EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

417

nichilominus ex tirannica non modo machinacione sed eciam hostili et gravi oppressione quorundam potentum invenimus omnia bona mense nostre preda nudala, et insuper prioribus debita nova non pauca superaddita. Quapropler in angustiis mullis constituti antedictum venerabile capitulum nostrum super premissis consulimus confidenter. Et quia discretus vir Wenceslaus, quondam iudex provincialis Czwittavie, nunc vero civis Olomucensis, ut fide- digna relacione accepimus, predecessori nostro et ecclesie non solum fideliter sed eciam utiliter deservivit, eundem exhorlati sumus, ut nobis subveniret eo, quod omnes census, redditus et proventus nobis hac vice provenientes ad solucionem debitorum eciam nunc solvendorum minime sufficere poterunt. Qui votis nostris gratuite annuens nobis ducentas marcas moravicales grossorum pragensium in paralis et numeratis pecuniis mutuavit, ita ut easdem sibi aut infrascriptis in(ra duorum annorum terminum, a festo sancli Viti nunc venturo computando, in civitate Olomucensi integraliter persolvamus. Exhibens se insuper pro posse ad quevis beneplacita nostra. Quapropler eidem Wenceslao et heredibus suis necnon ad manus Michahelis dicti Polez, soceri sui, civis Olomucensis, bona fide promittimus, easdem ducentas marcas inlegre persolvere infra tempus memoratum, videlicet duorum annorum spacium a festo sancli Vili nunc instanti computando. In reconpensam vero sérviciorum suorum predecessori noslro el ecclesie exhibilorum, ac nobis inposterum auctore deo exhibendorum, de connivencia et expresso consensu antedicli venerabilis nostri capituli dicto Wenceslao Chwalkowicz, nostram et ecclesie villam, cüm cvria allodiali ac^ censibus, proventibus, pertinenciis, culpis, emendis et ulililatibus universis commisimus et commitlimus per presentes, per eundem ulendam regendam et ulifruendam dicto tempore, ex nostra gracia speciali. Si vero infra dictorum duorum annorum spacium diclo Wenceslao, aut aliis supranominatis, antedictas ducentas marcas non solveremus ut promisimus, extunc inantea dictus Wenceslaus aut alii supranominati licito poterunt et debebunt dictam villam Chwal- kowicz cum suis obvencionibus et pertinenciis universis, berna regali dumtaxat excepta, tenere in pignore, quousque sibi vel aliis superius denolatis antedicte ducente marce eciam cum dampnis, expensis et impensis obinde racionabililer faclis fuerit plenarie satisfactum. Insuper dictus Wenceslaus tempore regiminis dicte ville homines ipsos ultra consuetum censum gravare non debebit. Et si edificia curie id exposcerent, extunc eadem restaurare poterit de certa sciencia iudicis et scabinorum ville supradicte et quidquid impenderit, sibi restitui debebit. Cumque ad requisicionem nostram vel successoris nostri debuerit dictam villam resignare, tenebitur curiam tam estivalibus quam hiemalibus seminimus relinquere seminatam, necnon equos, pecora et pecudes in ea estimacione et numero dimiltere, prout sibi tradita et commissa fuere, aut pecunias pro earum valore persolvere congruentes. Et nos Johannes de Malesicz prepositus et capitulum ecclesie Olomucensis recognoscimus, omnia et singula expressata superius de nostris sciencia voluntate et consensu esse facla eisque in testimonium el robur virtute presencium consentimus. Et ideo eciam sigillum capituli nostri unacum sigillo dicti domini episcopi presentibus est appensum. Et quicunque presentes literas. de bona voluntate dicti Wenceslai habuerit, illi compelit ius omnium prediclorum.

Datum Olomucz anno domini MCCCXCVIII die sexta mensis Junii. (Kremsierer Lehensquatern II. p. 142.) 58


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile