Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1490. 29
Satyra tua, homo parum ingeniosus, minus eruditus, amantissimus tamen et
observantissimus tui, sentit, cuius iudicium in partem accipias meliorem prc-
camur. Dat enim, quod habct, et dedisset amplius, si res ampla domi similis-
quc affectibus esset. Reliqua de Satyra, quae lumen aliquod explanationemque
desiderant, alia epistola demonstrabit ct quaeret. Interea T. II. me totum
utpote maiori et praeceptori commendo. Vale, ct Victorinum tuum, ut coepisti,
ama. Quod admones, Satyram privatos inter parietes contineri, ne dubita,
fiet, ut iubes. Vale feliciter. Domi meae Mense Januario.
»Domi meae« roz. dům, který Viktorin: koupil r. 1438 v Starém městě proti kůru
sv. Haštala, i prodal potom r. 1493 Janovi z Pibry.
24.
Bohuslav Petru Schottovi.
Z Benátek 1490 — 16. května. Vypisuje záměry své, pokud se týkají cesty do vý-
chodních zemí právě nastoupené; a proč se na cestu tu vydal bez Schotta. (Schott f. 88 2
& Luc. 63 2).
Petro Schotto s. p. d. Gratae mihi fuerunt literae tuae, sed gratius castis-
simum ipsum sacrificium, quod pro me iam forsitan offers Spero enim id pro
fidei tuae puritate ct omnis in te sanctimoniae summae illi maiestati accep-
tissimum esse. Neque dubitarem gratias agere, nisi id iampridem ex nostra
consuetudine recessissct. Quae de Nazareth et Galilaea scribis, erunt mihi
curae, si modo commode fieri poterit. Neque enim me temere in pericula
coniicere velim. Statueram quidem Syria, Arabia, Aegyptoque lustratis Indos
petere, sed deterruerunt me a proposito nonnulli negotiatores, qui iter illud
nostratibus minime pervium aiunt. Quamobrem dabo operam, ut ea, quae
oculis videre non potero, saltem diligenti inquisitione magna ex parte cognoscam.
Est autem mihi animus in reditu versus Septentrionem Domino propitio decli-
nare et litora maris Acgaei insulasque tot carminibus celebratas visere; denique
ipsam Byzantion, olim Christiani nunc Mahometici imperii sedem, adire. Cave
tamen haec cuipiam dixeris, ne, si quando forsitan consilium mutarem, ridi-
culus videar. Durum ais tibi videri, quod sinc te hoc iter aggressus sim.
Caeterum, ita me Dcus incolumem ad patriam reducat, ut inter res humanas
nibil hoc tempore magis optarem, quam te mihi comitem in hac tam salutari
via dari, voluique ex patria ad te ea de re scribere, in his scilicet literis, quas
postremo, ut arbitror, a me suscepisti, sed scio, quae sit tuorum erga te pietas,
et quam defficulter praesentia tui careant, atque ob id ne mentionem quidem
huius rei facere ausus sum. Verebar enim, ne eos offendam, quos minime
omnium offendere vellem. Utcunque autem se haec habent, ego tuus,
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus,
cro. Vale, mi anime, et crede mihi me haec postrema ad te non sine prae-
sagio *) scripsisse. Totam domum tuam salvere jube, et praecipue venerabilem
patrem. meum Keyscersberg. Ex Venetiis anno a nativitate Salvatoris 1490:
die 16. Maii.
*) Slovo to schází ve vydání dél Schottovych, kde na témZ místé jest mezera.