Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
760
-1
ci
780
Exempla varia, v. 731 —782. 203
(CXC.5 De meretrice.
Decipiens stultos quedam per inania multos
Fallitur in vita per quendam Thais iniqua.
Tayda multidicam sapiens non credat amicam,
Femina falsidica fit demone peior iniqua.
4<CXCLY
De purgatorio.
A ngelus ob vitam miseram defert heremitam,
De Stige se rogitat ferri quoque vivere capiat.
Incola siste Laris, hic defectum paciaris;
Nam miseros cerno lectos cum rege supcrno.
(CXCII. » De cencies.
Dans miseris totum post mortem fert sibi celum,
Nato dans agrum, clero dat cencies ipsum.
Pauperibus dona, dato natis optima dona;
Cencies accipies, qui Christo munera prebes.
(CXCIII.» De fine.
Annis triginta domino famulans heremita,
Invidet hic socio, quod regnat munere dyo.
Fac bona, prava sine, ceptum retinens sine fine,
Finem posce bonum, socio celi pete donum.
(CXCIV.». De fenestra.
Sepe ferunt intra lucem, tamen absque fenestra
Lux fuerat nulla, volitant asini sine pluma
lucem voce feras, doctorem sedule queras,
Absque rogo coctus nec eris sine dogmate doctus.
(CXCV.5 De via.
Est via non trita, vocat hac homines heremita
Demonstrando viam, puer hos deduxit ad illam.
[lige doctorem, quem scis ductu meliorem,
A minimo queras, quod nescis, res pete veras.
(CXCVI.» De Prasa.
Tres Pragam temptant, duo murum noscere captant
Tercius perque domum: quartus noscit cito totum.
Pertransi statim, collem congnosce gradatim;
Librum perspicias, quod doctus ad omnia fias.