EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1512. 225

Barbara gens simus, dum nullum inclinet Amillus Hic novus, Idaei discipulusque Iovis.

Turba rudis simus geminarumque inscia legum, Dum simul et simus nescia turba doli.

Sed dices: quorsum haec? Nempe ut intelligas, quod is homo, quamvis non vulgari eruditione praeditus fuerit, tamen propter morum suorum foeditatem parum profecit, et male gratus et acceptus apud nostros fuit. Et cum haec vitia nostri in externis et peregrinis hominibus summe detestentur, quid putas futurum de domesticis, si quem iis obscoenitatibus contaminatum cognosce- rent? Quibus cum diris, quibus execrationibus non devoverent et ut cadaver foetidissimum eicerent? Cura ergo, et quidem diligenter, ut te ab huiusmodi detestandis vitiis custodias purumque et innoxium serves. Haec habui, quae ad te nunc, urgente patre tuo, scriberem. Scribo etiam D. Camillo praeceptori tuo commendatitias literas, quas illi reddes et nomine illum meo salutabis. Datae Kostelecz ad Albim fluvium pridie Kal. Novembris anno incarnati Verbi 1511.

Srovn. články : Václav Písecký v (as. Mus. 1876 str. 88, potom Sigismundus Gelenius tamże 1886 str. 27. О závažnosti nařčení Balbova viz poznámku k listu 86.

198. Jan Šlechta Janovi z Pibry.

Z Prahy 1512 14. list. Posílá epitaphium Bohuslava z Lobkovic, jež sám sepsal. (Farr. 312.)

Joannes Sslechta Joanni Pibraeo, scribae iudicii camerae regiae, s. d. Heri, si non fallor, duo exacti sunt anni, ex quo Bohuslaus noster de hac misera mortalium vita ad illam coelestem commigravit: cuius cum mihi recordatio subiisset, dignum visum est, ut eius laudabilem memoriam sepulchrali epitaphio honorarem. Quainvis hoc ei alios felicioribus ingeniis viros prius ceu debitum munus persolvisse non dubitem, volui tamen et ego, quamvis rustica ac plane agresti Musa, amici mihi aliquando charissimi nominis gloriam merito honore velutt quodam corolario adaugere, cum hoc munus ille multis, dum vixit, de- functis carminibus nobilissimis saepe praestiterit. Eos versiculos ideo ad te in primis mittendos curavi, quia illi et amicissimus et charissimus fuisti, utque sicut illius defuncti intimam mihi memoriam, ita tui feliciter viventis inhaerere

non dubitares. Vale. Pragae in aedibus Rosensium procerum 14. Novembris anno Christi 1512.

Aspice, quisquis ades, quam parvo clausa sepulchro Ossa Bohuslai, lector amice, iacent,

Gloria qui fuerat Boiemae maxima gentis, Dum vixit, patriae nobilitatis honos.

Nam quicquid Graii docuere ipsique Latini, Omnia subtili calluit ingenio.

Sbírka pramenů. Skupina druhá. Číslo 1. 15


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile