EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

148 1505.

112. Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.

(1505) 9. června. Zvěstuje souhlas se vším, co mu dvěma listy najednou obdrže- nými byl oznámil. Podává úsudek svůj o zprávě, rozšiřované: prý tenkrát v Čechách, že Adelmann biskupské hodnosti v Augsburku nepřijal. (Luc. 102.)

Bernhardo suo Adelmanno de Adelmansfelden s. p. d. Binae literae tuae eo mihi gratiores fuerunt, quo tardius ad me perlatae sunt, nempe quae pridie, quam haec scriberem, redditae sunt. Admitto autem omnia, quae scribis. Quid enim mihi animo tuo exploratius? Neque solum iucundum fuit te in benevo- lentia erga me perseverare, sed etiam quia fortunae victor es, quod in tanta rerum omnium perturbatione admodum difficile est. Accedit his, quod rumor apud nos ortus est te pontificatum Augustensem renuisse. Is unusquisque sensu suo accipit, ego vero macte virtute esse iubeo, non quod ignorem eum, qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderare, sed quia provincia tam difficilis in hac fece hominum vix integre administratur. Neque necesse cst exempla proferre in re clariore, quam reipublicae Christianae expedit. Quodsi Ambrosius, Augustinus, Gregorius innumerique alii moribus nondum adeo cor- ruptis vix coacti episcopalem sarcinam subierunt, quid hac tempestate faciendum est, qua non minus canes quam lupi et pastoribus et gregibus infesti sunt? Plato certe a Cyrenaeis rogatus, ut ad eos proficisceretur et civitati eorum leges conderet, recusavit, quod corruptiores iudicabat, quam ut unquam sub legibus victuri viderentur etc. Vale, mi Bernharde, tibique persuade nihil mihi tua sincera amicitia gratius acceptiusque esse. Junii 9.

Uprázdněna byla biskupská stolice v Augsburku úmrtím biskupa Fridricha von Zollern 8. března 1505, po němž dosedl na ni 1. května t. r. Jindřich von Lichtenau (Gams, Series episcop.). Odtud vyplývá naše vročení listu.

113. Bohuslav Janovi z Pibry.

Z Hasisteina (1505) 2l. července. Děkuje za vytrvalou k sobě laskavost, nově osvěd- čenou, a vysvětluje, proč záležitost Pibrova, o niž stále se stará, posud nevyřízena. Invek- tivy sobě zaslané nedbá a nadávkami nemíní odpovídati, poněvadž prý toho u lidí života a povahy jeho povědomých nemá zapotřebí. (Luc. 108.)

Joanni de Pibra etc. s. p. d. Nihil remisisti ex veteri erga me benevolentia, Joannes, sempergue similis tui es, negue me cessas guotidie novis meritis cumulare. Ostendunt id literae tuae, guas nuperrime ad me dedisti. Ego veró gaudeo hoc tuo in me animo tibigue gratias ago, aut, guoniam id fortassis ex nostra consuetudine recessit, hoc saltem persuasum habe me ex eo numero esse, qui non minus turpe putant ob amicis amore quam ab hostibus armis vinci. Res tuae mihi curae fuerunt eruntque, fuissentque iamdudum omnia confecta, nisi a plerisque amicis, quibus negotium mandaram, hactenus frustratus essem. Ad invectivam, quam mihi misisti, nihil aliud, quod respondeam, habeo,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile