EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

130 1501, 1502.

92. Bohuslav Janu Šlechtovi.

(1501) 4. října. Zprávu dává, že povolán byv konečně od kancléře do Prahy uslyšel podmínky svého přijetí ke dvoru královskému. Prosí, aby se o to přičinil, aby výsluha jeho byla zvýšena. (Luc. 88, Vinařický 55.)

Joanni Sslechtae s. p. d. Accitus sum tandem a domino tuo Pragam et mandata regia cupide audivi. Placuerunt mihi omnia, stipes tantum exigua visa est minimeque sumptibus meis futuris sufficiens, longeque minor, quam literae tuae innuebant, quippe quae omnibus fere, ut audio, aulicis dari solet. Hanc mihi augeri petivi, quod ubi non obtinui (quoniam fortasse id in mandatis non habebat), dixi me consultaturum. Neque multos post dies literas ad hominem dedi, quarum exemplum tibi mitto. Tuum autem erit curare, ut alterum e duobus fiat, hoc est ut aut stipes sola aut cum stipe numerus equorum mihi augeatur et pro decem duodecim fiant milleque aureis ducenti addantur. Neque tamen, si neutrum horum impetravero, ideo regiae voluntati adversabor, sed permittam vela ventis et ex tranquillo portu: me in vastum pelagus conii- ciam, tibique, qui horum omnium caput origoque es, deinceps tam prospera quam adversa mea accepta referam. Vale. IV. Octobris.

93. Bohuslav Bernhardu Adelmannovi.

(1502) 20. ledna. Omlouvá svou pozdní odpovéd a diví se, proč mu tak dlouho žádných knih neposlal. Želí bídného stavu říše německé a smrti někdejšího přítele z Bo- nonie Jana Seinsheimského. Žádaného koně slibuje, že mu brzy pošle. Na konci zmínka o brzkém příjezdu králově a o budoucí cestě Bohuslavově do Uher. (Luc. 88.)

Bernhardo suo Adelmanno s. p. d. Tarde tibi rescribo, tarde enim mihi literae tuae redditae sunt. Quanquam hoc tempore non est necesse me ad omnia respondere: quid enim attinet ea, quae saepe iam diluta sunt, rursus diluere? Sim sane, quando ita vis, in rescribendo piger, sim interdum dicacior fortassis, quam par est: meus tamen erga te animus semper is est eritque, qui debet. Neque item rei literariae impraesentia ullam mentionem facio. Omnia enim ea non solum ad te scripta, sed etiam saepius repetita atque identidem tibi inculcata sunt: miror tamen tanto tempore nihil mc abs te librorum acce- pisse. Quod autem scribis Germaniam sine lege vivere principatusque vestros, quod Augustinus iniustis regnis accidere ait, latrocinia vera esse, graviter fero. Insignis enim haec natio et Christianarum omnium validissima nisi intestinis seditionibus et id genus morbis laboraret, vel sola barbararum gentium im- petum sustinere posset: unde fit, ut eius malis non ingemiscere non possim. Quodsi Carolus, qui primus titulos Romani imperii in Germaniam transtulit, si tot Henrici atque Othones ab Acheronte excitarentur, quibus tandem verbis cum Augustum nostrum et illam magni nominis umbram tum caeteros prin- cipes incesserent quorum ambitionc atque ignavia omnis prisca Germanorum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile