemus, ut nihil apud nos:non venale sit; pax
et concordia semper in ore nostro versatur, ita tamen, ut studiose quotidie
aut oppugnetur, aut saltem negligatur. Nam quod ad religionem attinet, co
iam ventum est, ut plerique in Diagorae Theodorique dogma lapsi superos
inferosque esse negent, illud, quod Philo, sive quis alius eius libri auctor est,
ex sententia impiorum ait, identidem usurpantes: »ex nihilo nati sumus et
post haec erimus. tanquam nunquam nati fuissemus.« Neque lethali huic morbo
ab ullo hominum obviam itur. Ecclesiastici, qui animas pro ovibus sibi com-
missis ponere iubentur, mussant, neque tam Deum, qui animas in gehennam
mittit, quam eos, qui terrenam hanc vitam auferre possunt, metuunt, longeque
magis praesidia ") ecclesiastica occupantibus quam haeresum superstitionumque
inventoribus succensent. Sed hi fortassis veniam merentur, quoniam nulla eorum
apud nos auctoritas est: caeterum seculares quoque partim praesenti rerum
statu contenti in otio et deliciis marcent, partim ita opibus honoribusque inhiant,
ut reliqua tam divina quam humana et contemnant et nihil ad se pertinere
iudicent. Rex ipse, cuius pietatem et religionem omnes christianae nationes
et praedicabant et admirabantur, sive aetate frigidior ad res agendas factus,
sive nostros mores pertaesus, ita apud Pannonios vitam ducit, ac si lethargum
pateretur. Ex quibus facile coniicere potes, quid mihi animi in hoc genere ho-
minum degenti sit. Olim equidem sub Ottonibus, Henricis Fridericisque Ger-
mania florente etiam opes?) in immensum creverunt, nobilissimaque portio
vestri imperii Boémia putabatur: nunc autem rebus vestris inclinantibus nos
quoque non solum inclinamus, sed plane ruimus, ut scilicet utrique post Assy-
rios, Medos, Persas, Macedones, Romanos novum rursus exemplum posteris
simus, res humanas nihil esse. Quanquam nostra sors longe deterior est, quon-
iam non tantum opes patrimoniaque nostra sed animae in summo discrimine
versantur. Unde fit, ut, quoties talia audio aut intueor, magis cum Democrito
flere quam cum KHeraclito ridere libeat, et qui mihi animum adversus omnes
) Cti praedia.
?*) Přidej podle smyslu: nostrae.