82
82
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
__ 488 —
slayn, patruus noster multum carissimus, cupiens examen districti judicis bonis operibus
mulcere, licet egrotus corpore, tamen sana mente composque racionis in ullima voluntate,
ubi omnia testamenta robur obtinent et firmitatem, illarum trecentarum marcarum grossorum
pragensium denariorum moravici numeri et pagamenti, quas pro testamenlo suo dumlaxat
post mortem ipsius distribui hinc inde mandavit, prout in litera originali super eodem
testamento, ad nutum predicti domini Smilonis confecta, de verbo ad verbum. clarius con-
tinetur, ad quam idonei viri videlicet Nicolaus diclus Mraz capitaneus castri Meraw, Witko
dictus Supik ‘burgravius in Zabrech, el Pessico de Crumpach in teslimonium hujus legacionis
sua sigilla appenderunt, prefatus dominus Smilo in suorum remedium peccaminum et anime
sue ac suorum progenitorum in salutem, cenobio in Crasikow ac toto conventui fratrum
ordinis sancti Augustini in verum, legitimum el perpetuum teslamentum quinquaginta marcas
grossorum predicti numeri donavit legavit et assignavit. Nos vero prefati Sdenco et Johannes
nalis nostris cum una pensantes hanc donacionem, legacionem et assignacionem juxta prefate
litere tenorem fore congruam et equalem, imo et justam, et ne videretur in premissa dona-
cione legacione ac assignacione in aliqua parte per nos defraudari, sed ut rata grata et
firma existat, ad eandem donacionem legacionem et assignacionem nostrum plenum dedimus
presentibus, damus el concedimus consensum pariterque et assensum, taliter, quod pro prefatis
quinquaginta marcis grossorum prefato cenobio ac ejus conventui in Crasikow in villa in
parte nostra predicle ville, que vocetur Zytna, in hominibus seu in incolis residenlibus ab
uno fine inchoantes el recto tramite procedentes usque ad ultimum hominem residentem,
conquirentes in eadem parte quinque marcas grossorum perpetui annui census pro anima
prefati domini Smilonis effective demonstramus, cum omni jure ac utilitatibus et dominio pleno
dempta solum gubernacione predictarum incolarum, quam pro nobis el heredibus nostris in
perpetuum reservamus; quem quidem censum videlicet et quinque marcas grossorum, ul
prefertur, infra spacium trium annorum, a dala presencium inclusive computando, una cum
prefatis incolis, ut premittitur, dum Olomucz concilium dominorum fuerit celebratum, et ta-
bule terré fuerint aperte, absque ommi fraude loto nisu nostro volumus insudare, ut tabulis
terre inserantur. In casu, si hoc idem efficere valeremus nullo modo, extunc in expiracione
trium annorum, a data presencium inclusive compulando, prefato cenobio ac ejus conventui
debemus et promittimus nostra bona fide sincera absque dolo prenotatas quinquaginta marcas
grossorum sine fraude ac contradiccione dare ac persolvere pecuniis in paratis; quod si
non fecerimus, quod tamen absit, exlunc fati cenobii conventui damus el concedimus omni-
modam potestatem, predictas quinquaginta marcas grossorum, ul preferlur, per senlencias
monicionum infra novem dies in nobis repetendi ac investigandi nos, ut ad premissa per
hoc ad exequendum compellant. Si tunc ob hoc sentenciis exaccionum nos contingat involvi,
ea racione in prenolalos fratres promiltimus nostram iram deferre nullomodo, sed verius
affirmare, quia erga nos in ea re justi fore dinoscuntur. In casu, si prenominatas quinqua-
ginta marcas grossorum in expiracione trium annorum, ul premillitur, non persolveremus,
quocunque modo hoc idem eveniret, si tunc conventus fratrum dicti cenobii voluntarie
annuerit, ut prescriptas quinquaginta marcas grossorum ulterius ad nos retinere debeamus,
b
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile