EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1497. 73

ratione et argumentis non possunt, aliorum criminibus tueantur: nunquam tamen efficient, ut Stephanum, Ladislaum, Ottagarum, Carolum stultos fuisse credam, qui tot templa coenobiaque condiderunt, tot sedes pontificales amplis- simis locupletatas divitiis erexerunt. Hos solos ideo nominavi, quia anteces- sores tui fuerunt. Nam si Germaniam, Galliam, Britanniam Hispaniamque attingere, et Ottones, Henricos, Ludovicos, Richardos, Eduardos, Alfonsos Ferdinandosque proferre animus esset, excederem modum epistolae: super- fluum etiam esset his apud te immorari, qui vel tacente me haec omnia cognoscis, et multis experimentis didicisti, non minus tibi regnoque Pannoniae pontifices quam proceres utiles fuisse. Quamobrem age tandem, optime rex, et principum, qui vivunt, si non imperio, at quod multo magis est, virtute praestantissime, accingere ad hoc salutare facinus, et omnium, quae hactenus gessisti, pulcherrimum.?*) Moveant te tot fanorum monasteriorumque, in quibus olim Dei laudes assidue personabant, ruinae, moveant te sacerdotes et monachi, velut oves sine pastore passim dispersi, moveat te plebs mille infecta pestibus: eripe eam e servitute Satanae et filios prodigos matri ecclesiae redde. Hoc reges populique christiani abs te petunt, hoc maximus pontifex flagitat, hoc venerabilis cardinalium coetus omnibus votis exposcit, hoc divus Venceslaus suo quodam iure exigit, qui te ideo fortassis ad hanc aetatem suis precibus incolumem perduxit, ut ecclesiam, cuius fundamenta ipse iecit, ad pristinum decus evehas. Adde hoc unum tuis bello paceque egregie gestis, quod graecae, latinae barbaraeque literae prae cunctis aliis celebrabunt. Fac, ut angeli lae- tentur, qui magis de uno peccatore gaudent converso, quam de 90 iustis. Sic in hoc seculo clarissimus omnium eris, sic post vitam hanc in sedibus piorum constitutus cum beatissimis illis spiritibus immortalis aevo sempiterno frueris. Vale. Anno salutis nostrae 1407. Aprilis 22.

Rozbírati dlouhy list tento a objasfiovati jednotlivosti jeho pfesahovalo by meze těchto poznámek: odkazujeme v příčině k dějinám Palackého a Tomkovým. Jen tolik dovolujeme si podotknouti, že, jak se zdá, Bohuslav nepochodiv při kandidatuře Olomoucké naději svou obrátil k arcibiskupství Pražskému, které ovšem musilo by bylo znova býti zdvi- ženo. V otisku našem znamená M čtení Mitisovo, A rukopisu Klementinského, které jest jako jinde tak i vzhledem k listu tomuto mnohem správnější než Mitisovo.

61. Bohuslav Augustinu Olomouckému.

(I497 po jaru.) Vyslovuje potěšení své z prvotin jeho básnických, i vyzývá jej, aby na dráze nastoupené dále pokračoval. (Luc. 69, Vinařický 87.)

Augustino Moravo i. u. doctori s. p. d. Legi opuscula tua, Augustine suavissime, partim heroo partim elego versu scripta, et ingenio tuo mirum in modum delectatus sum. Nihil enim plebeium, nihil triviale, et quod communi vena editum dici possit, sapis: sed ita tecum nescio quomodo certas, ut haud facile

16) К přidává: Miserere huius provinciae, quae te adolescentulum et gremio suscepit et lacte suo (ut ita dixerim) pavit.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile