82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
42
el graniciebus circumferencialiter distinctis iamdictis conferimus et donamus. Preterea villam
Lhotham cum allodiali curia ibidem atque agris cultis et incultis ad eandem concernentibus,
curiam cum praylis, que vulgo Nakuserzy dicuntur et silva ad iam dicte ville curiam per-
tinente, cunctisque aliis usibus, quibus appellari possent nominibus, cum pleno dominio et
jure damus et assignamus monasterio supradicto; nichilominus in villa Knyehnyczky unum
laneum agri censuantem cum duabus curticulis, necnon et piscinam prope prefatam villam
situalam cum ipsorum juribus universis et dominio tradimus prefato monasterio et donamus
et elargimur supradictis vinumque nostrum, quod nos et heredes nostros concernebat de
vineis in monte Kussercz fundatis, ad opidum nostrum Costelecz spectantibus, tam ex parte
decimarum quam eciam montanorum, precipue de vineis, que iam sunt fundate aut in
fulurum deo adiuvante fundabuntur, prefato monasterio donamus et elargimur. Silvam vero
nostram vulgariter Kuterzawa nominatam, que ad bona nostra Plumnaw spectabat, inler
montes Smylowo Hradysezye et Oberska Wrata iacentem, ex integro et totaliter sepe iam
diclis tradimus et donamus dunlaxat propter monasterii restauracionem seu utilitatem ; hoc
solum eximentes, ut ligna silve memorate cuipiam non vendantur, sola tamen tuicione
excepla omnium bonorum ad dictum monasterium pertinencium, que dicli monasterii pre-
positus aul conventus habent pro presenti sive in futurum altissimo largiente habebunt, que
ad nos heredes et successores nostros dominos de Crawar, tamquam ad veros fundatores
dinoscitur perlinere juridice et debebit: Tali tamen adiecta condicione, si nos Petrum pre-
dictum, heredes et successores nostros iam dicti monasterii fundatores de presenti ire con-
tingerit luce seu seculo, extunc huiusmodi tuicio ad nobilem Petrum de Crawar dictum de
Straznicz filiastrum nostrum aut ipsius heredes masculini sexus devolvetur; in casu vero
si prefatus dominus Petrus de Crawar dictus de Straznicz filiaster noster, heredes et
successores ipsius masculini sexus eciam de Crawarn ab hac migraverint luce, extunc super
seniori barone de OCrawar huiusmodi tuicio devolvalur, aut quemcumque dominorum seu
baronum de Crawar prepositus et conventus eiusdem monasterii eligere decreverint, super
illo cadat tuicio memorata. Volumus eciam, ut sepedicti monasterii prepositus. et. conventus
fundacionis nostre in duorum mensium spacio eundem sibi tutorem eligant ex dominis pre-
missis tutorem post decessum; si autem prescripti prepositus et conventus tutorem sibi
eligere distulerint in prenarati lemporis spacio, extunc qui senior fuerit ex predictis dominis
de Crawar, aput eundem ipsa tuicio debebit permanere; excepta eciam berna regali de bonis,
que dicli monasterii prepositus et conventus habere dinoscitur, aut in posterum altissimo
suffragante habuerint, quam nobis, heredibus et successoribus nostris seu predictorum bonorum
tutoribus ad colligendum reservamus. Prescripta vero bona preposito conventuique monasterii
nostri per nos errecti et fundati dedimus contulimus et tenore presencium conferimus et
donamus perpetuis temporibus possidendum pacifice et quiete, jure dirrecti dominii et pro-
prietatis, decernentes a nobis, heredibus et successoribus nostris dominis de Crawar easdem
villas atque bona prenotata cum omnibus ipsorum pertinenciis liberas solutas fore simpliciter
et exemptas; specialiterque ipsa bona, que eidem monasterio in posterum per mos, heredes
et successores nostros dominos de Crawar divina suffulti clemencia dare augmentare volumus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile